Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

r3 DE LOCIs INFESTIsrum , vel ex aere compactorum corporum miniasterio utuntur : quae & natura sunt frigida; &caloris, si alicuius,certe illius naturalis viventium, capacia non sunt. . Vruntur quandoque viui Spirituum attactu. Quomodo vero Z An forte igne illo, quo damnati torquentur,msernali ξ An alio aliquo corporibus

assumptis ingenito Z An quem ipsi, sua vi, per se

producunt Z An sublunari assiimpto/An alio ὶ Non infernali. Non,quia illum secum ex inferno ad via uentes deserre non valent; sed quia, ut deserant,

nulla necessitas cogit. Nec enim corpora,quae circumseruntur,illo torquentur:& Spiritus extra infernum existentes , etiam illo infernali vere to quentur,quamuirinferni terminis ille maneat cimcumscriptus. Non corporibus assumptu ingenito. lus ipsis ingenitus est,quin potius omnem sua natura reiicere videntur. Non sublunari: quoniam

hunc, quod ex suo loco detrahant, & sibi apud nos seruire faciant, vix credi potest. Qu' igitur ZAliquo a se producto. Et quomodo Θ Aliorum corporum , quae ignem possunt & excitare , fouere,

subsidio.

c. Sed tamen praeter hunc ,& alios duos pstionum odos,norunt, & sorte usurpant. Vnus est, per candentes carbones , titiones, aliasque res, quae ignem concipiunt,& seuere possunt; alter, per urticas, & res, non formaliter, sed virtute calidas: quarum clim Vires cognoscant, miris & occultis, sed tamen veris, modis ustionem essciunt. Nec dubitabit veris,quamuis occultis, modis haec fieri, qui meminerit rerum admirandarum , quarum mentionem iacit Plinius lib. a. cap. IO3. Sc Io7. flamma

162쪽

ssammae inquam, quae in Nymphaeo exit e petra, pluuiisque accenditur: sentis quoque Iouis in D done,qui quamuis gelidus sit, si tamen extinctae ipsi faces adhibeantur, eas accendit, quemadmodum extinguit iniectas in se accensas : praeterea sentis frigidi in Illyrijs, super quem expansae a

cenduntur vestes.

Verbera atque vulnera tribus modis infligunt. Nunc per assiimpia corporamunc subsidio conciatati aeris : nunc neutro horum modorum, sed vi atque sua potestate nuda. Prior modus dissiculi tem nullam habet. Quemadmodum nos fuste,hasta, gladio, similibusque instrumentis, in vulneribus infligendis utimur; ita Spiritus assumptorum corporum membris. Alter, qui opera concitati acris fit,clarus est. Neque enim quisquam ignorat

plurimum posse concitatum aerem , argumento sunt , vi ipsius disiectae aedes , concitata maria, confractae arbores,&c. Tertium confirmant vires Daemonum, quae in corpora tantae sunt,ut illa diς rumpere atque distrahere minimo negotio v leant. IQuibus modis vulnera infligunt, & verbera, 'ijsdem mortem consciscunt: propterea, quod inflicta vulnera & verbera via quaedam sunt ad mortem,in qua cum longior progressus fit, tandem ad

mortem peruenitur ,& vita amittitur. His ven num adderem, quod dum viventibus assunt, vita priuare possunt. i

163쪽

CAPUT XXIII. cui sint veri se pruri, auctores eorum, quae in Spiria

tu4in infestationibus, atque molestiis percipiuntur, vel visu,vel auditu,vel tactu, vel quocunque mora alio: ct ostenditur, qua humanis Spiritibus tribui, debeant, quaeve minime.

t Olestias,quibus Spiritus viventibus ii

i festi este solent, ad ilia capita reuocauia ἰ mus, & alias vilia, alias auditu, alias ta- percipi docuimus. Explicauimus singularum rationes: Post haec ipsarum verus & genuinus au- istor inquirendus est, Et formae sunt corporum hi Spiritus:& corporum motores sunt. Hic quamuis formae non sint; motore, tamen sunt quocirca &haec mouere poterunt. Atque haec pluribus docet Tostatus in aJ.Matth.q.77δ. quamuis contrarium docet S.Thomas in I. pari. q. H7.artic. .est; & dis cutiendum, Sintnem laci Spiritin, qui molestisunt. omnium molestiarum, qua ipsi, tribuuntur, per se auctores; an potids per alios aliquando fiant; his tamen vel illis tribuantur, quod vel horum vel illorum nomine. vel ipsis praesentibus excitentur. a. Et de Spiritibus humanu praecipua quaestio est, non de Darmonibus. Hi enim cum plurimum va- leant ingenio, scientia atque potentia; quascun- que recensuimus molestias per se, suisque viribus poterunt excitare,de quibus, Vtrum ab humanis Spiritibus afferri valeant,non sine multis, magni que rationibus dubitatur.

Primuid enim in ent, acumine atque persi cultate Daem.

164쪽

Daemoniorum Spiritus plurimuit, superant humanos. Quamuis enim & hoc quidam mortales excellant; & quaedam quasi naturae monstra inter homines, visi sint , Daemoniorum tamen quos cumque homines , tantum ingenij praestantia,

quantum natura excedere videntur. Et natura quantum excedunt 3 ut nulla humana, eorum perfectionem attingat.

Deinde scientia Spirituum humanorum multo illorum inferior est.Illi & variam rerum habent experientiam; & multa in vastissimo orbe,a condito mundo obseruarunt: & , quod Iraecipuum est, rerum omnium species atque umulachra,

quae scientiarum quoddam quasi sunt semin rium , a Deo optimo Maximo c. com primum conditi sunt acceperunt; in quibus ob id quandocumque lubet, non minus, quam speculo, rerum naturas proprietatesque clarissime perspiciunt. Quid horum in Spiritibus humanisZQuam. parum in corporibus experti Z Quam pauca in mundo obseruarunt Z Quarum rerum speciebus nisi quas ex hisce inferioribus, quasi emendic runt, sunt instructi3 Sed etsi ingenij acumine abundarent Spiritus humani: de quibus Daemones ornati sunt, poli rent scienti js ; necdum tamen illos accederent; propterea, quod viribus, quae hic etiam magnae requiruntur, multδ sint Daemonibus inferiores. Comparatur homo faeno, quod hodie est, ct cra in clibanum mittitur. Comparatur furni flori, quae citd decidit. Esai. o. At de Daemonibus dicitur, qudd non sit potestas super terram, qua cum eorum pρtcstate conscrri comparat que debeat. Iob. I.

165쪽

138 DE LOCIs INFESTIS s. Et hae quidem ex ipsorum Spirituum conditione rationes petitae non immeritδ dubium ani mum reddunt.Sed res,quae cum molestijs coniunctae difficultatem augent plurimum. Quam enim sunt variaeΘmagi ri multiplicesὶ stupendari humanam fidem propemodum superantes ξ obseruatur primum varius motus:deinde producuntur rerum diuersie formae, oculisque viventium obiiciuntur: sormantur corpora, & quidem diuersissima, . pro aetatum , sexuumque conditione; eademque de locis ad loca transferuntur: fiunt varij soni;

nunc graues, nunc leves; excitantur tumultus; audiutur voces: vis vivetibus infertur: protrudui tur, retrahuntur: Nunc mors ipsis adfertur, nunc

infliguntur vulnera. Denique sexcenta his similia notantur.Haeccine uniuersa humanos Spiritus auctores habere credendum estὶT; Habere probant ipsi Spiritus , qui apparere diacuntur, haecque hisque similia esscere. Non habere persuadet & rerum, quae fiunt, magnitudo; de Spirituum infirmitas.Nos in re dissicili & ardua &' dubin,quantum ratione & coniectura allequi pos sumus, saluo melius sentientium iudicio, docebumus: si prius unum atque alterum, de quo dubium nullum est, posuerimus. S. Primum est, Omnia hac non male humanis Spiritibus tribui. quando, hisce viritibus praesentibus, An- li boni an mali non laboro, posterius hoc cap. sequenti explicabitur) hac in persunt humanoro mi Spirithum ess iuent. ut ob id non male dicamus, nos humanos Spiritus viciis le;quamuis quicquid vid rimus, opus fuerit Angelorum: Sc audiuisse huma nos Spiritus, ab ijsque molestiam passos ; quamuis .

166쪽

molestiarum authores suerint Angeli.Nonne Imperatorem recte se vidille dicet; qui chlamydem, quae Imperatorem texit, viditὶ Nonne a Rege dicitur supplicio affectus; qui a Resijs ministris,qui Regis personam sustinebant, supplicium tulit

Non mentiebatur,qui populo Iudaeorum dicebat, Deut.6. Audi fram: Ego βm Dominus Deus tuus : &tamen non Deus loquebatur, sed Angelus qui diacere poterat se esse Dominum Deum, quia Domini Dei personam sustinebat.

Alterum est,omnia ira opera,quae recensuimus, etiam tunc recte posse humanis viritibus tribui,quam

do ipsi autoprosopos prasentes non sunt; sed tamen in ipsornm persona,ab Angelis fiunt.Scripturae mos est,

ut rerum Imagines ijsdem nominibus insigniai tur, quibus ipsemet res solent appellari. Cael stium potestatum imagines, quae ex metallo se matae super arcam Testamenti collocatae erant, nomen Cherubin retinent. Exod. 21. Rex Pharao, qui spicarum atque boum imagines futurae st rilitatis nuncias, viderat dormiens, nihil se nisi Spicas ct boues vidisse testatus est.Genes i. Et Pi cerna Pharaonis in carcere cum Ioseph existens τitem se in somnis vidisse dixit, in qua essent tres propagines de tame nec vitem, nec propagines; sed reru illaru imagines vidit. Ibidem. Et nos quoque cum picta videmus tabulam, eoru ipsam nominibus compellamus, quoru formas refert & species. Verumtamen quamuis haec ita sint; non t me uullae hic sunt Spirituum humanorum partes. Quamuis aliquando ipsi praes entes non sint; non tamen semper sunt absentes. Quamuis non omnia per se faciunt; non tamen dicendu est facere omni-

167쪽

no nihil aliquando praesentes sunt in propria per sona. Aliquando quaedam essiciunt. Et quandoque etiam possunt quae tamen non faciunt. Quando igitur sunt praesentes his molestijs humani Seiritus λ Quid in his possunt Quid taciunt, dc per se moliuntur Z Quando sint autoprosopos praesentes,non semper clarum Vide quae superius cap. Io.Π.dicta.Non certo temper constat,quid per se ipsi hic faciunt. 'Quid vel possint, vel non possint sequentibus docemus allertis. Primum sit. Possyni defunctorum hominum Spiritus propria virtute ad alia atque alia loca transire: nec in hoc opus habent ullo vectore. Atque ita docet Tostatus in as. Matth. q. 7 a. Cur enim non pol sent 3 An ipsis vis omnis se mouendi, postquam corpora depol erunt adempta est Quis credat3Iisae locis, ubi corpora intereunt, semper m nentZ quid absurdius dici potest3 Subsistentes quaedam per se, naturae sunt humani Spiritus,quando corpora relinquerunt: valentque persecta& intelligendi & appetendi vi tute quid si igitur tum locum quedam sibi conu nientem apprehendant; & illie esse atque conue sari desiderent; nonne eodem se suis viribus promouere, nisi superioris authoritate sqnae tamenius naturae ipsis saluum relinquit prohibeatur poterunt Z Sic si praeientem, in quo degunt, sibi intelligant esse molestum & pernitiosum,volentque inde cedere; annon valebuntὶ Imperfectissima illa animalia Aristoteli sunt, quae ita locis aflixi sunt, ut se mouere inde ii queant : & tameia inter haec ipsa,nulla sunt, quae non aliquousque. vel aliquatenus se possitat pro

mouere:

168쪽

PARS PRIMA. I I

mouere: Et hominum Spiritus, qui inter naturas creatas post Spiritus callestes principem locum obtinent,omni se mouendi virtute destituti erunt. Valent virtute se mouendi mentes illae caiis L. stes;& quidem maxima.Ita constanter cum Theologorum schola docent Philosophi, sed ad harum

conditionem proxime accedunt Spiritus humani, a corpore seiuncti: pra stabunt igitur & ipsi eadem,qua illi,mouendi virtute. Sed ii mouere possunt ; quid est, quod anima δ' Laetari,illius Euangelici, Lucae i6Aicitur ab Austis deportata in muni Abrahae λ quid opus vectoro Spiritui firmo atque robustot Absurda nimium est sententia quorumdam, hinc colligentium, Animas corporibus exutas mouere se loco non polle; quod ab Angelis, quasi mortuum Sc ignauum onust dicatur deportari. Nec enim portandι verbum eam

habet vim, ut significet onus gestare; sed pro ducere positum est; ut in illo Psalmo 9o. In manibus portabunt te,ne forte ossendas ad lapidem pede tuum. Non enim significat Propheta Angelos manibus suis portaturos Christum; sed ita ducturos quacumque incederet, & ita profecturos, ut non magis ad lapidem pollet offendere, quam si manibus gestaretur. Eodem modo significatur animam Laetari portatam ab Angelis. Quocirca non m gis', ex hoc loco , animas quam ex illo Psalmi Christunt moueri non poste, probari potest. Non Angelorum ministerio Laetati anima indigebat. Honoris ossicium, quod ipsi debebatur, praestabant Angeli. Idem beneficium beatis anim ius, quando ex

hoc seculo emigrant, ijdem Angeli praestant :quar alioquin

169쪽

alioquin per se absque ullo Celestium Spirituum subsidio & sodalitio, mox ad coelestia regna trans uolare possent. Neque enim animae hae locum possunt ignorare. aut qud & qua tendunt: beatae enim sunt; & quae ad ipsarum conditionem pertinent, norunt perfecte. t . Neque deest ipsis facultas mouendi: hoc iam demonstratum est. Et cum ipsos ardens cupiditas teneat;vt Christo sint praesentes; summaque ob dientia, ut sententiam, quae pro ipsis lata est, cum corpora relinquerent, expediant; subitb se ad castos trasserrent.Vide Tostatum in zJ.Matth. q.777. 33- Et quamuis purgandorum Spiritus, non sinec

stode Angelo,ad supplici j locum descendant; non tamen ille vector, sed ductor ipsorum est. sciunt illi Spiritus,postquam e corpore egressi ; quis ipsis locus destinatus sit. Et licet poenas horreat,promptissime tamen ad illas se offerunt: adeoque ad supplicij loca festinarent, cum sciant peccatis suis illas deberi, & ijs persolutis aditu sibi ad caelestia,

sempiterna&immensa gaudia patere. Angelum verd ductorem atque socium habent; partim ut viam,quam ignorare postunt,demonstret,partim ut solatium aliquod ab ijsdem percipiant. Vide Tostatum in aJ.Matth.q.778. Similiter damnatis Spiritibus, si quidem per se, diuinam sententiam exequi vellent, vectoribus nullis opus esset: vectores tamen non lassium ductores) habent, & quidem Daemones s quamuis Hieron. in 7. cap. Daniel. de Ambros lib. 1. Epist. epist. χt. bonos Angelos videantur asserere: tum quia locum supplici j tibi destinatum ignorant, tum quia supplicia, suppliciorumque locum, quae adeunda sunt, horrent & aduersantur, quema ι

170쪽

modum & Deu ipsum,cuius sententiare detestantur Sc blasphemant: ut ob id, nisi vis illis a Darmonibus , quasi diuinae iustitiae ministris, fieret, atque ad inferos raperentur, loca inferni nequaquam per se peterent. Vide de his Dominicum Soto in fine Comme. in . Sententiarum,& Theodorum Pelianum de Purg. & Sedib. Anim. ἴc To- statum in as. Matth.q.779. Valent igitur vi mouendi defunctorum Spiritus. Atque hoc primum est Asser

torum nostrorum.

Secundum sit. Possunt ijdem defunctorum Spiritus propria virikte ad viuentes redire,quamuis, ut redeant,non semper permittatur. Cum enim virtute se mouendi sint praediti, & loca mutare valeant; cur minus poterut ad superos redire, quam ad quaecu-que alia loca penetrareὶ Et cum bonu propositum ipsos ad loca petenda invitet, poteritne hoc aeque apud superos inueniri, qua quiouscuque locis alijs. Verumtamen quod virtute naturali sibi congenita possunt,hoc non semper ipsis permittitur: &in primis illis, de quibus nobis est sermo, moles a-tibus Spiritib'. Hi certis locis, pro ratione suorum meritorum, sunt deputati: ex quibus non nisi pro eius, qui supplicia decreuit, voluntate exire licet. Sed aliud est quaerere, quid culparum merito debeant, aliud quid viribus naturae possint.

Tertium Alletium. Defundiorum hominum Dii ι- rus, rerum s ecies, per quas in viventium oculos incumrunt o cossuluntur. si ibidem vera desint corpora. per se iscere nequeunt. Explico quod obscurius dicitur. Duobus modis contingit, ut defunctorum Spiritus sub visus sensuu veniant nunc di nudis latum, quae fiunt ,speciebus, nunc in veris corporibus quae species

SEARCH

MENU NAVIGATION