장음표시 사용
181쪽
motu locali possunt Spiritus dicti.' Mira etiam possust interuenientibus causis na- . turalibus ijs , quas secundas dicimus: Sunt enim
harum virtutes & vires multae, magnae, praeclara ,
admirabiles, stupendae: ut exemplis plurimis do cent Plinius lib. secundo Naturalis historiar, capite nonagesimo sexto. Proclus libro de Sacrificio& Magia. S. Augustinus libro vigesimo primo de Ciuitate Dei, capite quarto & quinto. Albertus Masinus libro secundo Mineralium, Trach. a. cap. I. II. I7. Fracastorius libro de Simpathia. Ficinus libro quarto de Theologia Platonis, capite primo. Cardanus de Subtilitate & Varietate rerum. Et norunt Spiritus, de quibus quaestio est, quae Vim
tutes rebus in sint: norunt ubi locorum res la- teant: norunt quibus cum rebus componi, misceri , quo modoque temperari debeant: norunt,quo tempore tempestiue, & oportune ad operandum adhiberi oporteat: haec norunt omnia: & cum res maxima facilitate, celeritateque, quocumque libuerit, valeant transferre; miranda sutit,quae harum adminiculo possunt, & miranda eo magis mortalibus ; quod quomodo haec fiant non intelligant, quamuis etiam naturaliter fiant. 8. Haec possunt Spiritus. eu possunt ijs modis, quos recensuimus: ut norunt docti; & exemplis confirmat Benedictiis Perierius , libro primo , de Magia : capite sexto : quidni igitur possent Omnia , quae locis infestis obseruantur λ Verum, quGniam de poteηtia quaestio non est , sed de falise; quidnam ipsi Spiritus praestent, in his tumultibus; & quaenam ipsorum hic ita sint propriae functiones atque ossicia; vi Spiritibus humanis tr .
182쪽
bui non debeant, hoc discutiamus. Huic igitur quaestioni hoc responsi datum sit. 9
Inmoleurs his atqκe infessationibus, duplicis generis res esse, qua non humanos, sed Angelicos Spiritus habeant auctores. Quaedam sunt, quae ab humanis perfici nequeunt: quaedam quamuis horum opera fieri possint,vi tamen fiant, non est verisimile. De prioribus , quod Angelos auctores habeant, non potest elle dubium, cum alios nequeant habere. De posterioribus,quod habeant; & Angelorum , & humanorum Spirituum conditio persiadere videntur. Vtraeque variae sunt: ostendimus in
singulis generibus. In priorum genere sunt primum prastigia atque Io. illusiones sensium, quibus viventibus imponitur, ut se percipere existiment, quae reuera non percipiunt ; sed vel in solis sunt sensibus externis; vel rerum solum sunt simulachra in aere effecta. Dixiamus superius ab humanis Spiritibus haec fieri non posse: quo fit, ut quae hac ratione, molestia affertur, ab Angelis afferatur. Sunt deinde imprνiones in Miminis imaginatis-nem producta: verumtamen tales, quae absque exterioris corporis quod sensus externos primomassiciat; deinde sui species ad phantasiam trans. mittat) subsidio sint factae. Nam quae exteriorum sensuum adminiculo ab obiectis corporibus excitantur ; ab humanis Spiritibus, dum corpora circumferunt, fieri possitiat. At quae hoc corporum subsidio destitutae sunt, fiuntque humorum Spirituum, specierumque, quae in phantasia sedes suas
habent, commotione; quia humanas vires excedunt, Angelos authores agnoscunt. Sunt
183쪽
iss DE LOCIs IN FEsΤIs Sunt tertio istustiones nocturna , quae dormientibus
sinuoque prsu accidunt. Angelis etiam illae tribuendae sunt. Possunt hi in hominis phantasiam se insinuare. Possunt aeque dormientibus atque vigilantibus varia idola obiicere. Et cum ad haec quoque impares sint hominum Spiritus , autho- rem nihilominus postulctat, Spiritus habebunt Angelos, a quibus producantur. Quarib opera Angelorum sunt, qua formantur 9 circumferuntur corpora. Huius quidem eadem, quae priorum, ratio. sed tamen quam haec bene, expediteque ab Angelis perficiantur docet Theologi, qui materiam corporalem ad nutum ipsis dicunt este subiectam: ut & sormare subito quae velint , valeant corpora; & eadem mox, quando in
Et quemadmodum corpora formant hi Spiriatus Angelici, ita his sunt,qui ne formata concidant,
impediunt; eademque conseruant; & quibus eorumdem tandem dissi lutio tribuenda est. Et prius illud propria aliqua, distinistaque ab ipsis actio noessiciunt. Hoc iacirco ipsis tribuitur; qudd ipsa
desinant conseruare: patiariturque in priorem, ex quo compacta sunt,aerem redire. Hoc quintum in
molestijs hisce Angelorum opus. Sic ipsis tribuenda figura atque formae, sub quibus humani spiritus couoiciuntur. Sicuti corporum; itas ,rmarum, luce corpora sequuntur, sunt authores. Quamuis negari non debeat,quin easdem immutare quadam tenus valeant humani Spiritus, corporis , quod circumferunt, nunc contractione, nunc dilatione,&c. Sit hoc sextum opus.
