Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

do perterret; ut sepius ea formidi s multi debilitentur ac stupeant. Hoc Martyri Utrum hi Deum offendant;quantum item peccatum committant; nostrum non est definire. Quod praesens Disputatio postulat,docemus hanc rationem prorsus inanem esse is tem rariam ' propterea quod nec exemplo Sanctorum hominum sit probata; nec sacrarum Scripturarum authoritate confirmata: nec ratione vel causa ulla, quae ex conditione huiusmodi, vel ex ipsorum Spirituum natura peti potest astruatur. Varios modos ad loca Daemonum infestatione liberanda Sanctos homines 'adhibuiste dubium non est. Eorum quosdam superius recensuimus; alios reseremus postea : hunc, qui blasth ijs contat,&imprecationibus. st aliquo vel usurpatum, vel probatum esse nec legimus, nec audiuimus. Scriptura variorum . meminerunt Spirituum. Eaedem modos, quibus profligantur, suggerunt: ubi huius vel meminerint, locus nullus auignarii potest: cuius tamen, si in re aliqua, certe in hac Spirituum profligatione , authoritate 'ti opor

teret.

Ea huius modi, quem damnamus conitio est , ut nihil posset in Spiritusu uid possunt voces ac perius prolata: λ quid volitiatas vocem proserentis& dira imprecantis 3 Nihil a corporeis rebus p tiuntur Spiritus. Voluntas dira imprecantis, i precantis malum est; non Spiritus, cui improcatio fit.

Varia ut diximus ) sunt genera Spirituum,

qui loca infestant: sed tamen ita assecti omnes, ut. vel his recreetur imprecationibus & blaphemijs:

. vel

312쪽

286 DE LOCIs INFESTIs vel male assciantur: recreantur mali: assiciuntur

male boni. Quod si igitur boni his pelluntur; cur

adhibentur ad omnes omnino Spiritus profligandos λ etiam malos,qui ex his voluptatem capiunt Sed nec modus hic , per se, ad bonos Spiritus pellendos valet. Quamuis enim hi dira imprecam tibus cedere possimi;non tamen cedere coguntur. Nec in blaspnema voce ; nec in diris imprecati

nibus ; nec in ulla, quae ab homine pronciscitur, oratione nisi alicui diuinitus potestas collata sit, quod hic non est haec vis est, ut ullos omnino Spiritus profligare & proscribere valeat. At experientia probatum est rationem hanc plurimum valere: Spiritibus silentium esse imp situm : loca a molesti js libera reddita.Concedo ad

prolatas blasphemias Spiritus siluisse: loca mol stijs fuisse liberata: Nego propter blasphemias ,&imprecationes aut siluisse Spiritus, aut liberata loca. Aliud est siluisse Spiritus, dum blasphem tur Deus, & ipsi diris deuouentur; aliud propter blasphemias haec facta esse; blasphemiisque hane vim, ut Spiritibus silentium imponant, & disces.sum urgeant,inesse.

Quod si vel silent Spiritus;vel molesti eae desinunt ad blasphemias imprecationes: non hoc fit, quia illam vim blaspnemiae habent, & imprecationes,quam Si iritus sustinere nequeant: longe alia sunt rationes,quq Spiritus hic mouent:& aliae quidem bonos, aliae malos. Bonos dua potissimum. Prior est, quod quernadmodum ipsi Deum offendere nolunt;ita ne ab alijs Misendatur,desiderent. Quocirca & diligentissime cauent,nec ullam ipsi alijs vel causani vel occasio- . nem

313쪽

PARS TERTIA. 287nem praebeant male agendi. Altera est, quod ab his blasphemis, & mali erecatoribus nullum sutas lium sperent; & ob id trustra molesti esse nolint.

At hae rationes non mouent malos Spiritu . Non cessant ab infestando;quia voti alicuius compotes fieri nequeunt. Nihil enim petunt. Non cessant, quia nolui Dei offensam. Hanc maxime expetunt. Cur igituriquia Dei offensam expetunt, & desiderant. Quaerunt omnes modos, de rationes Deum offendendi. Apud blasphemos igitur , atque improbos, & incontinentis linguae homines, tumulatus excitant, locaque infestant;vt ipsos ad blasphemias prouocent & im pellant: maluntque non molesti esse cum Dei ostensa; quam molesti elle sine Dei offensa: quod egregie suo flentio assequuntur

an gladise, lanceis, alij que armorum generibas Spiritus prostigentur, o loca reddantur ab ipsorum insedatione libera.

