Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

23 DE LOCIs INFESTI scommunicauerat, sacram communionem per vim indignabundus, guttur eiusdem praemens, extorsit, indigneque tractauit. Sed statim coruscationem holita fac ra diffundente peccatu suum agnouit: post biduum vero, paratum tibi supplicium intellexit per Spiritum hominis damnati talem, quale iam descripsimus. Rem refero ipsius verbis. Post biduum, inquit Isidorus, asticio virum,quo AG 'thiopem ,sem c ijs venitum, dicent emque nuhi: Ego se tu simul in pnrem supplicium condemnati sumus.

Et ego ad eum. Tu,inqkam,qais es: Reθρη it:ego sum, qui conditorem Dominum omnium, Iesum Christam nrnaxilla percusia passonis tempore. Haec ibi. Tristis, lataque forma virisque Spiritibus cmunis eis. quam uis enim damnati, iustiorem tristitiae causam habeant, & tristem vultum formandi, non tamen sua carent tristitia purgandi ; ob graues, quos ipsi, quocunque etiam loco agant, sustinent dolores, cruciatus. Nullum igitur hinc iudicium de

Spiritibus sumi potest.

Trax rutires omnino creuenit damnatis : amabilis

purgandis. Sed an ille damnatis tantum ; & non etiam purgandis: hic purgandis tantum;& non etiam damnatis ΘQuamuis hic iudicium praeeipitare tem rarium sit: proptesea, quod etiam beati 5piritus carlestium mentium truces quandoque vultus formarint, & Daemones sor marint amabiles S: Angelicos: facile tamen mihi paterer persit aderi sobo damnatis truces, solis purgandis amabiles, aut certe non truces conuenire, propterea,

quod cur truces purgandi; cur amabiles damnati simule 't, causas non habeant. Grati ζω letilias, quam exterior forma quando Ve

262쪽

que secum assert, Spiritus humanos non distinguit. Sed tamen status & conditio Spirituum purgandorum potius grauitatem postulat, quam leuit tem; . quam etii prae se ferre possint damnati; ut tamen prae se serant, nulla cogit necessitas.

an, o qui strepitus, atque gemitus probant humanorum Spirituum conditionem se flatum. ite vigesimo septimo ex ijs, quae a Spiritibus fiunt , & hominum auribus percipiuntur, hoc propemodum solo diastinximus humanos a Daemoniorum Spiritibus; quod suspiria, gemitus, fletus, lacErymationes , si

non semper: pessape humanos Spiritus prodant. An vero haec humanis virisque tam purgandis, qualudamnatis,communiaΘan his,aut istis propriapPurgandis esse propria sorte quis inde coniec rit; quod opis & sublidiorum videantur quaedam este imploratio; quorum soli purgandi Spiritus participes este pollunt: verum ad damnatos quo que pertinere insinuat prim in ut alios omittam)Christi oratio, qui in inserno docet futuru fletum, atque stridorem dεntium. Tum deinde probat Spiritus Galbae Imperatoris, utique damnati hominis; cuius ingentes gemitus aliquoties cum maxima sua mole ilia, ob eruauit Imperator Otto. Ter- tib confirmant illi Spiritus, qui eiulatu & stridulo vocis sono, domum compleuerunt, quam Ro-m ae inhabitauit Alexander ab Alexandro. Interim

263쪽

DE LOCIs INFESTIS

Interim tamen quamuis utrisque gemitus, eiu latus, atque suspiria sint communia: purgandorumtamen hominum propria quis no male dixerit ista quasne ulla impatientia signiscatione eduntur ; ct nihil,

quod aperte damnatorum Spiritus prodat, continent. Suspiria ducant damnatorum Spiritus, lachry- mentur,fieant,eiulent: duo sere semper sunt,quorum aut alterum, aut utrumque ipsos prodit; impatientia scilicet, quam ipse gemitus atque eiulatus secum affert; vel aliud quid, quod purgandis Spiritibus tribui nequit. Patientiam in luctu, suspirijs, atque lachrymis, magnum praebere argumentum, pro purgandis Spiritibus, inde clarum est; qubd quamuis grauis

sinos cruciatus sustineant ; non tamen impatientes fiant,nec Gli impatientiae dent signa, persecti iam in charitate. Contra, damnatorum Spiritus, quemadmodum impatientissime ferunt quaecunque sustinent supplicia ; illi impatientiae suco non rard dant testimonia clarissima. Nonum vero, quod de purgandorum patientia diximus, videri noli debet quia cognoscunt & iustissimas esse, quas persoluunt poenas: & a clementissimo parente ipsis, tanquam cliarissimis filiis, insigi: & finem breui habituras: & in summum,aeternumque gaudium esse con Hertendas.

