Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Quod gaudiorum participes sint purganti Diri

rus hinc colligitur,quod molestiarum, quas susti,nent,finis sit aeternae vitae infinita voluptas. Sed de illius ipsius voluptatis exspectatio, quae apud ipsos certissima est , gaudium praesens illis an ut. Et omnino credendum est eosdem recreari vivorum, quae ipsis offeruntur,precibus & sustragiis. 8. Et hi voluptatem capere possunt, & capiunt; ita omnis voluptatis oegodi, expertes sunt Dama- morum Spiritus. Non possunt ulla tristitia assici beati,qui cum Christo regnant in coelo. Non possunt ullam laetitiam capere damnati, qui a caelo excelsi,infernalibus torquentur supplici js.Tantus est damnatorum dolor & itistitia; ut si qua esse posset in ijs, mox absorberetur voluptas. Tanta Dei iustitia vindicatis impiorum in inserno pec catum , ut ne concurrere velit cum ijs ad ullum, quo voluptatis, participes elle possunt,actum, ut pulchre philosephatur noster Ludovicus Molina in I. parte S. Thomae. Quod si B. Augustinus aliquando docet laetari ipsos de infelici lira potestate ; non intelligendus est , ipsis aliquam voluptatem concedere; sed solum insinuare hanc ipsis potestatem placere. 9. Sed tamen ossicia haec stiosa, quae diximus, bonorum Spirituum, propria non sunt. Quid, quod nec quidem illis tribuendaὶQuid, quod stat solorum malorum λ Et haec tria breuiter pro instituti

ratione doceamuS.io. Prim iu expcrientia docet, in ijs Spiritibus quos superius Guteolos diximus vocari a Germanis. Hos leuiter esse petulantes mimicas quasi actio nes exercere deprehensum cst saepius. Quis vero

dubita

232쪽

dubitauerit de genere maloru-Spirituum elleCytharedum, qui in medijs undis ludens conspicitur haud procul a Finlandiae arcae,cuius memi nit Olaus Magnus lib.2O.cap.I9. Sed nec oscia haesunt tribuenda bovis Spiritibus, ii qui purgatorijs ignibus expiantur. Quamuis enim voluptatis & gaudiorum sint capaces ; ut tamen exterius laetitiae signa dent nulla causa est,quae urget.Vt porrddent leuitatis atque petulantiae, sine quibus ossicia haec non exercentur, quis credidem rit Z praesertim eos Spiritus dare quos aliquoties dictum est peccare non posseὶ Solarum igitur malorum Spirituum hac oscia sunt: ir. qui quamuis laetari & gaudere reuera nequeant; laetitiam tamen & gaudium pollunt simulare&fingere: Spiritus ad quaicunque res fingendas

An verb malis utrisque communia λ hominum i scilicet damnatorum Spiritibus & DaemonumZDifficile est hoc definire. Verisimile est aut esse propria Daemonum, aut ad haec cui Spiritus horuinum ut habeant communia miseri, cum Nequam Spi- ritibus ossicia, cum quibus communem habe Ninfelicem conditionem. Quid ex dictis omnibus3 Hoc solum. Admodum proabile esse, discrimen aliquod ex his ossi-cijs peti ; quod humanos Spiritus a Darmonibus discernat, cum vicia hac nonnis Damonibuι conveniant.

Et prosecto Darmones a mimicis gesticulatio- 11. nibus & leuioribus actionibus non abhorrere, primum quidam illi probant,qui Verretensis Monasterii virginibus'molesti fueruut , de quibus

Theti

233쪽

Thesi i9.capitis primi tum is, qui in forma simiae infinitos iocos Sanct. Dominico exhibuit, de quo in vita eiusdem lib.3.cap.7. Theodoricus de Apol-dia: ut nihil de hs dicamus, qui Daemoniacos obsidenta

CAPUT XXXII. An ex locis sacris o profanis: desertis O cultis possint

distingui humani Spiritus a Damonibus,

siquando dicta loca infesta

sunt.

