Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

misericordia indigni : & misericordiam nullam sperant : sperant autem, & digni sunt Spiritus purgandi.

CAPUT XXVIII.

An, o qua oratio distinguat humanos ct Damo- moram stiritin inter se. on strepitus sol im,tumultus,& incon diti soni audiuntur a Spiritibus excitati audiuntur & orationes, quas ad homines habent:& ob id praesens Disputatio postulat, ut

non strepitus tantum; verum etiam orationes inuestigemus:vt, Vtrum illae quoque aliquod discrimen suppeditent, intelligamus. . 1. Et quidem si unius generis essent omnes orationes, frustra hic labor susciperetur: in una enim eademque orationein quae tibi semper est similis, qtiod discrimen constituas ξ) nunc quia orationugenera sunt plura, non potest esse inanis haec Di . putatio: sorsitan etiam et, dissicilior, quo genera sunt plura. Sunt orationes quaedam enunciatiua; in quibus verum est vel falsum. Sunt aliae non enunciattuae; quae quamuis perfectum sensum contineant, non tamen verum significant aut falsiim. Rursus priores, Vel praeteritum tempus respiciunt,vel praesens

vel futurum. Posteriores autem nunc deprecatiuae sunt, nunc imperatiuae unc interrogatiuae, nunc optativae, nunc vocatiuae. Praeterea omnibus p

test accidere,vt vel bonae sint,vel malae, &c. Et

212쪽

Et omnes ba orationes a Spiritibus habentur: Et, A. quod magis est, ab omnibus omnes possunt haberi: quocirca & de omnibus examen pollet institui. Verum, quoniam res propemodum ellet infinitinegotij; aliquas, quae familiariores sunt Spiritibus , & discrimen inter ipsos certius prodere via dentur, discutiendae sunt. Hae sunt,aperte malae: ad bonum hortatoria : boni s

petitoria e occultorum reuelatoria, dc vana: sue, quae non nisi ostentationis causa, aut leuiter sus ceptae sunt.

Haec genera. In singulis generibus species plures. Aperte mala sunt,quae vel in iniuriam cedunt Dei: vel proximis incommodant: vel ad haec inuitant. Primi generis sunt blasphemiae: secaidi dirae imprecationes, conuitia, contumeliae, detractiones, mendacia,turpiloquia,& si quae aliae.Te iij, quae ad dictos quouis modo deducunt. Ad sonum bortatoria, Pro bonorum sere gene- 'ribus multiplices sunt, sed tamen illorum proprie bonorum sunt, quae sunt libera, pernos quouis modo praestantur: ut sunt eleemosynae, ad Deum oratio, ieiunium, & quarumcunque virtutum officia, &c. 8Boni petitoria, orantis bonum attendunt: quae& ipse, pro genere bonorum, distribuuntur; reapud Spiritus, potissimum cernuntur in operibus stas, quibus iuuari potiunt: ut sunt peregrinati nes , sacrificia, orationes,opera misericordiae cor poralia, &c. . occultorum reuelatoria, vel praeteritum tempus se respiciunt,vel praesens,vel futurum. Horum enim, qRamuis quaedam, natura sua occulta non sint,

213쪽

i86 DE LOCIs IN FEsTIs pro ratione tamen cognoscentium occulta este possunt. Cum his secreta cordium, quorumcui que coniunXero. ras orationes vocamus , in quibus dictorum

nihil propositum est: sed quae ioci aut leuitatis

causa, suscipiuntur;& vix aliud, quam loquentium ostentant actiones. Hae generum species. An his humani Spiritus distinguuntur a DamonibuόλSi aliqua oratione distinguuntur; non my boni petitoria, atque occultorum reuelatoria di tinguuntur. Illa ex se est humanorum Spirituum: Hare ex se propria Daemonum. Catera tres ct Daemonibus, ct humavis viritibu3 quamuis non omnibus communes sunt. Tria igitur , ut sta huic assertioni Veritas constet, demonstranda sunt.Primum est, este tria orationum genera, quae communia sunt Daemonibus,& humanis Spiritibus quibusdam: luae ob id Daemonum spiritus ab humanis, uniuerSe, non distinguunt. Deinde, unum genus solis Daemonibus competere. Tertium, unum humanis sipiritibus este proprium,&ob id ex his duobus discrimen inter humanos atque Daemoniorum spiritus peti posse. Doceamus singula. De aperte malis, quod Daemonib9s snt familiares, certum est. Quidni aperte malasai sectarent,.quorum studium est, ut etia ex se indisterentes; etiam ex se bonas adulterent 3 sed & nulla est, in uniue sona alarum genere,quam refugiant: nulla,quam non aliquando usurpent. Prami de Secundi generas ab ipsorum ingenio non abhorrere, in Daemoniacis probant, per quos plaustra blasphemiarum, contutiorum , detractionum , &imendaciorum quando

