Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

is DE LOCIS INFESTIS

Angelis pati nihil. Si vero lateri ipsorum adhaerent, dum rebus viventium intersunt, adeoque

propemodum omnia subministrant atque essiciunt,quae hic necessaria sunt; quomodo ab ipsis pati nihil, nulla molestia assici credi debet 3Viuentes quidem sequuntur Diaboli: viventibus molestiam pariunt: sed pie in Christo mortuos,quamuis etiam purgatorijs poenis expientur, prorsus deserunt. Ibi persequuntur; quia ruinam ijsdem se sperant poste afferre 3 liac deserunt; quia frustra sciunt laborem omnem suscipi contra animas de salute sua securissimas. Non ignorant Daemones horum Spirituum conditionem. Non ignorant quas ob causas redire ad vivos permittantur. Sciunt esse asscriptos numero ciuium caelestium. Sciunt reditum ipsis singulari Dei beneficio concedi; ut citius a poenis expediti. Deo perstuantur. In hanc rem operas suas conferrent Spiritus Nequami Nequaquam. Ita a potestate Daemonum Spiritus purgandi sunt exempti; ut neque desunctos corpore com tentur ad purgatoria loca: neque in purgatorijs locis vllam ijsdem molestia im afferant: sed nec ad sint purgatorias poenas sustinentibus. Haet melior opinio. Alij aliud. Vide sol. 19 s.Bel.Tom. i. Et si quando ad superos, Dei benignitate redeunt, si cios non hos, sed bonos Angelos habeant; quo modo igitur dici potest, ipsorum opera corpora formari,aliaque essici, quae in hac molestandi r tione sunt necessaria. Singulari Dei beneuolentia, atque beneficio fit, quod hi Spiritus ad vivos redeant.Negari quoque non potest reditum hunc rarum quoddam

192쪽

Dei esse opus. In hoc vero vel necessariam elle Daemonum operam, vel eandem Deum postulare dici potest,credi non debet. Indignum est: eos, qui de Diabolo triumpharunt: qui haeredes sunt regni Caelorum:quibon rum Angelorum sunt conciues: qui tantum non sunt postessores bonorum supernorum; pendere a malignorum Spirituum auxilio: & quidem ea in

Ie,unde tanta tam ad bonos Spiritus,quam ad via uentes homines veniunt emolumenta. Dum homines viverent,opera Daemonum nec

potuerunt,nec debuerunt uti,nisi grauem Dei voluistent incurrere offensam. Res omnium sententi clara est. Defuncti iam , & poterunt, & debebunt 3N on debebunt. non poterunt.

Finis prima partis de infestis locis.

193쪽

DE LOCIS

INFESTIS ALTERA

ARGUMENTA AT VE

. iudicia, Vnde molestantium Spirituum conditio cognoscitur , aperiuntur dis

cutiuntur.

IS AGOGE IN ALTERAM

Locis infestis

siganda distinctione Spirituum,l qui molestant. versatur. Cum enim propositum nobi, sit modos, quibus ab insisantibus Spiritibus

loca purgentur,praesicribere: se non eadem ratione omnes SpiriIus abigantur, quemadmodum nec na omnium Spirituum es conditio: omnino Spiritus ibprius cognoscendi fiunt, at que

194쪽

que distinguendi, ad quod haec Secunda Dispu

tationis pars seruit. Non tamen omnium Spirituum, qui apparent , distinctiones hic inquirimus : illos solum, qui molesant, cupimus cognoscere: quia de his solis non de omnibus nostra Disputatio est. Alibi quoque de aliorum disinctione tractatum es. diuoniam autem molestantes Spiritus duplicis sunt generis, humani or Daemoniaci: prima nostra occupatio erit , ut quibus rationibus humani a Daemoniacis distiquantur, apertamus tum deinde, quia humani quoque duplicis generi unt, secunaeo inquirendum discrimen, quo hi ab illis disiernuntur,damnati, videlicet, a purgandis. Porro distinctio humanorum Spirituum a Daemonibus, vel a forma peti potes, qua comspiciuntur: vel astrepitu tumultu, qui excitatur : vel a b oratione, quam ad vivos habent: vel a malis, quae asserunt: vel ab officys, quae praesunt: vel a locis, ubi degunt: vel a tem re, quando grauseantur: vel ex ingenio mortalium , qui Spiritus persequentes Iustinent: vel ex conditione persequentium Spirituum. Nos in singulis,qui verisimile iudicemus, docebimus.

195쪽

DE NOTIS, QUAE D JE

MONUM SPIRITUS AB

humanis distinguunt.