Acon quidam nocte prateriens monum et rem, cum videret Spectrum,accurrit lacea tiai cturus: Quo fugis,inquies, animabis mortua.

Ita Plutarchus in Laconicis. Et AEneae aduersus Spiritus serru tribuit Sibylla apud Virgilium lib.c. Ipse enim ad inseros descendente: Sub pedibus mugire solam, iuga coepta moueri

Distarum Pisae, canes vlulare per umbram aduentante Dea. Procul O procul esse profani, CPnclama vates: totoque ab istise loco.

314쪽

188 DA Lo Cis INFESTIS. Tuque intutae viam,vagmque eripe ferrum. Nunc animis opus est Aenea nunc pectore firmo.

Sic Vlyssem cum stricto gladio sedentem, nec v quam prope ad sacrum cruorem Vmbras accedore permittentem , quam Tiresiam audierit, scribit Homerus lib. ii. Odysseae. Laconem hunc Vlyssem & AEneam quidam n sttis temporibus imitantur: & si gladiis instructi sint atque lanceis,alioque armorum genere,se t tos esse ab insultibus & impugnationibus Spirituum arbitrantur: hancque Spiritus profligandi rationem censent esse expedissimam. Et in Virgialium scribit Hortensius hoc modo: Multi asserunt Damotus ferri aciem resimidare: ct rei a compe rum est. Et noui quibus hoc ipsum nocturnis horis accidit ; sed eum magna aduersa valetudinis conflictatione. ita Hortensius. Vtrum hi se in errore versari intelligant, asser re dissicile est: prasuri in grauissimo dubium nullum debet esse viro chnitiano. Quamobrem vero i quia

impossibile, ut Spiritus, quales quales sint, a gladijs, hastisque quid patiantur , nisi vel prorsus

corporei sint, vel saltem corpora sibi habeant naturaliter unita: Hoc porib, siae grauissimo ere re, sentit nemo : quales quales sint, qui olim id docuerunt : de quibus vide Rodeginum. Caeliunx

Proscripta est ex Catholicorum animis sententia Platonis, qui teste B. Augustino, 8. de Ciuitate

cap. 7 . II. l6.docet,Daemonea esse genere a malia, AEmimo pastilia, m nte rationalia , corpore aerea, tempore aeterna. Non audiuntur Tertullianus libro de Carne Christi, & Origenes lib.2. Periarchon,cap.

315쪽

a.& 3. & quicunque aut hos,aut Platonem secuti . sunt, substantiamq; corpoream Spiritibus tribuut. Damnati suot veteres Philosophi,quorum I. de s Anima a textu ro. ad 33. meminit Aristoteles, D mocritus & Leucippus: qui animas dixerunt esse ignes,ex rotundis atomis constantes: Empedocles, qui ex quatuor putauit conflari elementi : Diogenes,qui aerem dixit : Hippon,qui aquam: Critias, qui sanguinem. Non corpora sunt Daemones, non corpora ha- c. bent sibi naturaliter vinita. Non corpora simi animae non naturaliter sibi habent aliqua unita, postquam propria semel deposuerunt. . Pro Daemonibus hic militant sacrae literae, quae 7.

Angelos omnes quocirca & Daemones Spiritus compellant. Quid quod Daemon in Evangelio

immundus dicatur Spiritus λ Lucae II.

Consensus est hic Doctorum , Patrum E 8.clesiae, praesertim in Oecumenico Concilio Lateranens ; ubi sic legimus habetur cap. firmiter de summa Trinitate ) unum est uniueris tu privc pitim;

Creator opini,m inui biliom ct risibilium , Spiritualium ct corporal time qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam ; Spiritualem & corporalem, Angelicam videlicet & mundanam,ac deinde humana, quasi communem, ex Spiritu & corpore constitutam. Haec Concilium. Quibus distinguit naturam corporeana a Spirituali; iocetque Spiritualem, non corpoream, elle Angelos; & magis etiam ipso ho-imine Spirituales. Nec pro hoc argumento desiderantur rationes. Si corpora vel habent,v.l sunt Angeli ; quomodo

316쪽

fieri potuit,ut in uno homine: quemadmodum S.

Lucas cap.Π. refert 6666. suerint Daemones Θ po- . tuitne unus homo tot corporum esse capax ὶ Ru

sus, quomodo breuissimo temporis spatio, maxima conficiunt spatia Z quemadmodum Iob I.quidam circuisse dicitur & perambulasse totam terram λ Et qui caelos mouent Angeli, si Spiritus non sint, sed corpora ; quibus antris & locis se continentΘPraeterea,qui in caelo creati, post peccata de caelo deiecti sunt; quomodo sine caeli ruptura ad inferos penetrarunt Z Et qui tanto tempore caelos mouerunt, quomodo non aliquando fatigantur ZHoc de Angelis. Non minoribus praesidijs docetur animas hominum a concretione corporea esse alienissimas. Pri-mb,quae hic seruiunt Scripturae,illae sunt,quae animas Spiritus vocant. Quot verb sunt illae 3 Ecclesia.diculari. Revertitur pulauin terram suam, unde exuuit ; ct Spiritus redibit ad D m, qui dedit iPam. Et

Matth.Io. Notite timere eo qui occidunt corpus; animam autem non possunt occidere. Et Lucae 23. In manus tuas commendo Spiritum meum. Et Rom. 8. Spiritus sanctus reddit Domonium Spiritui noliro. Et Galat. s. Caro concupiscit aduersus Spiritum.

Nec hic communis Ecclesiae consensus desideratur. Hoc, ut alia omittam , probat Concilium Lateranense, ir8s. Patrum, sub Innocentio III. ubi definitur hominem corpore constare & Spiritu. Hic, quia corpus contra viritum distinguitur, hoc ipso probatur animus elie Spiritust, quia ne gatur est e corpus. Si rationes pro hoc argumento quountur, plures reddi pollunt. Vna nos aut altera contenti sumus

317쪽

sumus. Potestne fieri, ut duo sint in eodem loco corpora λ At in eodem cum corpore loco est anima. Aut igitur corpus non est'corpus, aut animus non est corpus. Praeterea, si corpus est anima;nuula prosecto extra se posita corpora , qualiacunque etiam illa sint,intelliget, propterea, quod, ut Philosophi loquuntur, intus exiliens prohibeat extraneum. Cui verb hoc, vel per somnium in mei tem venit ZQuae cum ita sint: cam nec corpora sint ins stantes Spiritus,nec corpora habeant sibi natur liter unita; cur nos gladijs atque sustibus aduersus ipsos armamus i Non fugit Laconis lanceam Spe- strum,quod ex monumentis prodibat. Nec umbrae terrebantur ferro Vlysiis aut AEneae. Non gladios hodie fugiunt, qui nos molestant Spiritus. Si fugiunt; fugiunt,quia volunt; non quia fugere coguntuυ Atque hoc AEneam eundem aliquando docuit Sibylla,ut ob id prius ironice locuta credatur. Sic enim de hac re Virgilius sexto AEi eid. Corripit hic flubita trepidus formidine ferrum

AEneas, trictamque aciem vementibus offert. Et ni docta comes, tenues sine corpore νιras

Admoneat volitare caua sub imagine forma ;Irruat,9stula ferro diverberet Umbras. Fugiunt igitur aciem ferri Spiritus ; non quia coguntur, sed quia volunt. . Voluntatis autem ipsorum aliae atque aliae sunt i , causae, pro ut alia atque alia est conditio Spiritu; m. Propositum est malis sinsulata fuga adducere in errorem.Propositum est bonis errorem Chuere:& ibi subsidium non postulare, ubi subsidij

consequendi nulla spes este videtur.

318쪽

CAPUT LVIII.

An igne incenso, ue in ipsos proiecto abigantur Spiritus: ct loca, qua infesta reddunt,

cogantur deserere.

Gneam ad Spiritus abigendos & proscribendos plurimum valere , quamuiss nisi fallor nullus sit, qui docuerit; ex duobus tamen quis,ut credat, pollet induci. Ait rum est, quod igne Spiritus omnes, qui molesti

sunt torqueantur. Alterum, quod non rebus tantum aduersis; verum etiam aduersarum rerum signis terreantur,illaque detestentur:vt ob haec credendum sit,uel sugere Spiritus, quod nostro igne

crucientur, vel si non cruciantur, ad eius conspe- istum non subsistere; lubd nostro tanquam signo, insernalis ignis in memoriam veniat. . Haec confirmant, quae de S. Ambrosio in eius vita scribit B Paulinus. Miserat ad Ambrosium internecandum Daemones Imperatrix Iustina. Sed si ustra. Renunciarunt enim Spiritus Nequam, se non solum ad ipsum minime appropinquare potuiste; verum etiam nec ad fores domus , in qua manebat Episcopus,habuisse accessum propterea, quod igno insuperabilis otinae illud aedinctu communiret,ut etia longe positi urerentur. Haec Paulinus,leste Caesare Baronio q. Annalium tomia pollet argumentum hoc illudi, si dicatur; ves Verum non esse apud inferos ignem , qui Spiritus torquet:vel ipsos illo igne non vere ac proprie tor queri ; vel certe extra insernum,igne infernali non torqueti. Verum

319쪽

Verumtamen nullum horum dici debet a veri- tatis studioso,& communioris Doctorum sententiae amante. Verus est em, quo torquentur Spiriatus. Vere illo igne torquentur. Torquentur illo

etiam extra communem damnatorum locum existentes,& nobiscum conuersantes.

Verum ignem esse sui in Patrum sententijs r S censendis molestus non sim) vel illud non leue estahgumentum ; qudd eius frequens,& sub proprio

uno notiaine, in Scripturis fiat mentio. Marci 9. damnati dicuntui mittendi in ignem inexstinguibilem, Ioan.iJ.Palmes,qui fructum non seri, coniicitur in ignem,ct ardet, Apocal.i . Igne 9sulphure cruciantur. qui adorauerunt bestiam.Isai e ultimo, praeua catorum poena docetur esse ignis, qui non exstinguitur. Denique Dominus in tremendo illo iudicio, eos, qui a sinistris eius stabunt, misturus est in ignem ; qui paratus est diabolo & Angelis eis. Mati. 2s. Quod autem vere miseros torqueat iis ipsis,iam c. allatis locis doceri potest. Cruciandos hoc igne &sulphure docet sanctissimus Ioannes : & a furos Dominus sim: litudine palmitis. Si vero 8a at in sdiabolo. 9 Anglis cia ; ut ex eo voluptatcm capiat, paratus dici potesttilli scilicet, qui ob peccata Leta

uissima grauissimis sunt digni sui obelis 3 5 in

ignem, Ut puniantur, mictuntur : Mira . inquit B. Augustinus.ao.de Ciuit.cap. IQ. sed tamen rein Mo-du poena ignis corporei letit viritus. An. vero in inferno ia itum hoc igne torquen- 7 turξTOrquentur; verumtamen non rant Em Suum sempet ignem secum circumferunt miseri Spiritus; quia semper uni miseri etiam dum extra in-

. T 3 seria uni

320쪽

sernum existunt: quemadmodum qui beati, ubicunque etiam sint, beati sint. 8. Haec cum ita sint, quidni nostro igne fugantur Spiritus ὶ Forte infernalis torquet, noster non to quet λ quam ob causam λ Alterius sorsitan rationis est infernalis, alterius noster λ Alterius rationis noest; & ut esset, in Spiritus saltem aliquid poterit,

si non quantum insernalis poterit.'. Forte nostro igne torquentur Spiritus, sed tamen fugere nolunt. At mirum est, sugere nolle ;qui non fugiendo graues patiutor cruciatus, quos fugiendo possisnt euadere. Forte malum, quod ignis affert, tantum non est , ut delectationem, quam ex hominum molestia capiunt, ei velint

postponere. At quae & quibus de causis tanta d lectatio ξιο. Videntur haec aliquid probabilitatis habere,&pro igne aduersus Spiritus pugnare verumtamen veritatis habent nihil, Igne no Iro,quantuincurque maximo, Spiritus non abiguntur: quia nec ignis Doster quicquam agit in Spiritus: nec ipsi ignem,tanquam signum infernalium poenarum , exhorre

scunt.

ii. Nullus pro huius assertione praesidi js alijs opus

est,quam quibus hactenus demonstratum est, nihil Spiritus pati a blasphemis orationibus, a gi dijs & lanceis. Quemadmodum haec omnia nihil possunt in Spiritus, quod Spiritibus mult5 sunt inferioris virtutis & conditionis; ita nihil ob eandem causam potest in Spiritus Elementum ignis. Neque huius ratio est,quod alterius rationis sit iste ignis,alterius noster. Sive alterius rationis sit,

sue non sit; aliquid ipsum posse in Spiritus negari

SEARCH

MENU NAVIGATION