Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

in iis Ecclesis, ubi est integra ct continuata fucce Moab Apostolis. An in nostris Eccles js illa non est 3 an

pro Apostolica traditione a nobis non habetur cruci usus λ . Audimus, pro his , quartum pro nostra causa axargumentum, quod communi Ecclesiae Doctorum consensus , usus crucis pro Apostolica traditione habeatur. An hic errare potest aut saliere Θ Si potest,nonne necesse est totam Ecclesiam errare 3 ut quae Doctores suos atque Magistros, non possit non sequi 3 Constitutum i tur sit crucem ad Daemones 29. profligandos de pioscribedos valere.Sed qua crux & quomodo λ Hoc definiamus,& capiti finem im

ponamus. .

Primum verδ, ex ijs, quae hactenus dicta sunt, sp. haud obscure cognoscitur, illam crucem intestigimus, quam manu in aere formamin illam,qua trans . euntem vocavimus. Alia verumtamen est,quae in

imaginum constituitur genere, & permanens, siue constans dicitur:& vel in plano pingitur,vel in solida aliqua materia effingitur,quamuis ad Daemones pellendos valere, quamuis exemplis probari non possit; ratione tamen non minus certum est,quam illa Daemones pelli,quq manu sermat ita Cum enim crucem detestentur Daemones;quis sint hanc constantem detestarentur,quae & crucis nomen habet, & non minores, quam transiens illa,& in acre sermata, vires habetὶ Quid,qubd haec plus contra Daemones seruire stiposse videatur ZEtenim clim ad crucis conspectum Daemones fugam capiant 3 illa crux hic meliusseruit, quae Perieuerat ; quam quae mox,Postquam

Z a manu

382쪽

D A LOCIs INFESTI smanu facta est, evanescit: propterea, quod hac pulsi, mox possint redire, illa ita pelli videantur,

ut reditus omnino si prohibitus. - Hoc attendisti videntur Maiores nostri, cdmolim profanis idolorum delubris,quae Daemonumerant domicilia, destructis, mox crucis vexillum erexerunt.Hoc, qui Maiores hodie in Indijs armi tantur. Neque enim cruce Christi erecta, tantum voluerunt reuocari ad memoriam Christi, quoslsertulit, cruciatus & passionem ; aut significare oca illa, quibus crux erecta, Christo seruire; verum etiam hoc signo ad ipsa, armonibus omnem accedendi aditum prohibere. .Forte etiam hinc profecta Catholicorum consuetudo,ut in aedibus, crucis Christi,atque crucia fixi habeant imagines. Cum enim ardes a Paemonum infestatione cuperent esse liberas: crucis autem atque crucifixi imagines scirent ipsis esse ex fas; hoc ipso existimauerunt Daemonibus aedes suas interdictas,quo crucis, crucifixique essent ii structae & ornatae imaginibus. Optandum esset, ut quae Maiorum nostrorum in hac re fuit pietas;eadem nostris vigeret temporibus. Nunc proscriptis ex domibus Christi, san- horumque imaginibus & insignibus, ctim Veia ris atque Priapi ; aliisque foedis & profanis splendeant omnia, nonne Darmonibus aditum ad aedes, atque domicilia nostra patefacimus λPatefacere ostendit exemplum puellq,qus cum in balneis Veneris imaginem fuisset impudeutius intuita,& ad eandem se composuisset; mox a Da mone obsessa est,ut babet grauissim' author Prosper Aquitanicus,lib. 6. de Promissiqnibus. Quem

383쪽

Quemadmodum non decet in similia audire sermonem lasciuum: ita nec tabulas haberi conuenit impudicas.Loquax ros est pictura tacita, &sensim irrepit in animos hominum. Lingua loquitur auribus, pictura oculis ; multoque loquacior est pictura, quam oratio, &, Segnius irritant animos demissa per aures,

Quam qua sunt oculis subiecta Fidelibin; ct qua Ipse sibi tradit Spectatori ' ι Aristoteles aded putat picturas, statuasque lascitias ad morum corruptelam facere, ut velit per

Magistratum publicis registis caueri,ne quid im ginu sit in ciuitate , quod admoneat turpitudinis Quocirca bene Canon 1oo. sextae iii Trulla Oculi tui recta aspiciant, O omni cudodia serua cortuum,tubet Sapientiq. Corporis enim sensus sita facile

in animum essundunt. Picturas ergo, qua oculos perstringunt, ct mentem corrumpunt, ct ad turpium voluptatum mouent incendia, nutro modo deindeps impriami iubemus. Si quis autem hoc facere aggressis si rit, deponatur. Bene quoque Clemens Alexandrianus, postquam Paganos reprehendit, quod in cubili decumbentes Venerem nudam respiciant in tabellis depletis: habeant quoque Paniscos. & nudas puellas,& ebrios satyros,&c. tandem concludit. Horum non solum usus, sed etiam seritus se a

ditus deponendam esse memoriam. vobis annunciamus.

Intellexerunt haec Graeci:de quibus scribit Vvilhelmus Duranius, Mimarensis Episcopus, lib. I. cap. 3. Rationalis diuinorum Osticiorum , quod imagines solum ab umbelico supra,& non inferius pingant ; ut omnis stultae cogitationis occasio es

384쪽

313 QE Lo Cis INFEsT Issed quomodo crux Darmones fugat i Respondemus breuiter. Aliter fugat illa transiens, aliter pe manens. illa, ut obiectum,atque essiciens ' haec, ut obiectum tantum: breuiter hoc, sed obscure. E plicandum igitur. Constanti atque permanenti cruci non aliquavis inest,ut in praesentes Daemones agat;quemadmodum suus inest calor igni,quo calefacit circun- stantem aerem. Hoc ipso fugare dicitur, quod iulam ferre Daemones nequeant , illam detestentur, odio prosequantur. Idem odium efficit,ut sugiant transeuntem.Nam dc ipsa crux est. Verumtamen hoc maior illis vis infertur:quod ad odium, quo per se crucem flagitii Spiritus,accedat imperium in virtute,& cum .vi tute crucis, discessim imperantium, atque ipsos

caedere cogentium:vt hic cum cruce etiam homines agant in Daemonea, ibi ipsa per se in eosdem

De rebin consecratis quibus sine pro superstitionis crumine docetur Catholicos vir, ad loca a Damonum

infestatione O molestia purganda: docetur item, qua res hic praecipuum locum obtineant is quomodo hac praestent aperitur. rebus consecratis multa satis in illa, Darmoniacis, Disputatione. Omnia nopraesenti negotio seruiunt: alia di

indirecte. Indirectualia,quibus demos stratum

385쪽

PARs TERTIA. 319stratum est res illas valuille ad morbos pellendos, catenas dilioluendas:abigendas locustas : intumescentis maris fluctus frangendos:ali que his simialia: directe vero,quae docuerunt ijsdem vim Da monibus esse allatam. Et hoc quidem egregie praestant, quae pro Da a. monum ex humanis corporibus eiectione dicta sunt; sed maximE exempla, quibus eosdem locis pulsos,& in fugam conuersos docuimus: exempla, inquam, Sicarorum Archimiaritae Theodori; qui benedictae aquae aspersione,domum a Daemonum infestatione liberauit:& Sacerdotum, qui ex M guntinensi agro Daemonium , quod iam tribus annis magnas attulerat molestias, eadem lustrali aqua profligarunt. Poterant haec satis esse pro praesenti argumem yto: quia tamen hic etiam quaedam difficultatem habent ; illa non praetereunda,sed discutienda exitistimamus. In his primum est; An hic Daemones fugam simulent; an potius cogantur rebus cons cratis, ut inuiti, discedant. Alterum est; Quaenam res consecratae, maxime ad Daemones locis proscimbendos valeant. Tertium, Quomodo illae Spiritus

in fugam conuertant l, an uno atque eodem Omnes rursus eodem, quo crux atque reliquiae, de quibus praecedentibus capitibus.

De primo illo sic statuimus: Damones non his q. fugam I ulare, ct ad superstitionem fuga inuitare sed rebus sacris,inuitos pelli,& in fugam conuerti.

Docemus duabus rationibus. Prima sumitur ex rebus, quae usu rerum consecratarum sunt pers

ctae: altera ex modo,quo res consecrantur.

