Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

habet,sed Spirituum illa est conditio; ut postquamc corporibus egressi, si ipsorum sub foco conci dantur corpora, ipsi certo loco debeant esse aflixi3 An sorte si nec hoc est,nec illud,ita Deus costituit. ut quamprimu sub soco continentur corpora: m-nis ad vivos redeudi Spiritibus sit sublata libertas3 Non vim hanc habet focus, vi facultatem Spiritibus redeundi adimat. Neque enim per se hoc ipse. locus efficit; neque ignis,qui loco fouetur & continetur ; neque quicquam, quod cum soco colunctum est. Possunt haec longissimo interuallo a Spiritibus distare,ut ob id in Spiritus valeant nihil:&quamuis distarent nihil;Spiritum tamen ipsa,quia corpora sunt,non possunt assicere. Nec Spirituum es ista conditio, ut ca reuisere atque molestare nolint, quorum cadavera focus cotinet. Si enim redire nolunt, id vel ratione detrimenti fiet, quod timent incurrere, si redeant: atqui nutilum ipsis potest afferri; vel emolumenti, quod seo reditu metuunt amittere. Sed nullum est, quo priuari ulla ratione possunt.

Dei forte lege prohibentur 3 At quae illa λ quibus

reuelata ξ quo tempore ξ ubi locorum Z Et quas ob causas hac ratione Deus Spiritibus reditum voluitesIe interdictum Z Haec nisi proferantur;dici potest lege. Dei Spiritibus reditum prohibitum; probari non potest, nec debet credi. Experientia dicet aliquis edocti sunt Philappi hanc sepulturam focalem prohibere Spirituum molestias. Quid si Megetur illam exceptione carere Z Sed neque si exceptionem nullam admittat, Christiano homini probari debet.Multa quotidi na expetietia fieri obseruamus,quq damnant docti

342쪽

dc pii: quae non Deum,sed Daemonem habent authorem: quid si ex horum genere sit haec desunctorum sepultura λEt est profecto quod vehementer hanc rem desiperstitione sitspectam facere debeat Christiano

homini. Cum enim naturae viribus reditus hic Spiritibus non prohibeatur: de Dei quoque voluntate nullum argumentum extet; neque Eces sae authoritate probetur: vix alio, quam superstiationibus loco cum aliis multis habenda est. Damonum igitur ope fieri dixerim, aut plurimum quod hi defunctorum Spiritus non redeant. Pl cet ipsis illudi mortalibus vanis opinionibus, V que has foueant, ne Spiritus redeant, efiiciunt;aut

quod verisimilius est , ipsi hominibus in Spirituum humanorum persona molesti esse volunt. Quid mirum 3 Luculenta est D. Augustini sententia lib.a.de doctrina Christiana, cap. 22. & 23. Damones seducere homines vanitati deditos , rebus Panis. Afiectant versipelles Dei similitudinem etiam in hoc, quoa quemadmodum Deus operatur eis ctus gratiae mediantibus Sacramentis sensibilibus, non tanquam causis, suapte natura sussicientibus, sed tanquam signis effectuum : ita ipsi quar-dam eiciunt adhibentibus hominibus media, qu e reuera ad ipsos effectus nihil conferunt, quibus proinde utuntur tanquam effectuum quibus dam signis. Hinc iam manifestum est & Philappos in graui errore versari, quando hac ratione Spirituum infestationibus obuiant: & Christi fidelibus hoc pugna vi armorum genere contra Spirituum molesti M pugnandum non este. Nolo γρι socios seri Paemoniorum,

343쪽

. PARS TERTIA. 3i7moniorum, inquit Apostolus I.Corinth.IO.qua enim participatio iustitia cum iniquitate ξ aut qua societas luci ad tenebros Z qua conuentio Christi ad Belia' quis consensus templo Dei cum idolis ξ a.Corinth. ,.

CAPUT LXIIII.

An iactus fabarum nigiatum , contra molesii is DLrituum defunctorum olim profuerit, iamque

Christiaηo populo permitti possit.

ter modus, quo contra defunctorum piritus se munierunt quidam, olim, pud Romanos maxime, in usii suit, &sacrorum nomine est celebratus. De quo breuiter Alexander ab Alexandro libr. 3. G nialium dierum,cap.ra. In Lem ratibus fabam noctu iacere Uurpatum est; Lemures se ex domo eiicere clamantes: quem nigram esse conuenit, ipf,mque latis manibus 9 pede nudo, per ora versare, ct post terga reticere, aerisque,tinnitum facere, xin Lemures μέis redempti domo abirent, novies orare, tili Maio mense tribus, vicibus feri,donec solatis religione animis Manes expiatus ducerent. Ita Alexander. Sed eadem Ouidius loge ante ipsum his versibus s. Fastorum: Ritus erat veteris nocturna Lemuria sacri, Inferias tacitis Manibus ista dabunt. annus erat brevior, nec adhuc pia Februa norant, Nec tu dux mensium Iane biformis eras. Iam tamen extincto cineri sua dona ferebant. Composisque nepos busta piabat aut. Mensis erat Maias maiorum nomine dictus,

et 'i

temuralium

344쪽

qui partem prisci,nunc quoque moris habet. Nox iam media est,somnίquesilentia prabet,

Et canis, ct varia conticui Itis aues. Ille memor veteris ritus, timidusque Deorum

Surgit, habent gemini vincula nulla pedes. gignaeque dat digitis medio cum pollice iunctis, Occurrat tacito ne leuis umbra sibi. Cumque manus pura fontana perluit unda, Fertitur,2 nuria accipit orefabas. Aduersusque iacitsed dum iacit. Hac ego mitte, His, inquit, redimo meque messque fabius. Hac nouies dicit,nec rellicit umbra putatur, Colligere, ct nusso terga ridente sequi. . Rursus aquam tangit, Temesa ue concrepat ara, Et rogat, ut tectis exeat Vmbra suis. Cum dixit noxies, Manes exite paterni, Fellicit,9 pure sacra peracta putat. Fabarum usus varius fuit apud prilcos, sed quicum supernitione coniunctus fuit, aut nullus prorsus,aut cum maiore nullus,quam qui in Spiritibus proscribendis obseruatus fuit. Et unum quidem, quem damnare nemo poteli, habuerunt a Deo Opt. Max. cuius sacrae literae 1 cundo meminemni 2.Reg.17.& EZech. . Hoc in hominum cibum cedunt: de quo sic Plinius Naturalis historiae lib. 18. cap. Q. Faba, inquit, multi plex est usus omnium quadrupedum generi pracipue homini, fumento etiam miscetur apud pleroque gen- res, O maxime panico solida ct delicatius stacta. tquia hebetare sensus exi timatur atque insomnia Iacere, thagorica sententia damnatur unde illud. AIabis abstineto. quamuis alij aliam huius velint causam. Alirem habuerunt ex hominum instituto. am

345쪽

loco calculorum seruiebant in suffragijs. Quemadmodum enim olim Germani concilio coacto, siquid, quod minus placeret & pro positum fuisset, murmurare & fremitu distentire & sententiam aspernari: si vero quid complacitum fuisset, se

meas & tela concutere, sonoque armorum & tripudijs se approbare significabant; teste Alexandio ab Alexandris lib. . Genialium dierum cap.II. ita Graecis & quibus iam Gentibus suffragia fabis dabantur. Vsus hic ex se sine crimine est, & reprehensione vacat.

Tertius illatum usus suit ex hominum quidem instituto, sed tamen suggestione Diaboli,& cum graiss superstitione coniunctus. Atque hic varius est. Nunc enim ad sacrificium reserri solebant domum a segete: & dicebantur, teste Festo, restinae, atque ex ipsis facta puls, quae dijs offerebatur, diacta a veteribus fabacia. Nunc in Auctionibus adhibebatur , & per ipsas concipiebatur spes mai ris lucri. Graecis quoque earum usus seruiebat ad iudicium. Nam alba apud ipsos in fortibus auspicata fuit & boni euentus : nigra mala, eodem Al xandro teste, lib.3.cap.J. . Ad hunc tertium superstitiosum ipsarum usum reserendus iste, quo ad Spiritus domibus proscribendos adhibebantur : sed ramcn superuitionum magnitudine ct multitudine reliquos hic si perare videtur; se ad rem nihil pertinere. Quid enim ad si standos Spiritus proiecta post tergum faba Θ & faba nigra λ& in ore aliquo 'es prius versa λ& ab eo proiecta,cuius lotae mgnus,upedes nudi λ& cum aeris tinnitu proiecta λ& cum novies, ut Spiritus domum deserant, repetita precationet

Quia

346쪽

Quia vero modus hic superstitionis plenissimus est, idcirco Christianis hominibus , quibus omnis cum Daemonibus communio prohibetur, est interdictus. nec potest aut honestatis ullo colore, aut necessitate aliqua urgente permitti, vel usurpari. Interdictus quoque est infidelibus,ut nec iam sine crimine sint, fi fabarum iactu domibus Spiritus pellant; nec olim peccato caruerint ; quando populerunt. Sic a crimine aliqui, soli potuerint illi esse,quos ignorantia excusauit. Caeterum, quia post fabaram iactum Spiritus defunctorum viventibus, ut plurimum, molesti esse desierunt apud superstitiosas gentes; non immerito qu ritur.Vtrum hac re vel Spiritibus iurui tu sit,ut ob id molesti esse noluerint: vel ipsis imposita necessitas, ut non potuerint esse molesti. Et si horum neutrum, quas ob causas, post fab ca sacra Spirituum cessauit molestia. Quid igitur dicendum Z Non seruitum est defunctorum Spiritus fabarum iactu. Quicunque apud Gentes ex hac vita disceΩ.serunt, ad illam alterius vitae conditionem peruenerunt, in qua nec sabarum usus, nec quicquam aliud simile ullum ipsis subsidium, potuit afferre. Desperata omnium fuit salus. Visne igitur illis allata, & discedere coacti. Nec vis allata,nec coacti discedere. a enim re vis ali ta 3 Ipsis ne sabis3 An viventium oratione disces sum imperantium Θ Αn caeremonijs cum fabarum iactu coniunctis 3 An his omnibus 3 Fabae spiritus generant Pyth oricis, non Spiritus pellunt. Viventes nullum habent in dictos Spiritus imperium. Caeremoniae erant argumenta superstitioniS

347쪽

tionis. Simul omnia grauis idololatria. Cur igitur cesserunt Spectra Non semper cessarunt. Spectra quae Pausaniam Spartanorii Regem vexabant :& quae Neronem atque Ottonem Romanorum Imperatores sequebantur de quibus cap.primo etiam sexcentis fabis & albis & nigris,

etiam centies,& non tantum novies repetita ora

tione , proscribi non potuissent. Quos Deus ob commissa sagitia per Spectra& defunctorum hominum Vmbras terrere Sc punire decreuit, illi v. tantur quot qualibusue velint sabis, diuinam vindictam non effugient.

Molestare interim Spiritus des isse post fabar isacra profana per epe negari non debet. Neque enim frustra hic labor a Gentibus susceptus suis

set. Veruntamen molestare deserunt, quia molestare noluerunt, qui molesti esse potuerunt: δc non quidem defunctorum hominum Spiritus nisi sersitan rarius) quamuis defunctorum hominum Spiritus haberentur , sedSpiritus Da moniorum, qui Voluptatem qu1ndam ex hoc fabarum iactu venabantur, idque duim potissimum ob causas. Prima est, quod Dei creaturis mortales abut rentur : & quas homini ad utilitatem, & Deo ad gloriam seruire oportebat, illae in profanos & impios Daemonum usius conuerterentur, dum hisce D monibus quaedam sacra fiunt, maximo cum Creatoris omnium contemptu. Altera est, quδd hac ratione etiam impio: & salse in hominum animis vel alerentur, vel insererentur opiniones. Neque enim clam est, persuasum Gentilibus fuisse destinctorum,Spiritus in

X faba,

348쪽

fabas transire. ob quam causam a sabis etiam abstinendum quidam censuerunt, teste Alexandro ab Alexandro, quem superius citauimus. Qine opinio non potuit non plurimum confirmari, quando miseris persuasum fuit, post novies repotitam orationem Speistra,quae molestare viventes solent , proiectas sebas colligere, quemadmodum Ouidius testatur.

NOTATIO IN SE

quentia Capita.

uiatis falsis modis, quibus loca a Spirituum infestatione liberarip

se videbantur: nunc ignandi examinandi sunt veri: Et primum illi, quibu3 loca per se infesta purgantur, tum quibus purgantur ea, quae propter homines I guntur in testa. Priores duplicis sunt generis. vel enim scitur conssilio Spirituum: vel ignoratur. In priori illo tres sunt discutiendi. primus es, quo Daemoniorum Spiritus profligantur. Alter, quo ablegantur, es iuuantur boni, siue rurgandi. Tertius is, quo contra damnatorum

hominum Spiritus pugnatur, de Irimo In

349쪽

Varios esse modos quibus loca a Damonum infestatione liberantur: ct modorum esse varias

Odi,quibus contra D mones belligeratur, varij sunt, sed tamen ad quinque prς-cipuos redigi possunt omnes: quoruὰ

unus in oratione consistit: alter Canctissimae Crucis usu nititur: tertius Rebus consecratis: quartus

Reliqui js: quintus Exorcismo; cum quo coniungimus Invocationem nominis Christi. Qiiod si quis dam sunt alij; vel ad hos reuocantur, vel rarius sunt in usu ut ille,cuius in vita Simeonis Abbatis, qui salus dictus est, fit mentio, quo ex vico quodam infesto pulsus est Diabolus cantu tibiae, teste Leontio Episcopo Neapoleos, insula: Cupri. Ille quoque,quo ad pr sentiam Sanctorum hominum ijdem quandoque in fugam conuersi,quemadmo dum Thesis.cap. 27. dictum est. Magna est inter hos modos, & multiplex dif-rentia. Prima est, qudd quidam ex his sine sermone non perficiantur ; quidam sine eo consistant , quidam solius mentis sint exercitia. Primi generis est Exorcismus;secundi,Res consecratae,Crux, atque Reliquiae: tertij, Oratio; quamuis haec aliquandqvocalis sit. Hinc altera differentia accipitur. Quidam enim cooperationem hominis requirunt, qui nimb, sine hominis cooperatione non consistunt; ne diacam , quod hominis sint actio. ut Oratio, Crux, X a atque

I. a.

350쪽

at ue Exorcismus. Quidam , quamuis aliquando cum cooperatione hominis coniuncti sint,non tamen illam requirunt,ut Res consecratς atque Reliquiae,quas vel suspensas esse locis certis, satis est ad Spiritus abigendos. Rursus quidam immediate valent ad profligandos Spititus,alij minime.Oratio non directe ipsos Spiritus petit, sed ad Deum contendit, clxius opera a Spirituum infestatione petimus liberari. At Exo ci i m us,Crux, Reliquiae,Res sacrae,ipsos per se impetunt Spiritus. cuaria dfierentia est,quod quidam per se essic ces videantur: alij omnem, quam habent, essicacitatem aliunde accipiant.Huius generis sunt Res consecratae: quae , si consecrationem dempseris,aiebus naturalibus nihil disserunt:reliqui omnes ex se ad Spiritus abigendos volent. Huic quinta disserentia proxima est. Quidam in petrati iij tantum sunt pingationis locorum, non autemier se loca purgant, alij sunt operatori , ut ita d cam,&porse e caces.Prioris generis Oratio est,qua a Deo & Sachis petitur,ut vel hi a Deo obtineat, vel ille praest i libertate.Posterioris gener is sunt reliqui, aut directe ipsos aggrediutur Spiritus. Prouere Quidam unum tantum usum habent, iij plures. Exoicismus solum locis purgandis se uit, de Spiritibus proscribendis. caeteri praeter hoc alios habent fines, quemadmodum alias demonstratum est. Item quosdam modorum necesse est adhiberi

ipsis locis, quae Spiritibus infesta sunt, si Spiritus profligari debeant: quidam alijs quibuscunque pollunt, & tamen ad proscribendos Spiritus va-

lent.

SEARCH

MENU NAVIGATION