Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Ia DE LOCIS INFESTIs reuera esse pollunt. Nonne quandoque aures audientium percelluntur λ Nonne audiendo molestiam aliquando patiuntur ξ Et hoc sersitam sine

ver enopQuocirca&ipsi infestantes atque molestantes Spiritus; licet vere voces edere nequeant;quemadmodum demonstratum est, veros tamen possunt edere,eduntque sonos. Non tot ad sonum; quot advocem sunt necellaria. multb paucioribus indiget sonus. Et a non viventibus veri possunt excitari,

excitanturque toni, quamuis non verae PGes.

Hinc est,ut translata significatio verborum non st, quae Spiritibus tribuuntur, & praeter sonum nihil in se includunt 3 translata sit, si Spiritibus tria buuntur , quae in genere sunt vocum. Prioris neris sunt sti epitus, tumultus,& his similia; post rioris clamor , risus, gemitus , illachrymati

Dum tamen sonos excitant Spiritus, non Vnum aliquid illorum sunt, quae ad sonos formandos sunt necetiaria. . Tria illa sunt.corpus percutiens: corpus percussum: dc medium, in quo sonus recipitur. Nihil horum sunt Spiritus. Veruntamen quia pollunt percutientia corpora percussis asi 'ouere: inter quar interceptus aer ruptus & st eius sonos sermat; ipsi sonos edere dicuntur. Sonosigitur veros edunt Spiritus, dum loquuntur, clamant, gemunt, illachrymantur, rident, ii milleuantur,strepitus excitant. An verb semper λan aliqui in o Θ An, uti Iur unici vel rariusi Tria quuruntur. Respondetu ad singula.. Non semper edunt. Argumento illud est,quod accidat, ut in multorum Pn sentia quidam nonnunquam

152쪽

nunquam sint, qui tumultus, strepitusque Spirituum se audire credant, & constanter asserant,

cum interim caeteri praesentes percipiant nihil. Scio & hic peros quandoque elle sonos, qui ab his audiuntur, ab illis non audiuntur. Quemas

modum organum visus atque tactus gustus atqtseolfactus ; ne suo officio fungantur, impedire poς sunt Daemones;ita possunt auditus: & dum in his impediunt,in illis suas ipsis functiones permittere possunt: sed tamen , ut hoc fieri potest ; ita &illud vi prorsus auditui illudatur, de nullus verus ad ipsum sonus perueniat, quamuis interim sibi

quis,qubd veros simos audiat,persita leat. Si sali re possunt, ut quis videre se sedat,cum videat r uera extra se nihil: non poterunt fallere,ut credat quis se audire sonos, quos reuera non auditὶ Non igitur semper veros sonos edunt. Aliquando tamen edunt. Pro hoc posset nobis communis omnium sensias atque consensus serui re; qui quod veros sonos, tumulius, strepitus audiant,omnino sibi persuadent, nec ut contrarium sentiant,induci possunt: sed tamen pro eodem duplex ratio militat. Altera est, quod quandoque auditus organum grauius in horum sonorum pemceptione laedatur: altera, quod ab omnibus, qui aliquo communi loco circumscri' antur , percipiantur , quamuis etiam ex omnibus illis unus alia quis sit,quem Spiritus persequantur. Sed Sc,riplurimum, veros sonos excitari diXerim : tum quod in hoc negotio dissicultatem magnam Spiritus non habeant: tum qu d qui audiuntur tumultus,ab omnibus,ut plurimum, per cipiantur:quemadmodum exempla,primo Capite allata,

153쪽

allata, docent ; & confirmat quotidiana experientia. Interim,quamuis veri soni audiantur, & excitentur: non tamen credendum est, semper ijs comporibus excitari quibus excitari videntur. sepe dis .iecta putatur suppellex,quando illa prorsus mansit immota. Saepe excitatus malleis sonus,quando nullus in domo malleus. Saepe armorum collis ne iudicatur seri tumultus, quando nulla arma, sed armorum tantum inanes formae.

Hic plurimum Spiritibus seruit aer, hunc illi

concitant huius varia collisione, constrictione, disruptione, allisione, &, ut ita dicam,inundatio ne; nunc rugitum leonum simulant, nunc mu tum taurorum, nunc serpentum sibilum, nunc porcorum grunitum,&c. Quocirca aer hic non tantum medium est, per quod 1 onus ad aures desertur: sed nunc quoque percutientis corporis, nunc percusii subit rationem.

Percutientis quilem, dum percussum aliud pullo a Spiritibus acri sisti; percusii verd; dum aliquod solidius in illuna facit impressionem. Atque ita quidem sonos formant Spiritus, dum

a collilas corporibus illi excitantur,& vere Peri audiuntur. Sed tamen, quemadmodum diximus, non verus semper, realiique sonus est, qui percipitur. Vt visum, ita auditum illudi contingit. Nun quid non qui phrenes laborant, noli solum se mira videre; sed & mira audire existimant ξ cum t men nihil sit, quod vel extra ipsorum sit visum, vel extra auditum Et nos,cum,somno capti, do mimus, quoties somniantes respondemus ij. quos in somnis,tanquam interrogantes, & nobis loquen

154쪽

loquentes imaginamur λ & tamen hic nulla aut vox, aut sonus ad nostras aures pertingit. 3i igitur,& non uno,modis contingit audiri Spiritus. Vnus est,in quo viventibus non illudiatur:quia & verus sonus est, qui ad aures desertur;& vere ab ijs corporibus excitatur, a quibus excitari creditur.Al3 sunt,quibus viventibus illuditur:

qui &ipsi ων sunt. . Contingit prinad viuentibus illudi.non quidem a . obiecto auditus sono inquam quasi reuera , is non sit,qui ad aures desertur: sed seni authore causa:dum malleis, vel gladijs,vel liuepellectile iudicatur excitari,qui non nisi concusto acre eXcita- ,

tus est.Secundo illudi contingit,quando iudicatur extra hominem factus, qui in homine prope, vel in miringa excitatur. Quemadmodum enim in externo aere senos postulat efiicere Spiritus, qui ad hominum aures deseruntur: ita possunt in ipsa aure:qui tamen ab audientibus illum, extra aurem factus credatur. Et his duobus modis, quemadmodum & primo rerin realisque sonu percipitur semper. rAliquando nullus realis sonus est, qui percipitur: percipi tamen iudicatur. quemadmodum in phreneticis,& dormientibus accidere diximus. Atque hoc dupliciter accidit, derivatione speci rum soni ad organum sensus;& imaginatione.Hic solius imaginationis est operatio: ubi aliqua audiatus.Sed haec alterius loci.Nostra prosequamur.

155쪽

DE LOCIs . INFESTI S

CAPUT XXI.

Qua ratio ct conditio formarum, qua in oculos incurrunt : quibus se viventibus Spiritas ct Spectra exhibent. Vem in ijs, quae auditui oblecta sunt, ordinem seruauimus , idem in rebus visis seruandus est. Principio de visarum reIum conditione;tum deinde de

modis, quibus Spiritus, de spectra consipiciuntur, agendum est. In priori illo tria quaeruntur.Primo,Vtrum ν vera hoc iit,quod videntur Spectra.Secunddiu r uera hoc non sunt, An quando ita videntur saltem res animata Tertob, An si animatae non luit, reuer altemsint corpora. Quia veri praecipue tribus sermis diuertis Iespectra exhibent viventium conspectui;humana, scilicet, brutorum, & monstrorum : primum illud trium explicationem postulat: quae lunt, I. An veri sint homines, qui videntur humana forma. a. An vera bruta, quae brutorum conspiciuntur se cie. 3. An ver3 monstra, dum monstrorum occurrunt Armae.. Homihius non sint, qui forsia humana videntur Spiriti sis aconque etiam se fo)ma frutilent; tristi daria, amica,horrida,graui leui.Id in huminis Spiritibus certum est propterea qudd defunctos illi referant Qui ad vitam non nisi grauissimo miraculo quod hic nullum est reuocari possunt. In Diabolis vermulto est manifestius ; csim & illorum proprium

156쪽

sit hominibus illudere:& vires ipsorum tantae nonunt, ut vel hominem producant nouum; vel a morte ad vitam reuocent defunctum.