Tribui quoque debent Angelis colores , per qηos
184쪽
in vivontium oculos i urrunt. Quid mirum Z Non sunt effectus Spirituum humanorum:oportet igitur sint horum.Corporum etiam sequuntur compositionem; & pro materiar, ex qua oriuntur, varia coactione ; pro qualitate luminis , quod concipiunt , alij sunt, atque alij. At corpora componunt Angeli.Materiam alio atque alio modo cogunt Angeli. Colores igitur quoddam ipsis-rum sunt opus. Octavo, Spiricibus Angelicis authoribus credi de- I7.bet exhiberi 9 circumferri ingentia, vasta que corpora, ct qua mole sua viventes inertia terrent; quamcumque illa humanam formam referant. Communis quidem horum cum iam dictis est ratio : quod similibus corporibus circumferendis vires humanae non sussciant: sed tamen ex causa reditus Spirituum idem facile docetur.Redeunt enim Spiritus hominum, ut cognoscantur. Conuenit igitur, venon sub peregrina ; & humanam formam excedente ; sed usitata, & hominibus familiari,& tali.
qualem olim habuerunt, conspiciantur. Tumultus quoque aliquando ingentes audiun- 18. tur: audiuntur maximi strepitus ; qui nonnumquam integros videntur concutere domos: Atque etiam ibi audiuntur, ubi constat molestos este humanos Spiritus. Sed tamen non humanorum Spirituum hi sunt opera. Quemadmoduim ingentia illa corpora; ita hos tumultus atque strepitus Angeli excitant. Illorum vires non superant: hominum vires superant. Decimb. In Angelos illa molestia ractiles referem 39. da sunt, quacumque ab hominibus feri non posse tu dicantur. Quemadmodum in caeteris omnibus vi -
185쪽
138 DE LOCIs IN FEsTIs res humanas certam retulavi constituimus humanarum molestiarum; ita easdem valere voluimus
ad molestias illas , non humanis, sed Angelicis Spiritibus tribuendas ; quae easdem vires excedunt. In harum fere genere sunt incendia, eue sones aedium, ustiones , sectiones, sine armis inflicta vulnera, atque his similia, quae videri quidem pollunt ab humanis piritibus fieri, reueratamen sunt ab Angelis plerumque.1o. Dictis undecimum addo. Quυ quandocuque aliquibus inuisibiles in assumptis corporibus reddutur humani Spiritus ; opus Angelorum agnoscere oporteat. Et hoc aliquando fieri dubium non est: quia eodem loco existetes ab his videtur, ab alijs nequaquam. Quod vero Angelorii hoc op' sit, tam est certum;
quam quod humanorum Spirituu este non possit. ai. Et quae hactenus diximus, in illorum sunt g nere, quae idcirco Spiritibus Angelicis tribuuntur ; quia per humanos fieri nequeunt. Alia sunt, quae quamuis per humanos fieri possint; & humanas vires non excedant ; ob iustas tamen causas, potius Angelis, quam hominum Spiritibus tribui debere videntur. λ- In horum genere sunt grauia damna , quae viventibus quandoque per Spiritus asseruntur,' qualia sunt mors, confractio membrorum, & his, similia. Haec quamu s humanis Spiritibus auth ribus seri possint; ab Angelis tamen, & non hu- manis Spiritibus afferri credimus, ob rationes,l quas cap. 29. in secunda nostra Disputationis par-I te afferimus.
