Loca infesta, hoc est, De infestis, ob molestantes daemoniorum et defunctorum hominum spiritus, locis, liber vnus. In quo spiritum infestantium genera, conditiones, vires, discrimina, opera, mala qua viuentibus afferunt rationes item quibus partim co

발행: 1599년

분량: 572페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

Daemonium pellabat.Ponamus Regem hoc a Deo obtinuisse.Neque enim virtus illa radici inesse potuit. Quid inde ξ omnesne, qui vel radice postea usi sunt, vel usum r dicis crediderunt es e licitum, suerunt siperstitiosi ZQuis credet λ Et superstitiosi

sumus Catholici, dum Rebus consecratu utimur, &utendum censemusὶ Non potest non omne peccetium in Deum re- 2 . . dundare,si quod a Catholicis hic committitur: sue credant rebus consecratu Daemones pelli; siue ij C. dem Daemones pellant. Ipsi omnino extra omnem sunt culpam. Omnis, quae hic est, Dei est. Quid ita i quia antequam Res consecratae essent, ijs uti noluerunt, quod non ignorarent talem vim rebus naturalibus non inesse: postquam consecratae se runt, & ut ad Daemones profligandos valerent , a Deo petiuerunt, usi sunt: quid potuerunt aliud concludere, quam orationem silam apud Deum locum habuiste Z placere Deo, ut contra Daemo- .nes consecratis Rebus utanturiplacere,quod hanc de Rebus consecratis habeant opinionemὶ Forte dicitur, orationem ipsorum apud Deum 'λ

iocum habere, Deumque esse, qui per se ad ipsi, rum preces Daemonibus discessiim imperat,nihil

ad hoc conferentibus Rebus consecratis. At dici hoc non debet, omnino enim, si silie crimine,de rebus consecratis, quod sentiunt, sentire nequeust; omnino si rebus consecratis quod faciunt, facere nequeunt; omnino,inquam oportet Deum ipsorum desiderio non satisfacere. Quareὶ quia cum per res .

cosecrati illa sibi tribui postulauerint aliter,quam per ipsas fieri, non possunt non sibi persuadere. Forth dicitur, hic, ut alias, aliquando, malorum

deside

392쪽

3σs D g to C Is INFEsTIs desiderio Deum facere fatis;&mala permittere petentibus mala. At quis unquam, quod uniuersa Ecclesia postulat,peccatum dixeritZQuando etiam

Deus prauo alicuius communitatis aesiderio .s

tisfecitὶ Sed & quando prauis quorundam desid rijs satisfecit; non ita satisfecit; ut ipsos ad pe

candum inducat, in peccato confirmet, ad peccatum promoueri ; quae tamen hic necesIe est conoteamur, si malo nostro voto, in profligatione Da monum, ad Rerum consecratarum usum satisfecit. Hactenus de primo.Nunc quae res ad Daemones profligandos faciant, videamus. Rerum consecratarum genera sunt varia, sed adtHa prima reuocari poste videntur. Quaedam ad cultum diuinum pertinent, & ad hunc finem comsecrantur; quaedam usum habent in Sacrament rum administratione: quaedam usibus hominum extra Sacrameserum administrationem deseruiut. Posteriores hae duplicis generis sunt. Aliae pro hominum incolumitate, & ad pellendos morbos consecrantur: aliae, ut aduersus Nequam spiritus sint arma, atque praesidia. Hae rursus, vel arcent Spiritus, nec accedant de molesti sint; vel ipsos inde, ubi sunt & molestiam pariunt, abigunt. Haec Rerum consecratarum genera, sed quae ad D mones proscribendos faciuntὶRespodeo, Oinnes Damonibus exosas esse alias tame alijs magis:quamobrem alijs, prae alijs,contra D mones confligendii. Exosae sunt, qua ad diuinum pertinent cultum. Primum hoc nomine, qudd consecratae sunt. Rerum sacrarum hostes sunt Daemones.Deinde quddharum usus ipsis seruire non possit; qui ante consecrationem ipsis liber esse potuit. Tertid quod diuinus

393쪽

PARS TERTIA. 367

diuinus honor ijs perficitur; cuius non minores, . quam ipsus Dei sunt aduersarij. Exolae sunt, quarum usus est in Sacramentis, ob Π,

easdem causas; verumtamen non solas. Hoc etiam nomine displicent , . qudd instrumenta quaedam sint, & pharmaca; quibus caelestis Samaritanus vulneribus mortalium medetur,animarumque salutem quam impedire semper desiderant Daem nes ) promouet. Exos e sunt illae tertij generis, quas petimus a sa-

Deo prodesse nobis ad incolumitatem ct mesbos pellendos. Quia praeterquam, quod consecratae sint, dc . Daemonibus subtractae , etiam suos ellectus saepis. sime consequuntur; quos quia aegre conspiciunt Daemones; merito causas detestantur, & execrantur a quibus illi proficiscuntur. . Postrema denique non possint non exos, esse. Cum enim in hunc finem consecratae sint, vi atauersus Daemones arma sint, possitnt-ne Daemoniabus esse gratae. .