aliquando etiam hoc sunt quod ridentur atque tum, vel opera Spirituum, de nouo producta sunt; vel liunde adducta fallunt plerunque illa,quae inteni pesta nocte conspiciuntur;aut, si alijs temporibus, usum diuturnum non habent; moxque euata eL cunt; qualiacunqlle illa sint, siue perfectorum,sue imperfectorum animalium formas reserant vera Spirituum aliquando illa producuntur, quae animalia imperfecta, siue incisa vocantur. Quando perfecta conspiciuntur,& vera sunt;non a Spi

litibus facta sunt, sed aliunde adducta. Postremi

huius generis snam de caeteris constat unum producit B. Hieronymus in vita Hilarionis. Ad Hilarionem quoque, inquit, animalia quotidie pertrahebantur,in quibus Bactram Camelum enormis magxitudinis , qui iam multos obtriuerat, triginta ct eo amplius viri solidisiimis funibus ligatum cum clamore adduxerunt. Sanguinei erant oculi, Jamabat os, volubilis lingua turgebat, O super omnem terrorem rugitus, persosabat immanis. I sit igitur eum dimim Senex. Statim vero, ct qui adduxerant,ct qui cum sene erant, usque ad unum omnes dissugere. Porrὸ ille solus pem . . rexit obuiam ct sermone Syro: Non me, inquit, terres diabole,tanta mole corporis o in vut pccula, ct in Camelo unus atque idem es. Et interim perrecta stabat

manu. Ad quem dam furens,is quasi eum deusratura beluia peruenisset,statim corruit , sum sui , caput

terra coaequauit mirantibus cunctis, qui aderant , post

tantam ferociam, tantam subj:o mansuetudinem. Do I .cebat

157쪽

Iso DE Loe Is IN FEsTIscebat autem Senex. hominum causa diabolum etiam iumenta corripere ,2 tanto eorum ardere odio ut non

solum ipsos sed ea, qua ipsiorum essent, cuperet inri-rire. Hactenus B. Hieronymus. Monstra, s quando videntur , propemodum semper opera Spirituum fiunt. In genere animalium nullum

nouimus,quale B. Hieronym. refert hominem equo mixtum ,3c aliud, stote cornibus astera,cuius extrema

pars cor peris in capraru pedes definebat.Quod si quidam, cum Plinio lib. .c. a. Satyrs subsolanis Indorum montibus, tum quadrupedes, tum recticumrentes humana eisgie,admisertit; nobis in hoc a gumento cotrarij non sunt:quonia hi ipsi Darmonem prodent, ut per quos humanu sermonem sensimque mentitur,& humanam:aut etiam plusqualium anam vim atque sapientiam ostentat. Igitur si reuera, nec homines sunt, nec bruta, nec monstra,utice conspiciuntur ; profecto errant, qui in his ipsorum operationes, quaecunque tandem illae sint,posuerint:aut operationum principia ct organa: aut quicquam, quod illa pro conditionis suae ratione postulare potest. An saltem sunt res Huentes or animata λ Nec hoc sunt. Atqne hoc secundo loco explicandum erat.

Quomodo enim vitientes res dicemus, quae neque in hominum sunt genere,neque in ullo brutotum animalium ξ Vnum genus formarum,quibus terrent & molesti sunt Spestus in numero viventium

posuero: illud scilicet,quod impersecta animalia, quae opera Daemonum fieri pollunt, repraesentat: praeter hoc vix aliud. Interim tamen, quod tertio loςo dicendum est corpora persaepe sunt, quae ridentur Spectra; sub quibuscun

158쪽

buscunque etiam figuris videantur. Vera corpora sunt homines, qui conspiciuntur. Vera corpora, bruta animantia. Vera corpora,monstra. Triplico autem generis haec corpora sunt. Ali- Io. quando quidem vela ct uiua ipsorum, quae videntur quemadmodum illa imperfectorum animaliis, quae dixunus:& perfectorum aliunde allatorum. Aliquando vera quid m, sed non a tua; ut si hominis defuncti ex patibulo corpus circumferant. Alia quando nec vera , nec vitia; ut si aliquod ex acre forment, quod vel hominis, vel alicuiu, animantis externam formam simulet. Persaepe diximus corpora esle,quae conspiciun- intur. Non enim semper sunt.Accidit non rard, ut corpora esle iudicentur, quae oculis obiiciuntur: corpora autem reuera non sint. Quemadmodum

auditum fallunt, ita possunt fallere & fallunt visum Spiritus. Ex dictis inserimus, quatuor modis Spectra o- Ιrculis viventium obiici. Primus est in veris animalibus.Secundus, in animalium tantum corporibus. Tertius, in animalium tantum externis formis, non vero animalium corporibus, licet veris corporibus. Quartus, in animalium tantum sormis, absque ullis vel alijs,vel animalium corporibus. Quibus vero modo haec omnia viritus esciunt II.

Hoc , quia ex dictis haud dissicile est coniicere,

breuissime nunc, non tam explicandum,quam indicandum. Vera iratur animalia, si aliunde ad suum usum asstimant Spiritus,re externa non indigent : praestant ipsi hac virtute, ut corpora poς sint de loci; ad loca transferre. Si producant, rerum externarum opera requirunt earum scilicet,

I 1 in

159쪽

Isa DE LOCIS INFESTIS

in quibus virtus qua animalia producuntur, quasi

lateat.

1 . Dum hominum, animaliumque corpora exhibent, non plus negotij habent, quam dum viva corpora de loco transferunt ad locum : immo munus ; propterea, quod hic defunctorum corpora, quae resistere non possunt, ubi vitia animalia,quae resistere quodam modo possunt, transferant. Quod animalium formas in alieno corpore exhibent ; ibi animalium nihil est, praeter externam sermam , ad quam aerem , quo , Ut plurimum Utuntur,aptant.Quemadmodum vero corpus hoc aereum facile distoluitur; ita externa forma in aere essicta, evanescit facillime. I6. Quartus modus , quo visui maxime illuditur, varius est:prout varia sunt,quae ad visum concuserunt : obiectum, medium, potentia. Et nunc quiadem obiectum aliter atque aliter afficiunt: nunc medium munc potentiam Huic illum adiunxero, quo visus nihil assicitur ; sed omnis occupatio est in imaginatione & imaginatione perficitur:quanquam viventes visum assici existiment. Haec breuissimc.

inne atque modo, quo Spectra tangunt: ustior rerίera riuentibus asserunt:

Vod tactu viventes aliquando percipiant, certum est. Superius,cap. R.

id pluribus est probatum , ex molestia homini

160쪽

hominibus per Spiritibus allata; luam,at si quai doque alijs praecipue tamen tactus sensu perceperunt. Quinque autem,in modis superius recensitis, dissicultatem habent, quae hoc capite explicanda sunt. Primum est,Utrum ipsi Spiritus ut tangendi valere,& vere tangere dicendi stat. Alterum, Cur stigida fere percipiantur Spirituum, quae tanguntur,corpora;aut certe non ita calida. Tertium, auaratione ustionu,quam aliquando afferunt,sint ca sae. Quartum,Quomodo verbera & vulnera insia gat,cum armis omnibus videatur destituti. Qui tum,Quomodo mortem atque necem procurent.

Tangere Spectra dici poste, si quaestio est de ta- 2.ctu,quem Aristoteles Mathematicum vocat,omniano clarum est. Siquidem fieri potest,ut sin quo ratio huius tactus cosistit) inter Spectra,atque aliud corpus nihil fit medium ; & utriusque extrema simul existant. At si de tactu illo sermo sit,qui via uentium potestu est ; & primarum praecipue qu-litatum est capax ; nec tangere dici debent Sp chra,nec virtute tangendi eise instructa:propterea, quod, principio talis tactus, anima scilicet inso

mante, careant.

Quamuis autem vere non tangant,vere tamen ' a uiuentibus tanguntur. Nam dc virtute tangendi

instructa sunt viventia; & qualitatum tactibilium impressionem sentiunt, quandocunque vel tangunt Spectra,vel tanguntur a Spectris. Substigida vero,ut plurimum,percipiuntur cor- Α'pora Spirituum,quae tangunturta id obseruant, tum illi,qui nocturnas molestias a Spiritibus sustinent: tum,qui cum ijsdem nefarios cogressiis exercent. Nec mirum. Nam, ut plurimum, vel defunct I 3 rum,

SEARCH

MENU NAVIGATION