Impatientiae porrd patientissimi cur darent signa Θ & mortalibus darent,quotum ipsi, lachrymis atque suspirijs, opem explorantὶ si isticit ipsis, si mistriam sitam explicent: hic multis impatientiae argumentis indigent. Nec ωb id impatientes habendi sunt, quod a poenis liberari desiderent: ut inepte quidam argu

mentan

264쪽

mentantur. An etiam Christum impatientiae a cusabimus , dum a se petijt transferri passionis calicem λ. Sic de impatientia damnatorum certa res est. Non volunt agnoscere iusta esse sua,quq,pro peccatis,patiuntur supplicia. Et,quamuis iusta agia sterent, odio tamen haberent implacabili, tum Daemones, qui supplicia inlligunt, tum Deum, pro cuius Voluntate atque imperio infligunt. Et si haec non essent, vel id eos impatientes redderet, quod nec fiuctum suorum suppliciorum ullum sperent; nec ipsorum ullum in omnem teternit tem expectent finem. Qui verδ tot de causis inis' patientes sunt; impatientiam suam postunt disii mulare 3 simulare patientiam 3 Hinc est, quod quicunque obseruati sunt Spiritus purgandi, non modo nulla impatientiae; sed multa quoque dederint patientiae signa: quemadmodum inter alios illi probant, quorum meminit B. Gregorius. Contra illi, qui damnati fuerunt, cum eiulatu & suspirijs coitinxerint clamores, ru- situs, aliaque impatientiae haud leuia argumenta.

CAPUT X L.

An, o qua oratio humanos inter se Spiritus, purgandos, inquam, a damnatu distinguat. Iximus capite vigesimo octauo Orationis multas esse species; sed quae humanorum Spirituum sit propria, unam esse, bovi petitoriam. Nunc utrum in hac aliquid sit, quod

265쪽

quod humanos inter se differre faciat ; & purgandos, vel damnatos prodat, inquirimus. Este,quidam negare possent: sed tamen qui ponitus orationem petitoriam inspexerit; & quas conditiones habere possit, attenderit; non maludixerit, aliquam inueniri. quae purgandos Spiritus prodat. Illa est, quae dc boni proprij est petitoria, &peccati sordibus inquinata non est. Bene haec dici,clarum erit, si duo demonstrau rimus. Alterum est, purgandorum Spirituum orationem esse propriν boni petitoriam;damnatorum no irem. Alierum,purgandos peccare non posse; damnatos non posse non peccare. His duobus fundamentis Assertio nostra incumbit. Primum conditio Spirituum,qui apparenticon firmat. Propositum est purgandis, ut viventium

auxilia, & subsidia obtineant, eorum suffragijs iuuentur. Qubd si igitur aliquid, hoc praecipue

oratione sua quaerent. At damnatorum alia conditio. Sciunt miseri nihil se subsidij a viventibus obtinere posse; nullam habere spem remissionis

poenarum, quas sustinent; cur igitur serib viventium operam implorare dicendi sunt 3 Alterum omnium propemodum Theologorum habet sententia.Docent illi fieri non posse, ut purgandi Spiritus peccatum aliquod committat. Docent damnatos non polle non peccare. An sorte

errant omnes λ

Scimus Lutheri esse assertionem, quod qui in purgatorio degunt, peccent continub. Sed apud nos plus omnium, quam unius Lutheri valet authoritas. Si continub peccant purgandi; quis tan- . dem purgatorio finisi Neque enim unquam pla-

