Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

species sui ad oculos transmittunt. De priori nobis 1ermo est.Sed hic duplex est. Aliquando enim ipsae

Species non extra humanos sunt Sculos, quemadmodum neque ipsae, quae videri videntur, res: aliquando in acre sectar ad oculos transmittuntur. Neutro modo opera sunt humanorum Spirituum.

Quo enim dici debent Θ Dum nullum esse extra visus organum habent, ingenio magno, acrique industria fiunt; δ nunc quidem humorum varia multiplicique compositione , nunc phantasin tum commotione: quid autem hic pollunt hi mani Spiritus, quibus neque in humores , aut phantasmata potestas data; neque sciunt,quomodo utraque componi, miscerique debeant,ut quas vellent formas exhibeantὶ Ita cum in acre compacto atque composito se mantur Species humanos Spiritus non habent a ctores. Et hic magna scientia,& excellens necessaria est potestas: quae si non in omnibGa, certe Sepluribus, qui molesti sunt, Spiritibus, desiderat

tur: ut taceam credi. forte polle in hoc genere non

posse Spiritus hos a corporibus liberos, quod non potuerunt quemadmodum hoc non potuerunt

corporibus coniuncti.

Quartum assertum sit. Nec his defunctorum via ritibus authorabus hominis imaginatio immediat pe turba i , aut asci potest. Omnis, quae in imaginationem hominis impressio fit, rerum Speciebus & si mulachris , tamquam quibusdam iiistrumentis,

perficitur. Quocirca qui potestate has species

producendi caront,in hominis imaginationem possiunt nihil. At carent hac Spiritus desunctorum. Nec mirum : quia etiam vitii in imaginationem

172쪽

PARS PRIMA. I Fhominis potuerunt nihil immediate. quicquid potuerunt, interueniente exteriorum sensuum ministerio perfectum est. Hinc iam ad quintum Affertum descenditur,

quo dicimus: Molestias . quas in so/nuo qui am patiuntur, ob Νnulachra atque idola,vara . que formς, quae phantasum Occupant, humanos vi Mιας atii hores habere non posse. Si vigilantibus has alterre nequeunt, poterunt dormientibus,& somno presiis 3 Somnus forsitan aliorum vel scient; in Spiritibus addit maiorem,vel vires robustiores 'Corpora quoque propria virtute, viquesua assumere nequeunt hι molestantes humani Spiritus.Hoc sextum sit eorum,quae asserimus. Caeterum Domine assumptionis, hoc loco,non illam unionem intelligimus qua Spiritus corpori tanquam mobili v-niuntur,in eoque apparere & se exhibere assectat, sed compositionem atque aeris coagmetationem talem,quae prorsus humanam formam, figuramve

reserat. In priori illa admittenda dissiciles non sumus: at posteriorem ob duas causas humanis Spiritibus suspicamur impossibilem. Prior est, quod non inter Philosophos, etiam excellenter doctos, conueniat, qua ratione assumptio illa perficiatur: posterior, quod vires humanoru Spirituum, dum corpora sua sustentant, huic negotio sint impares. An sorte maiores sunt vires Spirituum separatorum, quam coniunctorum Θ Vires naturas sequuntur: quo illae habent persectius esse, ed integriores vegetioresque vires: at esse Spirituum cor lora informantium perfectius est eo,quod habenta corporibus separati quemadmodum docet To- status Abulencin aJ.Matth.quaest. Sss.

Forte

173쪽

r 6 DE LOCIs INFESTISForte tunc scient,quod in corporibus constituti in hoc corporum & aeris coagmentatione ignorant. At unde scire possunt illi, quibus nostra est disputatio, damnati, vel nondum beati Spiritus ZEx se non intelligunt. Vnde igitur 3 forsitan statim aliquis seipsis paedagogus,qui doceat, offert ZEt ut intelligant rationem, modumque componendi maxime: vires etiam habeant non inferiores

abstracti a corporibus , quam corporibus inclusi:

necdum tamen tantum creduntur posse,Vt corpora haec forment;quod non pares,sed multo mai res vires hic necessariae videntur, quam humanis Spiritibus a Deo Opt. Max. sint communicata . Porro quemadmodum corpora haec coagmentare atque condensare per se nequeunt humani

Spiritus : ita neque ipsi lunt, qui forma atque figuras, sub quibus conssiciuntur a uiuentibus, conferunt. Hoc 7. Assertorum. Eosdem authores habent figura atque formae ; quos habent ipsa condensata corpora; propterea quod fines condensatorii corporum sint figurae, atque a condensatis corporiabus re non differant. Non igitur Spirituum humanorum opera sunt facies trillis, & macie confecta, aut vultus hilarior : non forma virilis aut foeminea : non species senioris aut adolescentioris: non intonsa & proli-Σior barba : non truces oculi, & quaecunque tandem ad sernia spectare pollunt. Quemadmodum vestis authorem habet non illum, qui ipsa utitur,' sed sartorem ; ita formae hae non Spiritus,qui illas circum serunt,sed illum, qui corporum, in quibus formae sunt,est compactor & fabricator. Eadem

174쪽

Eadem ratione colores , qui in hisce corporιbus consticiuntur , bu Spiritisus, tanquam authoribus ribui non debent. Hoc octauo alterium esto. An informata iam corpora colorem per se valent induceret Nec ipsi quidem hoc pollunt squamuis longe his excellentiores) Angeli: qui quotiescunque colorem rebus addunt, non per se, sed subsidio

aliorum corporum addunt. Colores igitur , quoniam corpora sequuntur, eo idem cum corporibus habebunt authores. Interim tamen , quamuis corpora assii mere visua non possint humani Spiritus ; possunι tamen iam formata, ct sbi quasi commodata, mouere se ci oumferre. Atque hoc nonum sit nostrorum Allertorum. Quid enim, cur minus possint, prohibet tsi sua potuerunt, quae olim sotiebant; non poterunt his similia, quae non fouent λ Et formae sunt

corporum hi Spiritus:& corporum motores sunt. Hic quamuis formae no sint, motores tamen sunt: quocirca Se haec mouere poterunt. Atque hqc pluribus docet Tostatus in aJ.Matt.quaest.773.qu m uis contrarium docet S.Thomas in s. pari. quaest.

Verumtamen non quacunque Hi commodata ct tradita mouere possunt. Quid si mole ingentes excedant montes ξ quid si enormi magnitudine superent quaecunque humana ; & nihilominus h

manam retineant sormam λ Spirituum humanorum in assumptis corporibus non maior Virtus

est, atqui eorundem fuit in corporibus proprijs. Quocirca si quae corpora disdiapason humana excedant , humanorum Spirituum vi tantum Κ et illa

175쪽

illa non movebuntur, sed etiam virtute aliqua superiore. Hoc decimum sit Asteriorum, ex sententia Tostati Abulens .in 2I.Matth.q.TTA.uu d s rero assumpta insta humanorum corporum snt quantiitatem intulin illa facilius movebunt. Quoniam facilior motus; ubi virtus agentis maior, &minor patientis. Si iustam humanorum staturam attingent, movebunt quamuis non aeque sacile ut propria, quae informarunt aliquando; propterea quod maior sit vis Spirituum informantium &mouentium, quam mouentium tantum , & non informantium. Sit hoc undecimum. Praeterea in hoc Spirituum corpora mouentium motu, non illa mouendi ratio seruatur, qua in corporibuι propriis. Hic ita mouent Spiritus,Vt parte una mota, eadem aliam impellant & moueant: ubi ita allum pia corpora mouent, ut tota simul pellant & promoueant. Hoc duodecimum. Sed & hic corpora ita mouent, ut tamen non ipsi sint qui eadem ne condant,atque dissoluantur,conseruent, quod ibi praestant. Quemadmodum enim dum corpora informant, eadem virtute illa, qua informant, conseruant; ita hic quia corpora nec insermant, nec sermant;nbia ipsi iunt,qui conne uant, sed illi,qui eadem formant, Spiritus. Sit hoc decimumtertium. Caetersim , quia corpora haec Spiritus mouere posIunt, idcirco quaecunque cum hac motu coniuncta esse possunt, ijdem Spiritus praestare valent, eademque ipsis viritibus auctoribus recte tribuuntur.QDd decimumquartum Assertorum loco volumus esIeaffectum. Neque hoc mirum. Corporibus his tanquam instrumentis utuntur Spiritus quemadmodum

176쪽

dum ergo quaecunque per instrumenta sunt, praecipuo agenti; ita quae per horum corporum m tum , ipsis Spiritibus, qui corpora mouent, tribuenda sunt. Quae vero haec ξ Ad tria genera prima reuocantur omnia, quaedam percipiuntur visu: quae- .dam auditu quaedam tactu. Visu percipiuntur ipsa

corpora,corporum quantitas,colores,figurς atque motus. Auditu strepitus, tumultus, clamores, gemitus,& his similia. Tactu impulsus,tractus, ve bera,& quae eiusdem sunt generis. Possunt igitur visum mouere Spiritus humani. Quamuis enim ipsi colorem , figuramque, quae visus obiecta sunt,non forment; secum tamen afferunt, & oculis viventium ingerunt:& quia haec

species sui in sensibus relinquunt, hoc ipso Spia ritus videri, rectissime dici possunt, visumque

mouere.

Possunt excitare tumultus,atque strepitus.Quia sua, quae circumferunt, pollunt alijs allidere corporibus ; ita ut inter utraque intercetius aer ruptus, pressusque strepitum reddat. Pollunt & arreptis instrumentis,non minus atque fabri,alia cor' pora pulsare. Pollunt aeris commotione in ipsis, quae circumserunt,corporibus, sibilos,sonos, ali que quae auditum assciunt, producere.

Et haec possunt in sensu destituta corpora. Pos sunt quoque in illa,quae sensu sunt praedita, ut ob. id hic vere dici possit Spiritus hos sensius asscete:& nunc dolorem parere, nunc voluptatem afferre; non minus, quam viventium adhuc corpora in uentibus haec essiciunt. in.

Discrimen nihilominus aliquod est inter tria

177쪽

haec, quae sensibus percipiuntur, & humanis authoribus per assumpta corpora fiunt,rerum gen ra. Nam quae sub vilum cadunt, semper ipsis Spiritibus postulat tribui,quar auditu atque tactu non semper. Explico. Quotiescunque oculis viven- . tium corpora sua Spiritus obiiciunt, visum ipsi per se, absque alterius Spiritus subsidio mouere dici possunt. At non quotiescunque audiuntur tumultus : non quotiescunque aliquid a similibus corporibus viventes patiuntur, haec in solos Spiritus humanos, qui in corporibus degunt, sunt referenda. Possunt elle tanti tumultus, ut hum nas vires superent. Possunt esse molestiae tam graues ; & vis illata tanta, ut superiorum Spirituum operam, industriamque requirant. Sunt suae certae atque definitae vires Spirituum in his corporibus:quae ob id non quoscunque, sed sibi respondentes effectus producere valent. Vt cum Vere hic omnia, quae possunt, re ipsa praestent,sequenti capite explicandum erit.

CAPUT XXIII I.

Ostenditur quae ex iis rebus, quas in molestise atquis infestationibus Spirituum, viventes percipiunt, Spiritibus Angelicis tribuenda jint, oenon humanis: quamuis humani illatum videantur esse

author es.

Nquisitum est, quid in molestijs , quae per Spiritus viventibus afferuntur, humanis Spiritibus tribui possit.Quia vero

178쪽

exiguum est illud,non abs re suerit,si doceamus: Quitam reliquarum,qua asseruntur,molestiarum, sint authores. Parum enim est scire qui ipsarum autho- res non sint, multum, nolle qui sint. Et quidem si rationi consentanea sunt,& a ve- 2.ro non iliena,quae superiori capite sunt dicta,e pedita hic est responsio. Concedendum enim est, omnium, qua ab humanis Spiritibus non esciuntur, Angei s trum bonos vel malos, postmodum docutietur authores esse. Quid itaZquia de molestijs, quas Spiritus asserunt, tota Disputatio est. Spirituum autem horum duo tant im sunt genera:sunt

alij Angelici,alij humani. de Deo hie nihil.) Quae

igitur ab humanis non fiunt, prorsus necesse est, fiant ab Angelicis. Verumenimuerd quia quaedam hic dissiculta- 3. ' tem habent; res etiam digna est, quae diligentius discutiatur ; operaepretium fecerimus, si omnes molestandi modos, quos sueeriori capite percuserimus,hic relegamus, & in singulis non quid pos

ut, sed quid proent Spiritus Angelici , expli

cemus.

Nam si quid p int quaeratur, breuis responsio A.

est: omnes omnino moleseandi rationes , quocunque modo illa percipiantur, Angelos posse habere authores. Possunt Angeli sensus exteriores immutare. Posuis imaginationem hominis varijs simulachris imbuere, mirabilesque affectiones excitare. Possunt strepitiis& tumultus edere. Possunt viventes protrudere, impellere,retrahere. Possunt denique vitunera infligere, atque adeo mortem ipsam afferre. Atque quemadmodum haec in his tumultibus, h

io Atque innitis,possunt ita multo plura per se sim-Κ pliciter

179쪽

pliciter possunt:quae quoniam fident humana cuasi superant, haec, quae diximus , ijs authoribus sieri posse dubium nemini esse debet. Et quae illa. Ad

duo genera reuocari possie videntur omni . , quaedam immediata ipsorum actione fiunt, uiae iam interuenientibus causis naturalibus: quae iii fiunt, fiunt per metum localem , quae hic, virtut rerum naturalium praecipue. In utroque genere pecies

multa .

Motu locali possunt ptimo plurimum in sementa. Nam ignem ex superioris acris parte polunt in haec inseriora dimittere, atque incendia eicitare. Iob 1.& im imittere ventos,qui etiam vasta truant aedificia. Iob I.& excitare tempestates in nabri vel

concitatis ventis, vel aquis maris turbatis terram magnis motibus concutere, aut inamsone Spirituum vehementium in cavernas teri , vel .

concussione conclusi Spiritus in ijsdem. Usunt deinde ex uno loco in alium transferre, &lomines,& animalia, & quaecunque alia corpor Possunt terti. res praesentes subi id ex hominuta conspectibus f ubtrahere, atque ita inuisibiles r idere. Ptisunt quarto esseere, ut statuae, rόsque ali anima destitutae more hominum incedant. Posti efficere quinto, ut eaedem quemadmodum homines loquantur aut loqui videantur. Possunt lexi δὲ cere, ut animalia ita se moueant, ita agant, ac si itione de consilio uterentur; quemadmodum serinas AZ-sculapij, quem diuinitatis quaeda quasi sitia dantem Romani in urbem aduexerunt, teste alerio lib. i. cap. 8. Possunt pinnὸ res certis locis p sustinere, ut ijs magna etiam vi adhibita, inobri nequeant. Possuum octahὸ subito globos igitas , a d diesque

180쪽

' dentesque flammas producere. Pupunt nono flumina sistere, de in contrarium impellere cursum. Possunt decimo corpora quorumcuque animalium formare, eaque induere. Possunt undecimo reprosentare varias quarumlibet rerum formas, auri, argenti, cupri, gemmarum, dapum,&c. Possunt duoderimo concitare te conturbare humores, Vel spiritus , qui sunt in corpore humano ; distrahere item partium compages atque connexiones, cum maximo hominum dolore. Possunt decimole rio spiritus animales,qui interiorum sensuum sunctionibus deseruiunt, ita mouere & consormare, ut res quasdam vel praeteritas, vel praesentes, vel suturas repraesentent.Eosde spiritus iam speciebus rerum exteriorum informatos possunt ad sensus exteriores deuoluere,atque ita mitis modis homi nibus illudere, ut sibi videre ante oculos videat tur 3 quae extra oculos non sunt. Possunt decim quarto dormientium phantasmata mouere, atque res varias, etiam futuras, repraesentare; quemad

modum & in Diuinatoribus faciunt. Pupunt decimo quinto imponere sensibus exterioribus, vel intrinsecus spiritus animales commouendo, &, Vt diximus ad sensus exteriores deuoluendo ; vel e trinsecus falsa obiecta, & rerum tantum simul chra, non autem res ipsas offerendo. Possunt decimosexto omnis generis affectiones in homine excitare, gaudij, doloris , amoris, odij, timoris, spei: &c. & hoc vel species & formas rerum obiiciendo , quae dictarum affectionum sunt causis: vel interius nunc phantasiam ad similes repraesentandas mouendo ; nunc humores, qui harumastectionum materia sunt concitando.Haec omnia

SEARCH

MENU NAVIGATION