Ocorum differentiae admodum sunt variae. Res per se clara est. Nos illas solum scrutabimur, quae instituto nostro se uiunt.Hae publices sunt generis:quaedam ex locorum petuntur qualitatibus. quaedam ex rebus,quς in locis acciderunt. Ratione priorum dupliciter distinguuntur; in Sacra, & profana: deinde in Culta siue habitata; & deserta,sive hominum usibus non seruientia.Ratione posteriorum alia sunt flagitio siue peccato; alia morte alicuius insignia: alia verb,in quibus horum neutrum notatur. Horum locorum in Spirituum molestijs atque infestationibus rationem aliquam haberi dubium non est. Nam & quibusdam frequentius obse uantur Spiritus, quae prae caeteris affectare viden tur : quaruam,contra fugiunt & detestantur.AT stant quidam loca deserta:fugiunt alia alij: ut illi, qui praecedente nocte, antequam Basilica S.Petri Coloniae consecraretur, auditi sunt horrendis vocibus clamare quod sedibus suis pellerentur, a s . quς

234쪽

quemadmodum anno 87i.notauit Sigebertus. Q ia vero non verisimile est, quosvis Spiritus

quibusvis locis delectari; nec quosvis quaevis lo- hca fugere & declinare ; omnino ex locis de condiatione Spirituum coniectura petis posse videtur.

Quanta verb,& qualis Z Id hoc capite ostendendum in js locu , qua qualitatibus distingui diximus, alia sequenti Capit i reseruamus. Duplicia igitur hic loca ingredienda sunt: pri-

mum sacra, & profana: tum deinde deserta, &culta, siue hominum usibus seruientia. In profanis labore atque inue jactone magna opus non est. Certum est ex his Spiritus non distingat quod his, & Daemonum,&hominum, tam damnatorum , quam purgandorum Spiritus reperti.

sint, & reperiantur. Exempla suppeditat primum disputationis praesentis Caput. Nec aliud suadet ratio: quoniam quod Spiritus quoscunque profanis locis prohibeat est nihil: quod quicunque illis locis inueniantur, rationes sunt & multae &

magna .

A Sacris sorte quis excluserit malos. & ob id, quamuis hinc non uniuerse Daemoniacos ab humanis , a quibusdam tamen purgandis videlicet)distinguet. Sed alius forsitan, ad sacra loca, pr uter purgandos admiserit malos damnatorum hominum Spiritus; exemplo persuasus Doctoris Parisiensis, qui horrendis vocibus, se & accusatum, Miudicatum, & damnatum in teplo proclamauit. de quo in vita S.Brunonis.Forte sunt,qui'nec D mones velint jacru locis,ct templis exclus0s: propterea quod in templis saepe inueniantur a Darmonibus

obsessi D moniaci:& tumultus nocturni,prςnucii

mortis

235쪽

mortis quos a Daemonibus , ut plurimum excit ri,alias diximus in templis audiantur frequenter. oratur etiam in templis , primum se aqua lustrali aspergant, ne Daemonis tentationibus impediai tur.Sed & homiues quidam persequentes patiun tur Daemones:quid si ad templa hi conueniantὶibi

commorentur Z eruntiae mox ae Daemonum molestia liberii Dissicilem haec faciunt, ad propositiam quaestionem,responsionem.Interim tamen non errare

dixerim eos qui ex sacris locis discrimen aliquod peti polle crediderint. Templis ut plurimκm,excluserint Damones :humanos verὲ Spiritus virum omnes,an aliquos,postea discutietur ad illa admiserint. ut ob id, qui in sacris locis molestare viventes aut insestare obseruantur habeantur,ut plurimum,non Diaboli & Daemones;sed defunctorum hominum Spiritus δc animae. Recepta est apud Catholicos consuetudo , nec frustra;ut si quae loca Daemonibus in sella sint; illa exorcismis atque orationibus Ecclesiae liberentur& puroentur. Quid in loci sacris, templis,

atque oratorijs,quae exorcismis atque orationibus 5c purgata, & Deo consecrata sunt, insestantes Doemones quaerimus Z Αntequam diuinis usibus loca consecrentur ; authoritate,diuinitus Ecclesiae elicta,ab ijsdem Daemones proscribentur;& posta quam iam consecrata erunt, tomicilia erunt Doemonii illa pro sua libidine poterunt infestaret poterunt in ijs moaalibus molesti esse 3 clades atque detrimenta afferret . Quam sunt muri in teptis, consecratisq; locis, quae Nequi Spiritus,cane peius & angue, o serutr

236쪽

ΡARs ALTER A. 2O 'Sanctorum imagines. Sanctorum reliquiae 3 vasa sacra Z res sacrae, quarum usus 'in Sacramentorum

administratione λ pietatis exercitiaiCluisti saninis . simum sub speciebus panis corpus. Nec repugnant allertioni huic , quae superius it

allata sunt argumenta. Aut enim ostendunt vi, dc quasi inuitos cogi ad loca sacra Spiritus Daemoniorum:aut proprie non reddere infesta loca: aut non molestos ei te excitatis tumultibus , sed mentem tantum, ne Deo in oratione, luemadmodum par est, coniungatur, distrahere.

Vnum forte, quod dicebatur in sacris locis in- u ueniri posse homines, qui persequentes patiuntur Daemones, aliquid roboris habere videtur ι ut horum ratione credi possit sacra loca a Darmonibus infesta reddi: sed hoc tantum abest, ut asseruonem infringat; ut etiam magis confirmet.Ccrtis enim,& propria experientia edoctis testibus didicimus eos,qui talium Spirituum molestias sustinuerunci cum alijs locis nullis tuti essent,sacris tutos fuisse Atque ita se rem habere existimamus, vittar D. muni,vt humani,non D ovum ni vilitaz qui sacrulocis obseruantur. Contingere nihilominus, sed rar in potest, ut his etiam molesti stat Daemones. Pro quo duo nobis suppeditat exempla Caesar Baronius,Tom.1.& 6. historiae Ecclesiasticae. Vuum sub annum Domini is. refert accidi ite in Ecclesia quadam Alexandrina,quae olim famosissimiani idoli fanum suit; quamuis enim haec Christo a Theoehilo Alexandrino consecrata ellet, in stationes tamen Daemonum fustinuisse, donec in eandem illatae sunt reliquiae Sanctorum Marci Euangelistae: Cyri atque Ioannis, docent acta eoo rundem

237쪽

2IO DE LOCIS INFESTIs

rundem martyrum,in posteriori Nicaeno Concilio cognita & a S. Ioahiae Damasteno comprobata, hoc Tom.1. Alterum sub annum Domini 471.a

cidit Gennadio Constantinopolitano Episcopo ante ipsius obitum. Cum ille noctu ad altare sacrificij orans astaret, & precre ad Deum senderet; Spectrum Daemoniacit ei apparuit, quod ille protinus signo crucis, veluti immillo telo stigauit:

cumque recederet,it c est humana voce locutum:

Abeo, ct te vivente quiescam: reuersurus post obitum tuum, o modis omnibus euersurus Ecclesiam. Hoc Tom.6. ex Theodoro Lectore.Collect.lib. i.& Nicephoro,lib.IJ.cap.23. Duobus his tertium adiun gimus, ex vitae S. Dominici, lib.3. cap.I2. desumptum. Mandauerat vir Sanctus suis; ne post vitimum campana datum signum in templo haereret. Mansit tunc Monachi sormam indutus diabolus, ut praeceptum viri sancti transgrediendo , ab e dem tanquam immorigerus stater reprehender tur ; silentiique leges, quas summa cum religione vir sanctus colebat, violaret. Nec spes fefellit Nequam Spiritum :reprehensus enim mox subrisit,&silentij leges violatas Dominico obiecit. is Atque haec de secus locis. An quoque locis δε-

fertis & cultis humani atque Daemoniaci Spiritus distinguuntur 3 Probabile id admodum est. Ve1 1nile prorsus est, qui desertis locis ct ab hominυm vj

bus allienis tumultuum ct turbarum sunt authores, Damones ese. non humanos Spiritus.

. Huius haec argumenta sunt,quod & qui similibus locis infesti fuerunt, pro Darmonibus habitistit: & multis indici js se Daemones elle in sinu rint:& praeterea nulla ratio sit, ob quam ijs locis huma

238쪽

PARs ALTER A. 2II

humanos Spiritus vagati atq; degere credi debeat. Pro Damonibus habiti sunt, quicunque in V II. stissima eremo molesti fuerunt Antonio, atque Paulo, primis eremi cultoribus;quorum B.Hieronymus meminit: quicunque in eadem eremo noctis quietem interturbarunt Monachi ; quorum studium atque pietatem commendat Cassianus: quicunque in sedinis metallicis reperti sunt, &c. de quibus nos superius. Sed & certis indici,s se probant spiritus Darmo- IG.niorum esse,qui dictis locis obseruati fueriat alius peregrina serma: ut qui Antonio factus est obuiam, fronte cornibus asperata:alius morum & gestuum leuitate , ut cytharedus in extremis finibus Finiandiar: alius morte & nece hominibus allata, ut Spiritus Annebergicus : alius simulato brutorum animalium clamore, ut qui vel leonis rugitum,vel serpentum sibilum vel taurorum mugiatum aliquando edidit, &c. Huc accedit,qubd Raphael Angelus apprehen- i7- sum Daemonium religauerit in deserto superioris AEnptti tanquam loco sibi conuenienti, Tob. 8. Et quδd Dominus doceat eiectos Spiritus ambulare per loca arida, ibidemque requiem quaerere, dc non inurnire. Haec scilicet deserta sunt loca, quae Darmonibus arida dicuntur & inqdieta, quod in ipsis materia hominum generi incommodandi, quam semper expetunt,non suppeditetur. Ita Abulensis