s. Ex dictis manifestum est, quid discriminis sitit iter molestias, quas Angeli mali, atque illas,
186쪽
quas humani Spiritus viventibus afferunt, si ad molestiarum authores respiciamus. Possunt Angeli absque humanorum Spirituum opera molestielle: non possunt Spiritus humani absque Angelorum.Quotiescumque molestiae ab humanis Spiritibus asteruntur, aliqua opera Angelorum interuenit. At non quotiescunque molesti sunt An zeli : opera accedit Spirituum humanorum.
Quibus angelis authoribus tribuenda sunt ista, quacum molestijs, qua ab humanis Spiritiόus runtur uiuentibus, coniuncta sunt: bonisne an malis. Lurima esse in infestationibus atque molesti js,quae per humanos Spiritus as seruntur,& non his, sed Angelis authoribus fiunt, ex duobus praecedentibus Capitibus certum est, & manifestum. Verum, quoniam Angeli duplices sunt; quidam mali,qui propter peccata sua, a Dei gratia exciderunt, & infernalibus poenis adiudicati sunt; quidam boni,qui in gratia perstiterunt, & vitam aeternam, quam iam folicissimam agunt, sibi promeruerunt; meritd quaeritur, Vtrosiam veros authores atque essectores molestiarum agnoscere debeamus. bonos,e; id est, beatos Spiritus , an malos,id est,Daemones.Cui quaestioni praesente Capite respondendum est. Et quidem ab utrisque molestias amnes , qua
187쪽
lescunque etiam illae sint,omniique, quae ad molestias concurrunt, posse procurari, nemo ignorat. Cum enim hic tria necellaria sint, voluntas, ut velint:scientia,ut norint:potestas,ut valeant: haec que
omnia & singula,tam in bonis, quam malis Angelis reperiantur, quid prohibet cur molestiae hae viresque authores habere pol r. 3. Et de rotantate, quod velle possint, dubium non est: potest a Deo ipsis officium hoc imponi, Voluntati autem eius quis resistet 3 Posiunt & ipsi ultro haec ossicia suscipere. Non enim ab ipsorum conditione sunt aliena. Denique haecque, hisque similia utrique non raro praestant apud viventes. Α- Sic de scientia ipsorum res est: extra controuersam. Pollent scientia maxima utrique ob rerum omnium sibi in principio mundi congessitas species, in quibus veluti in speculo quas, & quot, &quando volunt, res pollunt persectissime intueri.' Ad hanc cum rerum multarum Obseruatio , eX- perientiaque accellerit, non potuit non magna in crementa rerum successu accepisse.
I. Nec est dubium de potestate virorumque. Natura. corporalis, inquiunt Philosophi, ad omnem localem motum Angelis subiecta est. An bonis tantum Θ Etiam malis. Iam vero molestiae hae, Mquaecunque cum ipsis sunt coniuncta, motu corporalis naturae fiunt & perficiuntur omnia.
Obstat fortassis dictis, quod quidam ipsorum,
a statu perfectiori, in quo conditi sunt, exciderunctNon obstat. Non ob hoc vires ipsorum, quae hic requiruntur, labefactatae suntmon sunt diminutae. Natura tam in his integra, persectaque permai sit; quam in alijs,qui astatu suo non exciderunt,
188쪽
sed maioribus transnaturalibusqite donis sunt cumulanti.