Quin veri, ' quia hoc sine consecrantur , his 3

maxime in lucta,contra Daemones, utendum censemus;non similiter reliquis.Hae propriu suum hic videtur habere usum: reliquae nollem: ut ob id non tantum in his, quam illis, praesidij ponendum sit. Et inter has praeferendas existimamus, in prae- sente negotio, illas; quibus ut Daemones ijs, quibus locis degunt, discedant, rogatus est Deus. Ex quarum genere sunt aqua benedicta, atque Cereus, qui Purificatae virginis Matris sesto consecrari solet.Has maxime in hac,contra Nequa Spiritus pugna , seruire docent Armae, quibus consecrantur. - C im consecratur Aquρ,rogatur Deus,ut Elemento

394쪽

huic, virtutem sua benedictionis velit infundere, recreatura mysterijs eius seruiens,ad abige dos Damones, diuiua gratia sumat effectum,ut quicquid in domibus, τel in locis solium, hac unda rester erit,cereat omni immunditia,liberetur a noxar Fon illic remeat Spiria

rus pestilem ion aura corrumpens , iscedant omnes insidia latentis inimici 2 siquid est quod aut incolumitati inhabitantium inuidet aut quieti, stersone huius aqua e fugiativi salubritas per sui nomιnis inuocationem expedita,ab omnibus impugnationibus fit defensa. In benedictione autem Ceret petitur; ut per Cera: sanctificationem,Dominus conterat Diabolum,2 δε- sterdat de cunctis habitationibus colentium Deum: de basilicis de domib',de angulti,de refectorise de lectulis, dexniuersi locis,in quibuscunque Deo famul ntes habitant se requiescunt dormiunt, vigilant,ambulant 9 consuunt. Nec audeat ille malignus Spiritus inqui rare amplius, vel pavorem immittere, super eos quos Sausti Chrismatis sui νnctione fecit esse munitos. It libri Rituales Hinc fuit,ut harum Rerum ste identissimus usus sit apud Catholicos,ijs locis atque temporibus, quibus plerunque Daemones molesti esse solent: apud morti vicinos; ubi tempestates excitantur: ubi Spectra locis sint infesta, &c.

Sed ad modum veniamus , quo Res consecrataea contra Daemones valere existimantur. Hic primum quaeritur, Eodem ne valeant, quo Crux a

que Reliquiae, de quibus praecedentibus Capitibus ξ an alio aliquo ξ Deinde, Vtrum ipse inter se,

una atque eadem rationeZ . .

Ad prius dicimus has directe atque per se adue sus Daemones valere illas non item.Non hic Rel.- quia rum

395쪽

PARs TERTIA. 9quiarum usus est, ut Daemones profligant: no Crucis. sunt illae pignora Sanctorum, quos Deus honorat. Est haec index benefici), nobis in ipsa comparati. At per se ad D armones profligandos Res consecrata institutae sunt, consecratae sunt. Alterius ex Rerum con iecrataru distinctione pendet solutio.Sed tu inter has, illae quas maxime sese uire hic diximus aquam benedictam cum Cereis intestigo non eodem modo contra I mones valent. seruit aduersus ipsos Aqua tanquam instrumentum virtutis diuinae:seruiunt cerei, ut instrumenta , a

que signa;quemadmodum alio loco docebitur. Et quia utraque, ut instrumenta seruiunt ; hinc si effectus suos consequi debent, usus ipsarum n cessarius est: atque ipsa per se proprie non sussiciunt. Quia vero cerei etiam signa sunt,oportet ut ardeant,si persecte id, cuius signa sunt, debent significare.Sed & de hoc alias

De Exorcismi , ct Consecratione, atque Benedictione locorum aduersus malignatium vir imum

infestationes atque molestias. E Exorcismo,qui ad profligandos Dςmones adhibetur,duo potissimum examina-