214쪽

quandoque euomunt. Exempla in promptu sunt. Quidam ipsorum a Theodoro Archii 1andrita eiiciendus ex puella, quam 28. annis misere vexarat, ipsum vocat meretricis filium, quemadmodum in Theodori vita testatur Georgius presbyter , apud Surium Tomo 2. Alius meretricem clamabat sanctissimam virginem Euphasiam , cum sibi vim a virgine asserti sentiret. Et hoc in eius vita, Tomo 2.apud Surium. Sic in conuitia esse debatur ille, quem S. Mallovius Episcopus ei cit, cuius res gestas describit Sigebertus Mon

chus. Ab alio debuit Bernardus audire quδd porcellos ederet,& deuoraret brassicas;habetur in viata eius lib. a. cap. q. Et Benedictus cum aliqua do importuno Spiritui non responderet, Malediactus ab eodem , per summam contumeliam est Vocatus, teste B.Gregorio. Haec pro primo & s cundo genere. Pro rertio genere sunt, qui molestarunt SS.Melaniam atque Claram : Vincentium atque Sedundellum : ut alios innumeros prael ream Melaniae persuadere conati sunt, ut relicta fide orthodoxa,sectaretur blasphemiam Nestorij, ut in eius vita habetur apud Surium.Tomo I. Clarae , ut de studio orandi aliquid remitteret: Sc hoc apud Surium, Tom. .Vincentio,vi relicta saeuiori vitae disciplina, genio in florida aetate indulgeret, teste Petro Panormitano, lib. I.cap c. in vita eiusdem. Sedundello, ut valefaciens eremo, pamtrandis miraculis operam nauaret, quemadmodum habet Gregor. Turonens in vita Friardi cap. Io.lib. de vita Patrum:fuit alius quidam:cuius cap. 92. nequitiam referemus, qui faedissimum coitum mulieri cuidam suasit, &persuasit.

Verum

215쪽

Verumtamen quamuis hae Daemonibus familiates sint: non tamen solis sunt familiares. Etiam damnatis defunctorum Spiritibus conueniunt. Non refugiunt hi blasphemas ; quibus datum est os loquens magna ct bla 'bonias. Apocal. I 3.Non refugiunt mendaces; qui socij sunt Patris mendaciorum. Non mali imprecatorias; qui omnes vellent esse socios poenarum. Non calumiatorias, aut d tractorias, qui, ut Daemones, magna erga Viventes flagrant inuidia, &c. Hortantur etiam ad bonum aliquando Daemones.

Non qubd bene nobis velint; sed ut sub specie boni elaqueent, & decipiant. Itaque ad bona male hortantur. Non curant versipelles,quid agant miseri mortales ' bonum an malum , modo operum authores perdat,& ad elema supplicia pertrahant. Dan ui Garlino Eremitae, cuius Thes aO.capit. I . mentionem secimus, quidam suasit, ne filiam Coruitis 'Barcelonensis Guisese, quam ille in sui custodiam sulceperat, a se dimitteret, magnoque ani-rao contra carnis tentationes certaret: verum formicationis atque homicidij subsecuta vitia veteratoris anim tam prodiderunt. Sic alius Iustinae egreste sua sit virginitatem; verumtamen ita, Vt propolin.i disti cultate & periculo auerteret virginem a virginitatis proposito: quemadmodum in eius

vita scribit Metaphrastes. Alius sub forma puellae in Elemo errantis, S. Victorino Episcopo urbis

Aminternae, cum eremum incoleret, commendauit hospitalitatem , atque ut stibi, nocte instante, in eadem cella permanere; & contra bestias tuto esse liceret, rogauit:& persuasus vir sinctus, luxuriae crimen incidit. Ita Ado Treuirensis in Ma

tyro.

216쪽

tyrol. Et fuit, qui doceret S.Guttacum Anachor ta,leuiores esse pro sancto viro abstinetias biduanas, aut tribuanas in hebdomade: aemuladum este

ieiuniti quadraginta dierit Moysis de Eliae: scilicet,

ut grauiori abstinentia vitam abrumperet. Apud Surium Tom. r. in eius vita.Haec causa fuit,quae R. Antonium mouerit, ut etiam bona considentibus Spiritibus non putauerit acquiescendum. Si orare, inquit,compellum: si ieiMnia suadent , non ex eorum nos me itu id agamus, sed ex no Ira consuetudine. Ita de Antonio, in eius vita, Athanasius. Et in hoc Damonum aemulatores sunt mali homi- c. num Spiritus. Deprehensum est, hos quoque, sua oratione, aliquibus bonorum fuisse authores: v rum peruersi animo , prauo nocendi studio.

Cuius hoc clarum argumentiam, quod, ut Daemones, bene agant nihil ; ut saepius ex B. Gregorio

dictum est. Tertium orationum genus, a quo nec D emo- nes , nec damnatorum hominum Spiritus abhorrent,est; quod vanitatis seu Luitatis est plensem An hoc potest alienum esse a Daemonibus; qui a D mino. Io .ia. Principes dicti sunt mundiὸ mundi , in quo vanitin pavitatum , o omnia vanitasΘEccles .i.An a damnatorum Spiritibusiquorum studium,& cor cuius oratio index est)dum viverent, in vanis mundi rebus,& negoti js fuit totum. Non igitur haec orationum genera humanos s. Spiritus a Daemonibus distinguunt, quia nec solis conueniunt humanis;nec solis Daemoniorum Spia ritibus,quemadmodum demonstratum est.

Licet vero totum Daemoniorum genus, a tεto

humanorum Spirituum non distinguant, distin-

217쪽

DE LOCIS INFESTI s

guunt tamen totum Daemoniorum genus ab ag quo humanorum Spirituum : illis scilicet, a quibus Deus purgatorias poenas exigit. His nec conuenit oratis aperte mala: quia peccare non possunt: Nec quae ad bonum, malo sine hortetur : quia haec peruersa est. Nec vana aut leuis: ut qui, qua cui que loquuntur, magno cum consilio & ratione

loquantur.

Porrd occultorum reuelatrix oratio si tamen vera sit, & non falsa pulchre Daemones ab hominibus distinguit.quia & Daemones hare possimi: homines, quia ignorant,reuelare non possunt. Credendum non est, qudd Spiritus defunctorum, non beatorum, corporibus exuti, mox plus vi cognos di hic valeant, adeoque cognoscant hic, quam valuerint , & cognouerint corporibus inclusi. Cum isitur corporibus inclusi, occulta, per se, non cognouerint, & reuelare nequiuerint; poterunt corpora exuli 3 At Daemonum scientiam occulta non latent. Multis vijs & rationibus ex ijs quaedam assequuntur : quemadmodum norunt docti.Quocirca & quae tempore Romani Argiropoli Imperatoris in Tracensi prouincia : apud radices montis Cuzenae, vox miserabilibus eiulatibus & lamentis a Mense Martio ad Iunium exat dita est, & clades Romanorum in Celisyria portendit,Daemones, non humanos Spiritus prodidit. De hac Cedrenus. Sic Daemonium fuisse dicimus,& non humanum Spiritum , qui Curtio Rufo praedixit, futurum ; ut Romam proficisceretur: honores ibidem gereret: & cum furnino imperio in Africam rediret: de quo Thesi . cap. 26. ex Pliani, lib.3. Epi. Sic deprehensus est esse Daemon,ille,

218쪽

qui se Ducem Betaniae Gerardum dicebat,in agro Furnensi pagi Eggastidi, cuius mentio facta est Thec eadem, eodem capite: postquam occultum quoddam crimen inter Hillinum quemdam religiosum virum, quod ille in iuuentute cum Theta virgine commiserat, prodidit. Rem prolixius describit Iacobus Meyerus libr. 3. Annalium Flandriae, circa annum Domini si13. Et oratio, boni petitoria, humanos Spiritus quamuis non omnes ) a Damonibus di tinguit. Quid ita3 Quia Darmonibus, ut aliquod sibi bonum p tant , non conuenit: & si petunt; simulate, non Vere petunt. Verum de hoc , posterius Capite quadragesimo.

CAPUT XXIX.

An, ct quomodo molestiis, qua asseruntur: O malis, quae inferuntur, spiritibus authoribus. ρ mi. distingui humani Spiritus a Spiritibas

Damomo rum.

Acile aliquis in illam sententiam concesserit, ut ex malis is mousii', quae a Spiritibus afferuntur, nullum putet discrimen, quo humani a Daemonum distinguantur, poste deprehendi: Non solum idcirco , qud ltam humani, quam Daemonum possint esse molesti; verum etiam, quδd utrique magna aliquando mala & detrimenta attulerint. Sunt molesti, Mevila corporis laesione, Daeruonum

Spiritus. Res est clara quotidianis exemplis: &, si

Veteram

219쪽

vetera postulantur; probant inter alios, Spiritus, qui, in Scotia, arcem Stertingi, gemitibus horridam reddiderunt: de quibus cap. a. Sunt quoque, sine ulla corporis laesione, molesti Spiritus humani, ut probat Cleonicae, Byzantinae virginis Spiritus; qui sola sua praesentia grauis fuit Pausaniae Spa tanorum Regi: quemadmodum dictum eodem primo Cap. Infixerunt vulnera Daemonum Spiritus. Expertae sunt hoc,& suo malo probant,Virgines Verretensis Monasterij: & qui ex Adina Georgiana sublatus est operarius: de quibus I. cap.Et humanos vi-1itus infligere posse, atque adeo infligere ; probat Spiritus matris Neronis; qui,ut Suetonius loquitur, aliquando verberibus furiaram in ipsum saeuiis. Confirmant idem exempla Petri Apostolorum Principis, & B. Virginis Matris. De Petro refert Beda, lib. 1.cap. 6.historiae Anglorum, quod Laurentium Cantuariensem Episcopum a grege tenero , dc Clitisto recens initiato, fugam meditantem , nocte sagellis ceciderit. De Virgine Mare Nicephorus,lib.ὶ8.cap. 3 quod impio cuidam hospiti dormienti astiterit; verbis primum perstrinxerit;deinde vimine eius genua,circumcirca velut exarans, circumscripserit; ille verb a somno exciaaatus, a reliquo corpore disrupta inuenerit: & iustum Dei iudicium, non oris solum testimonio, sed corporis quoque habitu promulgauerit. Attulerunt mortem Damones. Exemplo sunt illi, de quibus i. cap. duodecim, quos Annebergicus Spiritus viro statu interemit. Et si mortem non attulerunt; posse afferre humanos Spirιtus, docent

exempla sanctorum hominum quorisin Spiritus

220쪽

PARS ALTER A. I93

quidni possent,quod ipsi λ) exempla, inquam, Petri Apostoli; qui mortis Ananiae & Saphirae: Eliae, qui quinquagenariorum ; Elisei, qui puerorum

quadraginta duorum authores fuerunt. Acto. S. q. Reg. I. . Reg. 2. Sed ad rem magis faciunt duo, qiue adiungimus Exempla.Primum refert Gregorius Turonensis lib. s. Historiae Francorum cap. I.

his verbis: Anno quinto Episcopatus sui loquitur de Pappolo, Episcopo Lingoniensi, qui gregis sibi

commissi nullam curam gerebat dum aioccineactr villas Ecclesae circuiret, quadam nocte dormienti illi apparuit vultu minaci B. Tetricub Tetricus hic Pappolum in Episcopatu praecessit, & os scio boni Episcopi egregie erat perfitctus) Cui ita. Quid tu, inquit m Pappol Θνt quid sedem meam pollutiλ vr quid

oves mihi creditas di ergoΘCedo loco,relinque sedem, abscede longius a regione. Et hac dicens,ingam, qNam habebat in manu,pectori eius,cum ictu valido in v t. In quo ille euigilans, dum cogitat quid haec εί et, xe indoco isto defigitur, ac dolore maxιmo cruciatnr: abhorret cibum potumque, 9 mortem iam sibi proximam praestolatur. Qui plura Drtio die , cumsanguini more proiiceret, exp auit.Hqc Gregorius,& post Gregorium Baronius An. C. uesa. Alterum huic haudita multum absimile refert Ioannes Nauclerus, generat. 3 . Udo quidam Magdeburgensis suit Episcopus; qui cum cura Episcopatus deposita , totus libidini, cum Deo consecrata virgine vacaret,

primum hac voce s Cessa deludo, lusisti iam satis Udo ) ut desistat admonetur: deinde ubi peccatum

peccato iungit, de latere concumbentis secum scorti detrahitur,adducitur mox in sanctorum,qui

in choro Ecclesiae S. Mauriiij considere visi sunt N consi

SEARCH

MENU NAVIGATION