386쪽

num voluntate, Darmones locis proscribi, & in fugam conuerti; luam i)sdem,& non pro Daem num voluntate, res aliquas praeclaras,& vires naturae superates,este perfectas:Sed aliae multae praeclarae res, rebus consecratis perfectae sunt, quae pro Daemonum voluntate fieri non potuerunt: Non igitur, pro sua voluntate, res secras fugiunt, sed inuiti in fugam conuertuntur Daemones. Tria hic, tanquam certa,constituimus:quartum ex his, pro nostra sententia inserimus. Ponimus res magnas usu rerum consecratarum esse perfectas. Ponimus illas nec Daemonum opera,nec pro Dinmonum voluntate elle perfectas. Ponimus non aliam esse rationem fugae D e monum,& operum, quae rerum. consecratarum usu sunt persecta. Ex omnibus concludimus, Daemonibus vim rebus

consecratis afferri, dum fugiunt,& a locorum ii festatione desistunt. Docemus singula. Prianum probant innumera propemodum, alias a nobis allata:qualia sunt, quod oleo consecrato plurimis infirmis finitatem restituerit sanctissimus Hilarion, ut in eius vita refert B. Hieronymus, quod consecrato sale idem praestiterit S. Mons gundis, teste Gregorio Turonensi , in eius vita; quod lustrali aqua Aphrates quidam,cuius Theodoretus vitam, resque gestas describit, innumerabilium locustarii multitudinem abegerit, fregerit eadem intumescentes maris fluctus S. Germanus, quemadmodum venerabilis Beda. testatur, lib. I. cap.i7. historiae Anglicanae, de catenas , quibus quidam constricti tenebantur,dissiluerit Euernoldus, Rateburgeiabs Episcopus,ut scribit Κrantius, lib. .

387쪽

lib. s. Vandaliae: & tantum non mortuum pristina: sanitati restituerit B. Chrysostomus, teste Met phraste i3. Nouembris, &c. Quod vero hac pro voluntate Daemonum,eorumque Repera facta sint quis dixerit3 Ea est ratio miracul rum,Vt viribus Daemonum nulla ratione fieri pos sint.Vel Daemonum igitur opera haec non sint;vel miracula non sunt. Miracula forsitan Daemonum opera fieri pos msunt Z Non pollunt. Hic Theologorum omnium 1ensus est,& consensus.Naturae vires illa superant: naturali igitur virtute, qua sola instructi sunt Daemones, neri nequeunt.

Miracula sorte non sunt, quae recensuimus3 Io.Quidni essentὶTotius antiquitatis opinione;totius Ecclesiae sententia, pro miraculis habita sunt. Et non nisi diuina virtute illorum pleraque ne om- rinia dicam ) deri potuerunt ; Illa igitur,si non omnia, miraculi loco habenda. Possint Daemones locustas abigere: possint in- Π. tumescentes maris fluctus frangere: possint cat nas dissoluere , An possunt caecis restituere visumtad vitam reuocare mortuos λ mox pristinae sanitati restituere aegros Non sit in terris potestas, quae cum ipsorum conferri queat ; tanta tamen non est, ut omnia, quae usu Rerum secratarum persecta sunt, possint.

Cum igitur haec Rebus consecratis persecta ia- sint; similiaque fiant quotidie, cur negatur earu dein Rerum virtute fugari Daemones Θ An non in eodem prodigiorum genere quod tertio loco prob.ndum est )sunt omnia λ an maius opus, Daemonum proscriptio; quam aut vinculorum disruptio, aut

388쪽

D E L o C Is INFEsTIs mirabilium morborum curatio ξ aut mortuorum ad vitam reuocatio

Maius opus non est Daemonum profligatio: multo illa sunt maiora. Et siue maius ut, siue minus;in eodem certe cum illis genere est.Quemas modum illa naturalibus rerum viribus non persiaciuntur ; ita nec Daemonum proscriptio. Prosecto , quemadmodum amens necesse est sicqui dum prodigia haec usu Rerum consecratarum fieri videt, non agnoseit Rerum consecratarum vi tutem ; ita potest non esse amens, qui cum illa vi tuti Rerum consecratarum tribuit, Alam Daemonum proscriptionem excipit, & ad hanc nihil credit valere Res consecratas; quae tamen, ut ad hunc

finem valeant, singulari studio benedicuntur &

consecrantur.

Haec pro primo argumento.Secunilum sic con Inruimus. Nullus potest,aut debet superstitiosum existimare, si quod a Deo petitum est, obtinetur, &essectum suum consequatur: At a Deo petitur, ut Res consecratas valere velit ad Daemones profligandos;Non igitur superstitiosum existimare Darmones Rebus consecratis proscribi. Hic dubium non est, peti a Deo, ut Res, quas in usam generis humani condidit, velit valere ad profligandos Damones. Quid habet aliud orati nis Arma, qua benedicuntur λ Oramus, inquit

Sacerdos, in consecratione salis & aqua: ut

creatura tua mIsteriis tuis seruiens, ad abigendos Damones, morbosque pellendos, diuina gratia fumni t essectam. Et, in consecratione Agnorum Dei, Vt a te benedicti, virtutem accipiant, contra omnia diabolica tentamenta, ctc.. Dubium

389쪽

Dubium item non est, euectus,quod ad Res δε- rI. vi fieri oratione a Deo contendimus, ad Rerum ipsarum 'sum plerunque consequi. Adhibetur aqua non consecrata infirmis; & non sequitur sanitas: adhibetur Daemonibus ;.mouentur nihil. Adhibetur eadem, oratione Sacerdotis,benedicta ijsdem infirmis ; & sequitur sanitas.adhibetur Daemonibus ; de rugiunt, magnisque clamoribus editis , in

fugam conuertuntur.

An verb potest superstitiosum esse , vel credere Rebus consecratis haec fieri λ vel ad hos essectus producendos res consecratayadhibereὶCui vel per somnium hoc in mentem venire potest Z Quonia cum rogatus est Deus,ut Res consecratas velit valere ad Daemones profligandos, quando iam consecratis Daemones proscribuntur; omnino credendum est,

& Deum velle ipsas ad hoc valere, & nullum peccatum esse, credere valere.

Nec ulla hic superstitionis suspicio potuit in '

mentem venire Catholicis, dum in hunc finem Res consecrant, quoniam Res sensibiles, etiam ad effectus Spirituales, atque supernaturales valere posse, sacrarum literarum authoritate instituti nouerunt. Sciebant in veteri lege aquam a sacerdotibus maledictam prodere, miris modis, crimen adulterij Hoc a Deo Iudaectum gens instituta obseruabat. Numer. 1. Sciebant in noua reperiri piscinam, quae ab Angelo mota, sanitatem pristinam, pri ipsam ingredienti restituebat. Ioan. s. Sciebant radicem a Salomone monstratam valuille ad expellendos ab obsessis corporibus,Daemones Sciebant ad idem valuiste fumum a piscis iecore excitatum:quod

ab Angelo didicerat Tobiasaob.6. Promisit

390쪽

Promisit Deus discipulis suis; quod, si quid in

nomine eius peterent , voti fierent compotes. ioan. ti .

Ponamus nullam promissionem factam discipi lis;rogauerint ipsi Dominum; ut si quid in Christi nomine peterem, consequerentur. An si postea in Christi nomine quid petiuissent, & obtinuissent; fuissent superstitiosiὶ Fuissent superstitiosi, si credidissent preces, in nomine Christι factas, esse e

cacesipostquam etiam eatum essicaciam rebus ipsis essent experti 3 An non simile est,quod de Rebus consecratis credimus 3

Similius est, quod de Cibdeone legimus; Iudi- . cum C. Huic occupato in excutiendo frumenta, apparuit Angelus,libertatem populo Iudaico promitteris , se duce futuram. Ille de promissione fieri certiot petit Sacrificio, Angeloofirendo quaeritur, An postquam quod oratione optabat fieri, consecutus est, peccauit , vel quando credidit per se victoliam obtinendam; vel quando victoriam obtinuiti Quis peccasse dicet λMagis ad rem facit, quod addimus. Pissina fuit Hierosolymis, quae sanitatem primum ipsam ingredientibus praestabat , eo quo ipsam Angelus

mouisiet, tempore. Ponamus ita elle, ut hanc vi intem aliorum oratione obtinuerit neque enim hoc impossibile) quaerimus nunc, utrum criminis rei fuissent, qui vel credidissent sanitatem hoc se baptismi, consecuturos,vel ad sanitatem obtinendam aquas fuissent ingressi Quod peccatumὶ Et in Rebus consecratis peccatum. Addimus quartum, quod proxime accedit ad Res consecratas. Sesom monstrasse dicitur radiacem , quae naribus obsessorum admota , quodvis

. . Daemol

SEARCH

MENU NAVIGATION