4 ri possunt.Primum, An reuera ad Darii Ο - nes, locis suis pellendos valeat.Alterum, An quae in ipso a Catholicis allumuntur, superstitiosi sunt& pernitiosa. De utroque plurima dicta sunt in illa , de Daemoniacis, Disputatione, quae quia hoc loco seruire possunt omnia,nihil hic de Exorcismo. A a Verum,

396쪽

Verum, quoniam praeter Exorcismum, alia ratio . est, Daemones partim a locis arcendi partim ex locis proscribendi: quae ad Exorcismum prori me accedit,opere pretium fecerimus, si vires eius inquia ramus , atque ipsam ab Aduersariorum calumnijs vindicemus. Illam quidam Rituales libri continent.& quimque partibus concludunt. Hae sunt, diuini auxilij Imploratio,Psumorum, ut vocant, Gradualium recitatio: lectio Euangelij hutificatio,sue ince sum,& conclusio.

BENEDICTIO DOMUSIO M , aut Daemonibus

infessae.

Adiutorium nostrum in nomine Domini, Qui fecit caelum & terram.

Oremus. Mnipotens sempiterne Deus, qui Sacerdotibus tuis,prae caeteris, tantam gratiam contuli sit , ut qui equid in tuo nomine digne per-- secteque ab ijs agatur, a te fieri credatur:quar- sumus immensam clementiam tuam, ut quod modo visitaturi sumus, tu visites,& quicquid benedicturi , bene Φdieas,& ad ea, quae acturi sumus,dexteram tuae potentiae extendas: sitque ad nostrae humilitatis ingressum & introitum Sanctorum tuorum meritis, fuga Daemonum , &Angeli pacis ingressus, Amen.

Hic quod damnetur nihil est. Dubium non est

Sacerdotibus, pra cateris hominibus, gratiam esse collataim.

397쪽

latam. Docet B.Chrysostomus libr.de Sacerdotio, Sacerdotes Principibus atque Regibus magis este reu rendos. Nihil esse purpura nihil diadema nihil vestes aureas,omnia hac ymbras e se,ct vernis flosculis leui ra,s cum Sacerdoti, dignitate conferantur. . Dubium non est credi poste,a Deo agi, qui quid Α- in Dei nomine a Sacerdotibus digne persecteque et tur. Diuina id probant haec eloquia. Non vos estis,

qui loquimini ,sed Spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis.Matth. io.Qri nos sternit, me sternit ; qoi nos

audiime audit. Lucae. Io. Saule, quid mepersequeris' Act.'. an experimentum quantis, eius qui in me is quitur Christusλχ.Cor. U.dcc. An malum foric,quod Deum rogamus, Ut Tisiditare atque Mnedicere dignetur,quod nos visitamus

atque benedicimus ξ Si hoc facit , quod malum est, si ut faciat, rogamus λ Facere verbiam dici

docent. i 1 . i. i.

An malum,quod fugam poscimus Damonum At c. dedit potestatem fugandi; docuitque fugandi modum. Aut igitur hic nullum crimen,aut non sine

crimine Deus.

An malum , quod Angelorum petimus ingressumὶ 7. At huc petimus, ut Daemonum conatibus illi obsistant. Aut igitur fuga Daemonum petenda non est; aut, ut nobiscum sint Angeli pacis, licet pete re. Si, quemadmodum Psalm.33Alicitur, Deus immittit Angelos in circuitu timentium eum ct eripit eos,

quod malum, si Angelorum auxilium poscimus ZSi angelis suis Psal. 9o.) mandauit de nobis, ri custodiant nos in omnibus vijs nostris,ut custodiat in certis locis petere non possumusξPerpetuu bellu contra A a a malo

398쪽

malos Spiritus gerunt Angeli boni,teste Origene, uper illud Christi, an putas, quia non possum: vinostri causa hoc suseipiant rogamus. Denique quantum & hic. Quantum verb,& hic, & in alijs rebus Angeli possint, nemo ignorat. Nota est B. Augustini sententia. Vnaquas, inquit ille libr.83. qq. q. 7'. res ri bilis in hoc mundo habet Angelicam potestatemfibi prapositam. Et 8. super Genesin ad lia

teram cap. 24.) Angelis, inquit, Deosubdite ruentibus 9 Deo beate seruientibus, subdita est omnis corporea creatura; omnis irrationalis vita, omnis volunias

vel infirma, vel praua, ut hoc de subditis vel cum sum ditis agant,quod natura ordo poscit in omnibus,tulem te illo,cui subiecta sunt omnia. 8. Displicet serte,qubd Sanctorum meritis haec potuntur. Verum displicere hoc non debet. Quanta,& quot beneficia genti Iudaeorum Deus contulit, propter merita Patriarcharum Abraham, Isaac,&Iacob 3 An Sanctorum noui Testamenti merita

cum horum non conferendaὶ

A Displicet quod benedictione diuina postulando

Crucem formemus λ At Crucis usus in omnibus benedictionibus iam olim fuit receptus. Hoc signo Crucis, inquit B. Augustinus Serm. II9.de Tempore, consecratur corpus d inicum ,sanctificatur fons Baptismatiscinitiantur etiam Presb teri 9 cateri gradus. 8. Idem Trach. II.ad finem cap. Io.Ioannis: Agnum Crucis,inquit, nisi adhibeatur me stontibus o dentium, ue in aqua,qua regenerantur sue Olest,qVa Christinate unguntur, iue sacrificio,quo aluntur, nihil

eorsi rite perficitur. Sed de Crucis signo alias plura. io. Verses verὸ,qui orationi praeponitur,dc qua si torium Dei, qui fecit caelum o terram petitur; nullo

modo

399쪽

modo potest displicere. Tanto iustior est, quanto certius nobis constat,& sine Dei auxilio nihil nos polle ; & opem Dei non denturam omnibus eandem, in quacunque necessitate, implorantibus. Quid, quod in hunc optime conueniat; quod de similis Deus in adiutorium meum intendonstet CassianusὶColl.io.cap.io. si nem statum, inquit, adrniuersos incursus proprie satis o competenter V tur. Habet siquidem aduersus discrimina inuocationem Dei, habet humilitatem pia confessonis rabet solicit dinis ac timoris perpetui vigilantiam.habet consuerationem stagilitatis sua, exauditionis fiduciam, considentiam prasentis semperque ad tantis prasi ij. Haec

Cassianus. Apud quem plura, quae ad eius commendationem faciunt,licebit legere. . Quod autem Versus hic diui atur ,& priorem eius partem Sacerdos dicat, posteriorem circumstans populus,nihil ipse detrahit. Nec in nobis id debet deprehendi. Exemplum Seraphim Angel rum,in hoc sequimur, de quibus I saias Propheta,

cap.6.quod clamabant alter ad alterum,ct dicebant: Santitus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercitu&m.

probamus institutum S. Ignatij, a quo Orientalis primum,deinde Occidentalis Ecclesia habet,quod de Psalmi & Dei laudes per Antiphonas alternatim,dicantur,teste Nicephoro,lib.i3.cap. 8. Atque hactenus de prima parte.

SE CUNDA PARS.

H c tres,ut ita dicam,habet processus:quorum singuli quatuor potissimum absoluuntur actibus. recitatione quinque Psalmorum Gradualium; ratione Dominica: Postulatione,& aquae benedi-

400쪽

37 DE LOCIs IN FEsTIsctae, per domum, vel locum Aspersione. De quibus sic liber Ritualis. Deinde Sacerdos incipiat Psalmos Graduales,ctprosequatur quinque primos, aquam benedictam a stergendo per loca domus, quibus sinitis

DO mum tuam, Domine, Elementer ingredere. te in tuorum tibi corda fidelium perpetuam construe mansionem: & praesta ut in hae domo nulla malignotum Spirituum dominetur nequitia. Per Dominum, &c.

Deinde incipiat Psalmum. Qui confidunt Scc. cum reliquis quatuor,ct ut primi aetat domum aqua ben dicta,quibus finitu dicat.

Κyrie elerson, Christe elerson, Tyri e tieyson. Pater noster, Et ne nos. Sed libera nos. .Domine exaudi, &c. Dominus vobiscum,&e Ormus. Mnipotens sempiterne Deus , qui in omni loco do- minationis tuae totus assistis , totus operaris: adesto supplicationibus nostris,ut huius domus sis protector, &nulla hic nequitia contrariae potestatis obsistat, sed virtute Spiritus sancti ,& operatione fiat tibi hie primum seruitium, & deuota libertas existat. Per Dominum no

Postremum incipiat Psalmum, De profundis, ct prosequatur ipsum cum alijs Gradualibus Psalmis, interimque 'ergat domum aqua belledicta, qaibia completo dicat.

Κyrie eleyson, Christe eleyson, Κyrie eleyson. Pater noster. Et ne nos. Sed libera nos. Domine exaudi. Dominus vobiscum.

DLus, qui in omni loco dominationis tuae dedicatorallistis, exaudi nos, quaesumus, ut inuiolabilis huius domus permaneat bene se dictio:& beneficia tui muneris uniuersitis,quae supplicat mereatur. Per Christum, &c.

SEARCH

MENU NAVIGATION