CAPUT XXVI.

au, O qira forma distinguat humanos

Spiritus a Daemoniacis. a rationem magni saciendam esse in discernendis atque distinguendisSpiritibus plerique sentiunt:quorum ut iudicium temerarium non est , ita leuis animi illud, citra omnem tergiversatione amittere. Nos dii bus,auttribus abertis , veritate concludi existim mus. Primum est, formas quasdam elle omnibus Spiritibus communes; ex quibus proinde certum inter Spiritus , discrimen peti nequit. Alterum, quasdam Daemones prodere. Tertiti, quas da probabiles coiecturas de humanis Spiritibus facere. Humana forma omnibus Spiritibus communis est. Illa se viventium conspectui ossefluat non desunctorum tantum hominum Spiritus; verum etia mDaemoniaci.Quot nos,superius,Spirituum molestantium exempla produximus sub humana forma;quorum tamen alij humani,alij Daemoniaci.

Facile forsitan ,quis sibi persuaderi patietur ,humanos esse Spiritus, qui sub humana conspici untur for

196쪽

tur forma: at non ita facile , sub humat a latitare Daemones.' At tam facile est Daemonibus humanam formam effingere, atque assumere; quam aliam quamcunque. Nec hic maior potestas: nec maior,quam ibi ,requiritur industria: nec cognitio maior.

Sub htimana forma visi sunt plures.Prim im ille,

quem Hildesheimenses Hutgen , a pileo, vocarunt; cuius superius cap. I. meminimus. Deinde duo alij,quorum Alexander ab Alexandro membnit lib. . Genialium dierum,cap.I'. quorum unus ei se socium praebuit,qui dirum facinus in patrem commissurus, Romam proficiscebatur; alter Th mam quendam, religiosum, trans flumen porta- Ie paratus erat. de quibus cap .so. de Daemoniacis. sorsitan etiam is,qui Christum , in deserto,tent

turus accessit.Sed & sub humana forma saepissime Sanctos homines sunt aggressi, & de arce sanctia talis eos deiicere conati. Quidam sub specie geniatoris accessit VVilhelmum Pictauorum Comitem,& sanctissimum eremi cultorem: ut in eiusdem viata refert Theobaldus,cap. 19. apud Surium Tomoi.Alius sub specie mariti miserabilis S. Melaniam: apud eundem Surium, eodem Tomo. Tertius sub specie Monachi S. Dominicum: in eius vita libr. s. cap. 12. Quartus sub specie mulieris S. Iustinam, quam Cyprianus aliquando deperijt: quemadmodum in utriusque vita scribit Metaphrastes. Et

qui B. Vincentio molestus fuit, nunc reserebat, vastum Iethiopem; nunc venerabilem quendam, artate grandem, eremitam, teste Petro Rauganio, lib. I.cap.'. in vita eius. Qui vero Monachos tentaturus veniebat obuiam B. Benedicto, medicus

L 1 vide

197쪽

videbatur; ut dicitur capit. 3o. Vitae ipsius a B. Gregorio descriptae, Et nigellus puer visus est, qui molestus fuit S. Clarae: ut habetur cap. I s. in vita eiusdem. Et formosissimus miles, qui turpem consuetudinem habuit cum muliere, cuius mentio fit

in vita B. Bernardi lib. r. cap. 6. Vide de hoc cap. a. huius disputationis) Qui Abbatem Nachonem tentauit, puestae Aethiopissa, quam ipse olim nouerat, speciem induit, teste Palladio in historia SS.

Patrum, Sect. 26. De S. Martino refert Sulpitius in Vita eiusdem cap. 2 . quod eadem nunc in forma ioAu exhibuerit, nunc in forma Mercurij: persepe quoque simularit Venerem atque Minervavi. Et cum parentes suos sanctus vir visitaturus, praeteriisset Mediolanum, eundem Spiritum sub humana elligie habuit obuiam,insultantique, quod semper ipsi esset aduersaturus,respondit Martinus: Dominus mihi adiutor,non timebo quid faciat mihi homo. Hoc cap. 4. Sulpitius. Atque ut ex Gentilium historia etiam exemplum depromamus. Sub humana , & quidem grandioris mulieris sese exhibuit Curtio Rufo. Rem totam his verbis refert Plinius, lib. 7. Epistolarum, Epist. 17. Tenuis, inquit, &obscurus obtinenti Asticam comes haeserare inclinato die stati atur in porticu, ossertur ei mulieris figura, humana grandior, pνlchriorque. perterrito afluam se

futurorum praenunciam dixit. Ituyum enim Romam,

honore ue gesturam, atque etiam cum summo imperio

m eandem Prouinciam reversiarum .ibsque moriturum

ficta sint omnia. Ita Plinius. Nec Iudaeis humana . specie Diabolus de sui . Indutus aliquando mam Moysis, Iudaeos accessit, de se ducem ijs in proritassionis terram laturum pollicitus est, in la

198쪽

xit persuasos ad mire transfretandum: sed plurimi ipsorum undis inuoluti, suffocati sunt. Vide Sige-bertum circa annum Christi 38. Omiihus addamus illum,qui anno Domini li13. qui in Furiae nil agro, pago Eggastidi inferioris Germaniae, Gerar-dum Ducem laetaniae se mentitus est, & diu multumque varijs praestigijs hominibus illusit : qui tandem a Diacono quodam Rodolpho adiuratus, quod erat, immundum se spiritum este, consessiis est. Ita Iacobus Mayerus libr. 3. Annalium Flandriae, anno IIJ3.

Quid, quod non humanam tantum formam 1.estingant Spiritus hi Nequam; sed in Angelos lucisse quandoque transferant λ Hortatur quodam loco Corinthios sa.cap.M. in Apostolus Paulus, ut sibi falsis Prophetis caueant: & idcirco putat eos non poste nimium esse cautos;quod sint operarii sub ο-li transfigurantes se in Apostolos Christi. Nec hoc vult ipsis mirum videri; cum etiam ipse Satanas transfiguret se in Angelum lucis. Et sub angeli sp cie se exhibuit S.Elphego,Episcopo Cantuniensi: quemadmodum in vita eius scribit Osbertus, eiusdem Ecclesiae Episcopus: Apud Surium Tom. 2.B. item Osuualdo V Virgoniensi Episcopo:apud

eundem Surium, Tom. s.

Sed nec Angelorum forma contenti;etiam Chri- 6.fli mulat flectem atque imaginem. Cum morti proximus esset sanctissimus Martinus,ea se specie ipsi exhibuit Daemon;quae Christum refert: & qua,nisi habitus versipellem prodidisset, forte vir sanctus deceptus sui siet. Quocirca non deformitatem vultus, quae nulla erat 3 sed peregrinum &alienum, a Christo habitum Daemoni obiecit, dicens:

199쪽

dicens:nominus Iesus Christus non purpuratum, aut diademate renitentem se venturum esse praedixit. In

eadem Christis'ecie se exibuit Sedundello cuius in vita Friardi reclusi mentio sit apud Gregorium

Turonensem, lib.de vita Patrum cap. IO. atque uteremum relinqueret,auctor fuit. In eadem Valenti,eremi cultori; quemadmodum ad longum de .cribit Palladius in Historia SSPatrum,Sectio. 28. Nec mirum est, humanas formas vultusque Dae-- mones essingere: quoniam non ipsis tantum pro positum est; ut viventibus terrorem atque horrorem incutiant: etiam quaerunt mortalium perniciem, atque animae interitum; quem cum ficta hominum forma possint procurare; ita humano vultu quaerunt,ut interimant; quemadmodum peregrianis formis, ut terreant. Hoc primum. Secundum sequitur.

Quadam ramen formae ct facies Damones produnt. Quae veroὶ Illae omnes secundi, & tertii ordinis, quarum Thesibus i. & n. Capitis decimi nonimentionem fecimus;brutorum , ct monstrosorum animaliurn. Produnt, inquam , Darmones; quia &Daemonibus optime conueniunt; &, ut sub his defunctorum hominum Spiritus prodeant,nulla cogit necessitas, nulla ratio probat. Et quidem optime Daemonibus illae conseniunt: sue fines attei damus , qui Daemonibus sub his larvis propositi sunt; sive rationes diuinae Prou dentiae, quae etiam in hoc negotio non desideratur. Propositum est Daemonibus terrorem incutere & molestare: an non hic magis serarum ela brutorum horrendae;quam humana,per se amica, species seruit i Diuinae prouidentiae ratio postulat; ut . & con

200쪽

& conditionem suam intelligant Spiritus: quae ob

peccatum miserrima est, atque a brutorum, moi strorumque vix differt:& ut homines cognoscant, quam Daemonibus sibi cauendum sit, quorum e terior etiam & simulata forma, argumenta semmae crudelitatis praebet.

Vt sub his formis hominum Spiritus prodeant, ionusta ratio cegit.Nam illi, vel viuelitium rebus intersunt,ut ipsorum subsidijs iuuentur, quod purgandis Spiritibus propositum est: vel ut diuinariustitiae in se praebeant testimonium,& bene,cum sua ignominia, poenas luant, quas male vivendo contraxerunt: qui finis in damnatis spectatur. φtrobique ut forma humana appareant,neceste est. Quod si quandoque peregrinum quid,Vel mon- ii. struosum inhumanis Spiritibus objeruatur; tantum illud non crediderim ; ut aliam speciem sommamque tribuat; propterea, quod, Vt, diximus, semper hi Spiritus,ut cognoscantur,videantur apparere : cognosci vero nequeant, nisi humanam,& propriam propemodu reserant.Hoc secundum. Formae igitur brutorum atque monstroru pro- D.

dunt Spiritus Daemoniorum. Et familiares h sunt Darmonibus.id sequentibus docemus. D. Basilius in Isaiae cap. a. refert illos sepe hominibus petulantes insuliare fetis anustela, ct canis se discerpamo specie.Alaarotus a Minues, ovieda, & qui Indorum occidentalium mores scriptis mandarunt, frequentissimos aiunt illis esse Daemonum occursiis, modo hac, modo alia animantis facie se ostendentium. Andreas quidam Italus in canis caecio resisteae secum ducebat Daemonem, anno IJ48. qui uniuscuiusque arcana aperiret,stupendaq; alia

SEARCH

MENU NAVIGATION