266쪽

PARs ALTER A. 239

garum modus & finis erit; si nullus sit finis & modus delictorum. Quomodo peccare dicendi sunt, quibus Ω- cultas nulla est; ut quic litam,quod ad gloriam, aut vitam ariernam illis prosit, faciant3 An Arte etiam

in illa vita mereri contingit Praesens vita sementis est , non futura. Cum nox renerit, inquit Dominus, nemo poterit operari, Ioan. 9. oua seminauerit homo hac in vita, ubi sementis tempus haec metet, G lat. 6. Non poterimus vidicare, ubi semel in fine vita τι Picationis ratio fiterit reddita. Lucar is. Sed & ad bonorum operum exercitium ita nos hortatur S piens, Ecclesiastici l .ut significet in futura vita illa locum non habere. Ante obitum tuum,inquit, rare iustitiam: quia non es apud inferos inuenire ci-

agere manus tua, tu iam ex operare: quia nec opes. rec

ratio. nec sapientia, nec scientia est apud infros, qοὴ

tu properas.

B. Cyprianus, Sanctissimus Martyr,Sermone q. qui est de Mortalitate, etiam hanc ob causam dicit prodeste mortem, quod a peccandi periculo liberat; cui, quamdiu in hoc praesentis vitae spatio decurriamus, expositi sumus. Non displicet sententia Mamtyris Magno Augustino. Eandem his verbis reseri, Libro de Praedestinatione Sanctorum cap. I . Ais, inquit,atque huiusmodi, Doetor iste, sentetj, ιu Cathotica fidei luce clarisiima satis aperteque te Itatur, usque ad huius corporis depositionem peccaκdi pericula, tentation βμe metuendas: deinceps nusta talia quemque

esse ρ sprerum: quod etsi non te laretur quando de hac re ChuItianus, qualiscunque,dubitaretλlia Augustin. Caeterum, Ut purgandi peccare non pollunt, ita

267쪽

non possunt non peccare damnati: Hoc quamuis non ita, ut prius illud, extra omnem controue stam videatur; vero tamen est magis simile, ob

odium, quo acerbissimo Deum persequuntur: de authores insignes , qui hanc sententiam defendunt. Inter quos haud postremus est Dominicus

Forte & hoc insinuat Regius Propheta, dum Psal. 7 superbiam eorum, qui Deum oderunt, docet a cendere semper. Qui enim Deum magis odio habent damnatis 3 Si vero superbia eorum semper ascendit; quomodo non peccat semper λ Semper bene faciunt, qui si int in caelo,beati: semper male facient, qui sunt in inferno, damnati. Non volent illi quicquam mali facere,quod Deum offendat : qui Deum amant. Non volunt hi quicquam boni facere,quod quouis modo Deo placeat: quia Dei capitales, de iurati sunt hostes. Vide pro hac re, Tomum 2. Ludovici Molinae, in I. partem D.

Thomae, circa art. a. quaest. 6

Haec cum ita sint; cum purgandos deprecatoria deceat orato, damnatos non item. Rursus, cum non possint peccare purgandi Spiritus; dclion possint non peccare damnati: omnino necesse est, ut si quam orationem edant Spiritus,qua: dc boni contineat precationem; & nulla peccati labe sit respersia; purgandos Spiritus, non autem damnatos eandem demonsirare.

Interim tamen admodum dissicile est iudicium hoc, quod ex oratione sumitur. difficillimum est ex hac Spiritus humani conditionem colligere. Quare quia dissicillimum est, utrum peccati labe oratio careat, an illa infecta sit, deprehendere.

268쪽

Quoties impositum est mortalibus ficta ora- is. tione a Spiritibus 3 Quot sunt, qui, specie orationis decepti, cum putarent ei se purgandas animas, de bonos Spiritus, qui secum agerent ; deprehenderunt tandem esse versipelles ξ malos 3 nequam tDaemones ZDissicultatis huius ratio ex eo pendet, quod I . oratio per se sanctitatem & pietatem non habeat, sed omnem a mente ipsorum, quorum interpres est, accipiat: mentis vero ea sit conditio, ut non semper te oratione prodat: nunc aliud velit, aliud oratione significet: nunc sonet pietatem, seueat autem impietatem,&c.