in M. Matth.

Cur etiam desertis locis versarentur humani Spiri- 18. rus λ An ut his poenas peccatis debitas persoluant λAt ad hoc ipsis seruiunt purgatoria atque in se nati a loca. An, ut diuinae iustitiae dent testimo-O et nium,

239쪽

nium,illis ipsis,quos sustinent,cruciatibus At h ehominibus,qui ijsdem iuuari possunt,non lapidiabus atque arboribus, non seris atque brutis animalibus,quae locis desertis reperiuntur,sunt exii benda. Λn, ut subsidia atque patrocinia obtineant viventium,&ipsorum opera iuuentur 3 At haec incultis locis, & ubi homines inueniuntur, exspeetari debent. Omnino viventium causa defunctorum Spiritus ad vitios redire videntur .siue rationes ex parte Spirituum, siue ex parte Dei, cuius voluntate Adispensatione fit,ut reuertantur petantur. Omnino igitur necesse est, ut ubi viuentes commorantur, versentur locis cultis,& hominum usibus se utentibus; non incultis, & ab hominum consu tudine alienis.

CAPUT XXXIII.

an ex locis morte alicuius , aut egrezio facinore noratis,p nt humani se Daemonum Spiritus

distingui: ct quomodo. Vstratis locis sacris,& cultis ; illa iam

limi percurrenda,quae vel aliqEa morte, vel grauι facinore notata sunt. Circi

spicien um, Utrum ex ijs diiudicari possit, quae

conditio Spirituum, ijs locis oberranuum: ani scilicet,liumani sinat, an Daemoniorum. Nam haec, pra cateru locis Spectris & spiritibus infesta este propemodum nullus est, qui ignorat. Et si exemplis agendum est, non desunt haec, tam in locis, quae ob alicuius mortem nota sunt; quam, ubi grauia ςommissa crimina Pro prioribus, ut alia omit

240쪽

omittam, est Spiritus, qui domum infestauit, ubi Caesar Caligula interfectus est. Pro posterioribus,

quod Cardanus lib.is.cap.93.de Rerum varietate, his verbis refert. o, inquit, familia nobilis, ac inter primaου Parma, Torreeorum nuncupata. Po fident arcem n qua aula est. In ea , Ab camino, solet viderianin 1am centum annis, quelies ex familia aliquis obiturus est. Referunt hanc auum obrufuisse praediuitem,

o ob pecunias interfer tam a nepotibus suis; ct in frusta

diuisam, proiectamque in latrinam. Ita Cardanus. Et non selum his locis Spiritus apparere, lemolestos esse: veuim etiani ob peractam mortem, aut commissa scelera, molestos esse credendum est. Cuius hoc haud leue argumentum est; quod ante peractam mortem, commissaque scelera, ijs locis nullae Spirituum molestiae perciperentur ;rosthaec illae mox secutae sint,& obseruatae. De his igitur quaestio est, An humanos Spiritus, i a Darmonibus distinguant: ita, ut quicunque his locis obseruantur,vel hominum sint Spiritus, vel Daemoniorum: an, non distinguant, ut utrisque promiscue possint reperiri , & reperiantur omnis generis Spectra. . Et, ut de prioribus primum dicatur, verisimile admodum est aut humanos esse,qui ijs iocis versantur, ubi aliquem mari ct ex hac νita discedere contigit,aut profecto siub humana specie Damones, illos homincs,qui ijs locis usuram huius vita retiquerunt, exb:bere. Habet hoc quidem primum comunis omnium csensus:sed maxime probant,quae in his Spiritibus

obseruantur,conditii se inprimis autem rationes,

quae pro humanis potius, quam Daemoniorum Spiritibus militant.

SEARCH

MENU NAVIGATION