Sic nec a bouatum Angelorum conditione ossicia haec aliena sunt. quamuis enim hi in diuinae Maiestatis contemplatione sint toti: humanorum t men rerum curam , cogitationi que , quas Deus Opti. Maxi. illis commenda uit, non deponunt; quin eo & diligentius & ardentius exequuntur sibi imposita ossicia; iud diuinae beneuolentiae in lese sentiunt de obseruant argumenta clariora &
Er pollunt Angeli etiam esse authoces m lestiarum , quae damnatolom hominum Spiritibus tribuuntur. Et pollunt mali Angeli esse author es earum, quae tribuuntur purgandu Spiritibus. Cur enim non pollunt Z An quod si iis viribus postiant, id ne praestare valeant, prohibet conditio Spirituum humanorum Z Non prohibet, Posunt igitur utrique omnium molestiarum,&quaecum ipsis coniuncta sunt,esse authores,sue a bonis, purgandisque Spiritibus afferantur ; siue amatis damnatorum hominum Spiritibus. An etiam authores sunHHoc maiorem habet dissicultatem. Quaestioni vero huic ita recte responsum existimamus, si dicamus,oviniurn, qua malis damnatorum hominum Spiritibus tribuuntur ab ios autem feri nequeaui; non bonos ,sed malos Angelos authores o Architectos esse. Praeterea, Omnium, quae a purgandi Spiritibus fieri putantur, nec tamen ipsorum virtute
fieri possunt,Angelis bonis tanquam caμ sis e cientuus ascribenda. Vt breuiter dici possit : Damnatorum Dirituum administros in molestijs esse Daemones:Purgandorum vero in ijsdem administros esse
189쪽
Angelos beatos. Vide Thom. I. p. quaest. 89. arta
Quod dicimus virorumque conditio postulare videtur. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitateΘ quae societas luci ad tenebras λ quae conuentio Christi ad BelialZqui consensus templo Dei cum idolis 3Ita D. Paulus r. Cor. 6. Et haec docere postulat b nos Angelos non hic perditae salutis Spiritibus seruire : sed eadem inuersa probabunt malos Angelos non se ingerere in res, atque negotia purgandorum Spirituum. Quς enim participatio iniquitati cum iustitia λ quae secietas tenebrarum ad lucem Z quae conuentio Belial ad Christum Z qui consensus idolis cum templo Dei ΘVeruntamen ,ut ad singulos Spiritibus descendamus,dici non debet, damnatorum hominum admianistros in his molestise esse Angelos bonos. Ipsi ut communem hanc mortalemq- Vitam reliquerunt, mox ab Angelis bonis omnibus deseruntur;insernalibusque tortoribus perpetud cruciantii traduntur. ut ob id horum, non illorum Angelorum , si qua in re opus habent, ministeria exipectare debeant.
Sed odiu atque crudelitas Daemonum hoc clarius persuadet. Cum enim incredibili odio erga miseros flagrent; quis credat, qudd in ipsorum potestatem redactos, sibique plene subiectos, vel ad breuissimum tempus, vel ad latum unguem deserant ξ quocirca non in inferno tantum insuli cibus adsunt, sed eosdem, si quando ita Deo iubente redire coguntur, sequuntur ad vivos proficiscentes; eorumque prauos conatus , quibus pos sunt modis promouent.
190쪽
PARS PRIMA. . IOEt quamuis inuiti viventium rebus intersint i damnatorum hominum Spiritus; nunquam cimen adsunt,quin viventibus male velfiat, suosque reditus detrimenta illis adferre desiderent. Dam natorum voluntas omnis iniusta est, inquit B.Gregorius i8. Moral. cap. I. Ad haec velli bonos Angelos operas suas locare quis credet: malos recusare, cui persuadebitur i . Poena quaedam damnatorum Spirittium hic ref is. ditus esse creditur. Quamuis enim extra infernum propter vagandi libidinem, esse percupiant:vt tamen vivis appareant; vivis ipsorum misera con ditiGinnotescat,refugiunt.1 mesa eorum ascendit semper. Iam vero ad damnatorum hominum poenas non boni Angeli; sed Daemones concurrunt. His igitur non beatis Angelis , quae in hoc molestandi genere obseruantur,tribuuntur. Mox ab ipsorum morte ut in hos Spiritus sen- IQtentia iusti I idicis fertur,miseri in Dςmonum ve-miunt potestatem. Per Daemones rapiuntur ad loca tormentorum. Per Daemones detinentur ijs dem locis. Per Daemones cruciantur. Per Daemones educuntur quando exire datur ex inferno Et solae melestiae, quas extra infernum mortalibus afferunt, quaeque cum molestijs coniuncta sunt, bonos Angelos ,& non Daemones habebunt authores Hoc de damnatorum hominum Spiritibus. Porro ut Spirituum damnatorum hominum I7. administri non sunt boni Angeli;ita mali, suae Damones nihil eorum; qua cum purgandorum Spirituum molestjs coniuncta sunt, e ciunt. Omnia haec bonos Angelosthabet authores.Melior recte sentientium