Est igitur dissicile iudicium,quod ex Spirituum II. oratione sumitur. An etiam in misite ὶ Non hoe dixerim. Tria putarem esse,quae si in oratione inueniantur, probabilem coiecturam faciant,ipssem simulatam non esse, hoc est, vitio carere; & ob id purgandorum Spirituum esse indicem. Primum est, si aperte, de ex suo genere, Vt VO- iς. cant, mala non sit ; hoc est, nec in Dei cedat iniuriam ; ut est illa,quaecum blasphemia est coniuncta: nec proximo incommodet,ut in detractione, conuitise , contumelijs, malis imprecationibus, turpiloquio & caccidit. Alterum, si non solum ex genere suo mala non I sit;sed quoque si bona: lualis est, qua vel Dei promouetur honor,vel nostrum aut proximorum emolumentum. Prioris genetis erit, si ad Deo sacrificium offerendum hortentur Spiritus: Poste- rioris, si ad eleemosynam pauperibus erogandam, aut sibi auxilium pro standum invitent. Verumtamen noc nequaquam susticit ; pro- is.

pterea,

269쪽

pterea,qubd bona etiam male fieri possint. Deprehensum est certis exemplis malignos Spiritus ille, qui viventium orationes postularunt. P trus Marmotius in Gallia narrat Consollenti, ad Viennam suuium,anno i 78. suisse Spiritum,qui animam defundi e se esse praedicasset;eundemquemnitibus,clamoribus, & querimonijs omnia coplesse ; monuisse etiam habendas preces, peregrinationesque obeundas; praeterea res veras plurimas reue aste: sed qui tandem sit proditus este D: monicum dicenti sibi cuidam: Si vis tibi haberi mdem , dicito: Miserere mei Dcus, secundum, &c. r

spondisset, Hoc a se fleti noηpus . Ita Bodinus lib.

Necellaria est igitur praeter dicta ntentio recta, ut scilicet, id, quod petitur, eo fine petatur, quem natura sua postulare videtur: quemadmodu enim

peruersus operantium animus omnia alia opera, ita orationem Spirituum, tua etiam recta petuntur, corrumpit:adeoque euicit,ut recta non recte, sed male petantur. . Intentio haec,cum ex alijs, tum ex duobus maxime deprehenditur. Vnum in ratione petendi, alterum informa orationis continetur. Saepe ex

ratione petendi, sepe ex orationis serma innotestit petentis animus. Potest Spiritus viventium orationes atque suffragia postulare: qui tamen si rogetur, petatne in Christi nomine, statim illud si recusaturus. Potest etiam propter Christi m rita, vel Christi nomine petere , sed ea loquendi Arma, ut non tam petere, quam non petere, ab auditoribus iudicetur. Qua a do igitur non mala , sed bona peterent

270쪽

Spiritus a uiuentibus , peterent lite sibi conti .nientia: peterent per Christi merita:& oratio nullam ironiam contineret, nullam leuitatem ostenderet, omnino illam dicerem peccato carere , atque idcirco non damnati, sed purgandi alicuius Spiritus elle. Ex dictis colligitur,quam multiplices esse poc arsint damnatorum Spirituum orationes. Primum illa damnatorum erit, qua nihil petitur, sed vel praesentia, vel praeterita , vel sutura tantum reseruntur. Deinde illa, qua quidem aliquid petitur, sed tamen pernitiosum. Rursus illa, quae etsi sp cietenus contineat petitionem honesti ; reueratamen est praua: quia Christi nomen atque merita excludit. Denique illa etia, tua quamuis Christi nomine aliquid peti videatur, si si,num, quem auribus percipimus , attendamus, non tamen peti forma pronunciandi, prodit.

Et quamuis liae orationes omnes damnatorum 23. hominu esse possint: non tamen solorum unt hominum damnatorum. Omnes, qualescunque tandem

sunt, polliunt esse Daemo tuam. Atque hoc est, quod secundo loco probandum hoc capite susceperamus. Verum, quia hic omnium pro nobis sententia est, finem capiti imponimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION