Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

An hic aliquid superstitiosum, & Christiano

nomine indignumi Psalmorum vis magna est. aiamus, ait Basilius in Psalm .animarum es tranqntilitaου, arbiter ineundae pacis, cuius annutu exundantes ac tumultuaria cogitationes se contrahunt, ct conquiescunt. Et post. Psalmus est amicitiae conciliator , uniori sedentium, pacis inter hostes flabiliedasequester. Etrurs us. Psalmus est prostigandis Damonibus, ct depellendis,quodiam amuletu, Angelica tutela conciliator. Et quamuis ad id solum valere videantur, quod postulant; ubium tamen ullum,etiam ad Daem num profigationem valere: vel propterea, quod Spiritu saicto dictante sint conscripti; quem &cuius ora lonem non possunt non declinare,& d testari N 'quam Spiritus.

Quaeroego, cur alij sumerentur , & non hi λ Non dubiun, quin magnis grauibusq; rationibus per mota :cclesia, hos prae reliquis , in hoc negotio elegeit: cur quindecim assumpserit: cur in tres claLses ditinxerit: cur quinque in quolibet actu acce peritSed tamen si rationes nobis deessent,res haec iustelamnari non pollet;,quoniam, ut Origenes, homlia 1.in Numeros: In Ecclesasticis, inquit, obfermionibus sunt nonnulla huiusnodi, qua omnibus quid' facere est necesse,nec tamen ratio eorum omnia ρω. Psalmos sequitur repetitum, is elerson Chrie ele ou,Drie ele son. Sed cur hac precandiutinit sormulaZcur eadem repetiturλ cur repetitur terrὰ cur graeco idiomate i cur hoc in hoc negotiopcurnte orationem Dominicam.

Iimur instituti exemtio BB. Iacob; & Maseci : uorum ille Sanctivimus Christi Apostolus;

402쪽

hic eiusdem Euangelista. Eadem enim isti in suis Liturgijsvsi leguntur. Ab his autem per totas Orientis atque Italiae prouincias dulcis,ct nimis salmbris vi loquitur Cocilium Vasense sub Leo.I. can. y consuetudo int onusca est,ut stequentius Drie elyson cum grandi assectu ac compunctione dicatur. 74. Repetitia eiusdem ab ijssem. Magni autem assectus & compunctionis argumentum est, quemata modum Concilium insinuat.Frustra vird non fisti, & Domini in horto docet sepius repetita oratio:& Caecus,cuius impotiunam,& sepus repetitam lorationem praeteriens reprehende at turba. Lucae 8. I. Trinara repetitionem S.Thom.3 p.q. 83. q.putat

pertinere ad gloriam Mysterij Trinitatis, aut ad

triplex malum deprecandum, ignorantiae Culpae, poenae.Amalaricus Fortunatus , lib. q. cap. . hanc eius dat causam. Dum imploramus, inquit, duinam

misericordiam per Drie eis son, o Christe elmyn, ct

iterum Κ'rie eluisen. tres articulos,aliquo modo diuina Maiestatis o Trinitatis celebramus in Ecissa. Primus est ante absumptam humanitatem, quandia rinitas inuocabatur sine copulatione humana naura.

Secundus est post Ut pium hominem, quando fristus videbatur in terra, ct nihilminus a suis creebritur Deus o filius Dri.Tertius articulus est ex eo empore , quo voluit clari care illum assumptum homiem plus quam e get. quadiu mortalis erat. Ita Fortunais. In Hrma Graecum idioma retinemus. quia ill recepimus.Nec male,quoniam vi habet B. Augei- nus, Epist.278.contra Pastentium, sicut Graecan-

403쪽

ut misereatur, a cunctis latinis ct barbaris unius Dei natura, ut a laudibus Dei νnius nec ipsa lingua barbarasit, ut a latinis,aliena. Sed quorsum hoc loco, ubi cum infectantibus Diaritibus nobis es ιellum Z Quorsum alijs omnibus propemodum, ubi diuina imploratur misericordiaὶ Non male olim statuit Vasensi concilium, can. 3. ut ad Matutinum, ad Missas, ad vesperam dicatur sepius Drie ele'son.Non malε modo faciunt Christiani, quando idem idem nunc repetunt in horis Canonicis;nunc in desunctorum Osscijs; nunc in publicis priuatisque litanijs: nune ante atque post cibum sumptum. Non mala facit Exorcista, cum Spiritus molestantes locis est expulserus, Drie,inquit,eu'son, Christe ele'son, Drie elenon. Quemadmodum alibi non parua eius vis; ita nec parua speratur hoc loco. Et vim eius cum alia, tum duo exempla egregie produnt. Notu est Theodosio I niore Imperante, Proculo Patriarcha cum clero,& maxima Vrbanae multitudinis parte supplicanditibus, puerum in aerem sublatum sitisse: populo verb obstupefacto, & longo tempore vociferante Drie elersn,Nursus dimissum dixisse, sibi praecertum , ne in cantico ter sancto adderetur clauseta: us crucifixus est pro nobis. ita Zonaras, & Abbas Vrsperus, in Theodosio. Paulus Diaconus libr. I . Histo.Idem Paulus lib.i6.auctor est Iustiniano imperante,terrae motu concussa Antiochia, ciues qui remanserant, distalceatos omnes. Litanias fecisse

clamantes Tyrie elysin idinque apparuisse in visu homini Dei cultori, qui diceret, omnibus residuis significandum : superscriberent in luminaribus tuis : Cbisus nobiscum, te, & hoc facto iram Dei

A a s stetisse.

404쪽

3 8 DE LOCIs INFESTIS stetisse. Haec Diaconus. Optime vero D moniacς orationi, ut alias pro pemodum semper)in Exorcismo praeponitur. Orati ne enim Dominica summa rerum petendarum a Deo, continetur. humilium autem Deo placuit

semper deprecatio. at humilis animi confessio est Drie eis onado ipso igitur Dei animum nobis de uincimus, & de rebus speratis pie prςsumimus, quo sepius hanc vocem ingeminamus. Quocirca& iustissime Drie ele'son vliirpamus. Ridetur fortassis,quod oratio DomiMica dicatur:

petatur, fiat voluntas Dei,regnum eius adueniat, detur panis quotidianus &c. cum omnis cogitatio nostra est de Daemonio expellendo. At voluit Dominus ut precaturi, dominicam orationem dic mus : Cum oraris,inquit,dicite Pater noster. Deinde oratione Dominica non hac tantum petuntur: potitur etiam, ut liberemur a malis ut non induc mur in tentationes. Deinde quamuis solum Da monum petatur proscriptio ; tota tamen Oratio Dominica redierecitatur:primo, quia reuerentia, qua Deum prosequimur,efiicit,ut in oratione eius

nihil mutatum velimus esse, nihil omissum, nihil additum. Tum deinde, quia omnes orationis Pa tes etiam quodam modo ad depulsionem Spirituum ficiunt. Sancti catur melius Dei nomen,quo pauciores sunt,qui nos a bono impediunt, hostes. Facilius Dei regnsim aduenit, si regnum eius apud nos non habeant Daemones. Facimus promptius Dei voluntatem: si nullis molestemur Dei holitum insidi js. P.ims vero quotidiani nomine, nonne bonum omne contineturZaut bonum non est immunitas a Daemonum molestia Z Reliqua per se clara

405쪽

PARs TERTIA. 379 sunt. Iustissime verδ, quemadmodum in alijsia cessitatibus; ita in hac orationem Dominicam dicimus, quod hanc plurimum apud Deum posse credamus. Cognoscit Pater ij verba, inquit Chrysostomus Hom.i . in Matth. Et B. Augustinus libr. Jo.HOmil.hom. 2.Spem,inquit,haismus obtinenda μθ nostra; quando talis Iuri steritus nobis preces dictauit, qui sedet ad dexteram Patris. An displicet Numerus: quod tertio oratio repe- aputaturi At pro distinctione Psalmorum in tres claLses,ter dicitur oratio Dominica. Deinde si oratio semel dista bona,cur repetita malaὶChristus, nonne tertib in horto ad orationem conuersus Z Quid is si honor sanctissimae Trinitatis hic sit propositus . iSed &Chrysostomus,Euthymius,atque Theophia lactus in 16. Matthaei docent hunc numerum rei Veritatem persectioiaem atque constantiam solere declarare, quod sequentibus sacrarum literarum , exemplis verum esse probat Maldonatus in assi Matthaei, Vos, inquit, illud plenum omnis generis animalium , quod Petrus ridit, ter de calo demissum est, Act.ro. D. Paulus ter Dominum se rogasse dicit, ut Spirituum Satana a se toeerat,a.Corinth. 1 . Petrus Christum ter negauit:Matth. 26. Christus Petrum ter inte rogauit,Diligis me plus hisHoan. ao.

Deinde pro distinctione Psalmorum triplex se, M. iungitur postulatis. Prima,ma petuntur a Deo. Velit Hementer ingredi domum: velit in cordibus fidelium constituere perpetuam mansonem: velit in domo nullam dominari Spirituum nequitiam. Omnia digna Deo, nobis utilia pulchro ordine. Digna Deo: quia delicia eius esse cum sese hominum. Prou. 8. seruantibus sermones suos promisit fore, ut cum

Patre

406쪽

38o DE LOCIs INFESTIS

Patre apud ipsos mansonem faciat. Ioan. I . Et hostem idcirco vicit, ne pro libidine nobis domin tur. Quam verδ omnia haec nobis utilia Z Quam etiam pulchro ordine Z Non potest mansonem in nobis facere, nisi prius ad nos ut ingressus. An ve-rd postquam iam ingres Ius,& habitationem secit; potest nobis dominari malignorum Spirituum nequitia3becunda petuntur propemodum eadem : sed praeterea,vt in locis,quae benedicuntur, ipssais ciscium,or existat deuota ubertaου. libertas h c mentem reuocare debet ad Deum, a quo locus ipsam obtinuit: unde deuota dicitur Seruitium, ut exhibeatur,dignissimum est,etiam locis profanis, cum ubique Delarga humanum genus, existant ben sicia. Intelligebat hoc, qui dicebat: In omni l

co dominationis eius benedic amnia mea Domino. Psal. I a. Eadem complectitur sere tertia oratio Nec m

hi piis eadem petuntur: quia essicaciter,& pluribus petendum: quod ferib expetitur. Addit hoc,

quod rogatur Deus, ut inuiolatilis permaneat benedictio domas,o ut mereatur uniaestas bona qua postulat. Hoc petitur bonorum operum exercitium: illo perseuerentia.quia verb utrumque bonum ; se trumque petere non malum, sed bonum.

Vna quae in hac parte adhibetur,displicet aqua .

Iustralis . haec omnia, quae hactenus commendauimus,corrumpit & deprauat.ita Aduersarij.Sed pro hac Aqua alias in illa de Daemoniacis Disputatione tam a nobis dicta sunt multa, ut pluribus opus non sit.Teitiam igitur partem accedamus. Euangelium Lucae continet Tertia pars, non

407쪽

quodcunque, sed quo historia Zachaei describitur, ide quo sic liber Ritualis. Postea in principatiori loco

domus legatur sequens Euangelium. Dominus vobiscum. Et cum Spiritu tuo.

Sequentia Sancti Euangeli, secundum

Lucam. Gloria O . . IN illo tempore. Ingressus Iesus perambulabat Iericho,

Et ecce vir nomine Zachaeus: & hic Princeps erat Publicanorum,&ipse diues. de quaerebat videre Iesum , quis esset: & non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum , ut videret eum: quia inde erat transiturus. Et crim venisset ad loeum, suspiciens Iesus, vidit eam , & dixit ad illum. Za- chaee , sestinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere. Et festinans descendit, & excepit illum gaudens. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem diuertisset. Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum Ecce dimidium bono rum meorum Domine, to pauperibus: & si quid aliquem defraudaui, reddo quadruplum. Ait Iesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod dc ipse si ius iit Abrahae Venit enim filius hominis quaere et,& saluum facere,quod Perierat. .

Euangelium hoc praeter alios , hic duos usus ha- 26. bet.Primδ,hoc confirmantur Christiani, non malus esse suas,quas ad Deum,pro immunitate doMus dirigunt orationes:tum deinde, ad Daemonum valet profligationem. Docemus utrumque. Septem in uniuersum, quasi, a Deo iam dictis orationibus petita sunt. Haec inquam. velit domum clementer ingredi velit perpetuam in nobis constituere mansionem: pellare nequitias malignoram Spirituum:

conce

408쪽

. concedere hicsibi semitium: deuotam hic existere Γι-bertatem .per manere suam in ea benedictionem: hae contingere,etiam nostris interuenientibus meritis. Omnia haec fieri docet dictum de Zacharo Euangelium.ingressi videlicet Christi in domum Zach i. quodque significet se in ea oportere manere: attulisse sua praesentia salutem : in alium virum commutatum Zachaeum: & ad hisque similia valuisse Zachari pietatem. Ad Damonum vero profligationem valet,tribus de causis. Primo, quia ipsius lectione in audientium animis excitantur actus virtutum quarundam, quarum iurati hostes & aduersarij sunt D mones. Deinde, quia studia& pietatem orantium accendit,quando per Christi in Zachari domum aduei tum,intelligunt non Daemona solum pelli,sed mi- .rabiles quoque fieri animorum,cum ingenti mortalium lucro, mutationes. Tertid, quia, quae in Evangelio dicuntur, partim filij Dei sunt verba, partim Spiritus sancti oracula. Possuntne Daem

nes aequo animo audire eius verba;qui verbo ipsos, dum communem nobiscum vitam ageret, elici batῖqui in mundum venit, ut opera Damonum di

soluatyad cuius conspectum olim se torqueri, magnis clamoribtistestabanturλ,6 Valere ad Daemonum eiectionem Euangelij verba, etiam inde insinuatur, quod nedum sacra verba, sed & codices, & chartae miracula ediderunt. Narrat Gregorius Turonensis, de vita P trum , cap. 6. quod cum Aui rna ciuitas incendio conflagraret,S.GallusEcclesiam ingressus,diutissime ante sanctum altare Deum exorauit, surgens que apprehenso Euangeliorum codice, eoque

409쪽

PARS TERTIA. 383 aperto, obuiam se igni obtulerit, subiti que incendium exstinctum sit ; ut ne sauillic quidem rem nerent.Sic S.Martianus, cum iam flamma serpens Ecclesiae Sanctae Anasthasiae appropinquaret, ac cepto in manus sacro Euangelio,per tegulas in t chum conscendit, precibusque & lachrymis illaesam ab incendio seruauit. Ita Nicephorus lib.I. ca. ar. Rursus Zonaras in Basilio Macedone scriptum

reliquit, Rhodos libro Euangelium ab igne erepto illa io,fidem Christi amplexos esse. Quid pluribus opust 'Hinc non male in Constantinopolitano 8. Can. 3O-3.Patres, Sata vM,inquiunt, imaginem Domini nostii Iesu Christi, ct omnium Sacitatoris aequo honore, cum Libro Euangeliorum Sanctorum, adorari decreuimis. Sicut enim per Dilabarum eloquia, qua in libro Jseruntur salutem consequuntur omnes, ita per colorum imaginariam operationem, se sapientes 2 idiota cuncti ex eo, quod in promptu est perstuuntur utilitate. Qua enim in frabis sermo, hac o Scriptura, qua in colori bus praedicat o commendat. Quarta pars Thurificatione, siue incenso perficitur,de quo sic liber Ritualis. Deinde benedicitur incensum isto modo.

Per intercessionesti Miehaelis Archangeli, stantis a dextris altaris incensi, & omnium Sanctorum Angelorum incensum istud digneris Domine benedicere q. dc in odorem suauitatis accipere. Per Dominum, &c.

Postea Sacerdos ponat incensum super ignem in thuribulo,o incenset domum dicendo.

V. Incensum istud a te benedictu ascendat ad te Domine.

R. Et descendat super nos misericordia tua. V. Domine exaudi. ist. Et clamor meus,&c. Orem M.

410쪽

38 DE LOCIS INFESTI soremus. TE Deum Patrem omnipotentem suppliciter exoramus, pro hae domo ,& pro habitatoribus eius, uxeam benedicere Φ&sanctificare ii digneris: ut sint proni, tuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud : tribue etiam ijs de rore caeli abundantiam , & de pinguedine terrae vitae subsidium,& desideria eorum ad effectum tuet miserationis perdueas ,& ad introitum nostrum hane domum bened: eere 4, & sanistificare digneris, sevi benedicere dignatus es Abraham, Isaac, & Iacob, ut inter pari tes eius,& angulos eius inhabites. Per Christum&e. Oremus.

Visita quaesumus Domine habitationem istam,& omnes insidias inimici ab ea longe repelle:& Angeli tui sancti habitent in ea,qui nos in pace custodiant, & bene-d ictio tua sit super nos semper : In nomiae Patris Q .& Fiiij Φ,&Spiritus Sancti. ΦN. Amen.

Iustitiam benedicIionis incensi hoc loco non probamus. Res sensibiles sine superstitione posse benedici copiosissime probat Disputatio de Daemoniacis. An peccatum, qudd ad intercessionem B. Michaelis , ct sanctorum Angelorum benedici petiamus 3 At si malum non est nobis intercedentibus benedici, cur malum benedici intercedentibus Angelis ξ si vero neutrum malum est, quomodo malum est,quod vel nostra, vel Angelorum intercessione benedici postulamus ὶ Malumne est bonum petereὶ 33. Sed non solum crimine vacat Incensi usus: v nim etiam ad Daemonum valet profligation ςm,&quidem quintuplici nomine. Primb , quia rogatus

est Deus an stustra λ) ut velit illud ad hoc valere.

Secundo, quia incensum est in genereRerum consecratarum, quae ex se exosae sunt Spiritibus. Ter-

tib, quia

SEARCH

MENU NAVIGATION