C. Crispi Sallustii opera quæ exstant : accedunt orationes et epistolæ ex historiarum libris superstites

발행: 1864년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 93

C. Memmius, cujus de libertate ingenii et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et moras Senati, concionibus populum ad vindicandum hortari monere, ne rempublicam, ne libertatem suam desererent: multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere prorsus intentus omni modo plebis animum accendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmii facundia clara pollensque fuit,

decere Xistumavi, nam ex tam multis rationem ejUS per scribere a potissumum ea dicam, quae in Concione post

reditum Bestiae hujuscemodi verbis disseruit: XXXL ULTA me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium reipublicae omnia superet opes factionis, vostra patientia, jus nullum a maXume, quod inno- Centiae lil periculi, quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis XX quam ludibrio fueritis superbiae paucorum quam foede quamque inulti perierint vostri defensores ut Vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis, exsurgitis, atque etiam nun timetis eos, quibus vos decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiae animus subigit. Certe ego libertatem, quae mihi a parente me tradita est, experiar verum, id frustra an ob rem faciam, in vostra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe majores vostri fecere, uti Contra injurias armati eatis.

102쪽

Nihil vi, nihil secestione opus es: necesse est, suomet ipsi more praecipites eant. Occiso Tiberio Graccho, quem regnUm parare aiebant, in plebem Romanam quaestiones graves habitae sunt. Post C. Gracchi et M. Fulvii caedem item vostri ordinis multi mortales in Carcere necati sunt utriusque Cladis non lex, verum lubido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio, plebi sua restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum tit. Superioribus annis taciti indigna bamini, aerarium Xpilari, reges et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et maXumas divitias esse tamen haec talia facinora impune suscepisse, parum habuere. Itaque postremo leges, majestas vostra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet aut poenitet sed incedunt per ora vostra magnifice, sacerdotia et Consulatus, pars triumphos suos ostentates perinde quasi ea honori, non praedae, habeant. Servi aere parati imperia injusta dominoriam non perserunt: vos, Quirites, in imperio nati, aequo animo servitutem toleratis. At qui sunt hi, qui rempublicam occupaveres Homines sceleratissumi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissumi, et iidem superbissumi quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quaestui sunt Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones injustas, plerique sedem in vos fecisse, pro munimento habent. Ita quam quisque pessum fecit, tam maxume tutus est metum a scelere suo ad ignaviam vostram transtulere quos Omnis eadem

103쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 93

CUpere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit; sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quod 1 tam vos libertatis Curam haberetis, quam illi ad dominationem accens sunt profecto neque respublica, sicuti nunC, vastaretur; et beneficia vostra penes optumos, non UdaCissumos, forent Majores vostri, parandi juris et majestatis constituendae gratia, bis per secessionem armati AventinUm CCUpavere: vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa penitemini λ atque eo vehementius, quo majus dedecus est, parta amittere, qUam Omnino non paravisse. Dicet aliquis quid

igitur censes Vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam non manu neque vi quod magis vos fecisse, quam illis accidisse, indignum est; verum quaestionibus et indicio

ipsius Iugurthae. Qui si dediticius est, profecto jussis vostris

obediens erit: 1n ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham Celerum impunitas, ad paucos potentes maXumae divitiae, at in rempublicam damna atque dedeCora pervenerint nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet, et illa, quam haec, tempora magis plaCent, quum regna, provinCiae leges, jura, judicia, bella atque paces, postremo divina et humana Omnia penes paUCO erant: Vos Utem ho est, populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis, animam retinere; nam servitutem quidem quis vostrum

recusare audebat Atqui ego tametsi viro flagitiosissumum existumo, impune injuriam accepisse, tamen, vos hominibus

104쪽

96 C. CRISPL SALLUSTII

sceleratisitimis ignoscere, quoniam Cives sunt, aequo animo paterer, ni misericordia in perniciem Casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est, impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur et vobis aeterna sollicitudo remanebit, quum intellegetis, aut serviundum esse, aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut Concordiae quae spes est Dominari illi volunt, vos liberi esse : facere illi injurias, vos prohibere postremo sociis vostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam

diversis mentibus pax aut amicitia esies Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus impunitum omittatis. Non peculatus aerarii factus est, neque per vim sociis ereptae pe-CUniae; Uae qUamquam gravia sunt, tamen Consuetudine ampro nihilo habentur. Hosti acerrumo prodita Senati auctoritas, proditum imperium vostrum est domi militiaeque respublica venalis fuit. Quae nisi quaes1ta erunt, ni vindicatum in noXios: quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus λ Nam impune quaelibet facere, id est regem esse. Neque ego Vos, Quirites, hortor, Ut malitis Civis vostros perperam, quam recte fecisse; sed ne ignoscendo malis, bonos perditum eatis. Ad hoc in republica multo praestat, beneficii,

quam maleficii, immemorem esse. Bonus tantummodo

segnior fit, ubi neglegas; at malus improbior. Ad hoc, si injuriae non sint, haud saepe auXihi egeas.

105쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 97

AEC atque alia hujuscemodi saepe dicendo, Memmius

populo persuadet, uti L. Cassius, qui tum Praetor erat, ad JUgurtham mitteretUr, eumque interposita fide publica Romam duceret; quo facilius indicio regis, Scauri et reliquorum, quos pecuniae Capta arcessebant, delicta patefierent. Dum hae Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui, plurima et flagitiosissum facinora seCere. Fuere, qui auro Corrupti elephantos Iugurthae traderent; alii perfugas

vendere pars e paCatis praedas agebant; tanta vis avaritiae animos eorUm, veluti tabes, invaserat. At Cassius perlata rogatione a C. Memmio, a perculsa omni nobilitate, ad

Jugurtham proficiscitur, eique timido et ex Conscientia dissidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim, quam misericordiam ejus, experiri malit. Privatim praeterea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam publicam ducebat talis ea tempestate fama de Cassio erat. XXXIII. GITUR Jugurtha, contra decus aegiUm UltuqUam maxume miserabili cum cassi, Romam venit in tametsi in ipso magna vis animi erat, Confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere Cuncta

106쪽

98 C. CRISPL SALLUSTII

ea gesserat, quae supra diximus C. tamen Baebium tribunum plebis magna mercede parat, Cujus impudentia Contra jus et injurias omnes munitus foret. At C. Memmius, advoCata ConCione, quamquam regi infesta plebes erat, et pars in vinCula

duci jubebat, pars, ni socios sceleris sui aperiret, more majorum de hoste supplicium sumi dignitati magis quam irae Consulens,

sedare motus et animos eorum mollire postremos Confirmare,

fidem publicam per sese inviolatam fore. Post ubi silentium Coepit, producto Jugurtha, Verba facit Romae Numidiaeque facinora ejus memorat scelera in patrem fratresque ostendit: quibus juvantibus quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manifesta magis X illo habere si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam : si reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes CorrUptUrUm. XXXIV. EINDE, ubi Memmius dicundi finem fecit, et Jugurtha respondere usus est, C. Baebius, tribunus plebis, quem peCunia Correptum supra diXimus, regem tacere jubet a tametsi multitudo, quae in Concione

aderat, vehementer accensa, terrebat Um Clamore, UltU,

saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat vicit tamen impudentia. Ita populus, ludibrio habitus, exconcione discedit Jugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagitabat, animi augescunt.

107쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 99

XXXV.

RAI ea tempestate Romae Numida quidam, nomine Massiva, Gulussa filius, Masinissae nepos qui, quia in disiensione regum Jugurthae adversus fuerat, dedita Cirta et Adherbale interfecto, profugus ex AfriCa abierat. Huic Sp. Albinus, is qui proxumo anno post Bestiam Cum in Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam

ex stirpe Masinisis sit, Iugurthamque ob scelera invidia Cum

metu Urgeat, regnum Numidis ab Senatu petat. Avidus Consul belli gerundi, moveri, quam senescere omnia malebat. Ipsi provincia Numidia, Minucio Macedonia evenerat. Use postquam Massiva agitare coepit, neque Iugurthae in amicis satis praesidii est, quod eorum alium Conscientia, alium mala fama et timor impediebat Bomilcari, proXIam a maXUme fido sibi imperat, pretio, sicuti multa consecerat, insidiatores Massivae paret, a maxume CCulte sin id parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata CXsequitur, et per homines talis negotii artifices itinera egressiisque ejus, postremo loca atque tempora Uncta

explorat deinde, ubi res postulabat, insidias tendit. Igitur

UnUS CX eo numero, qui ad caedem parati erant, paullo inconsultius Massivam aggreditur illum obtruncat; sed ipse deprehensus, multis hortantibus et in primis Albino Consule, indicium profitetur. Fit reus magis e aequo bonoque, quam ex jure gentium Bomilcar, comes ejus, qui Romam fide

108쪽

publica venerat. At Iugurtha, manifestus tanti sceleris, non prius misit Contra verum niti, quam animum advertit, sepra gratiam atque pecuniam suam, invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione X amiCis quinquaginta vades dederat regno magis, quam vadibus Consulens, Clam in Numidiam Bomilcarem dimittit, veritus, ne reliquos popUlaris

metus invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumtum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est, jussus a Senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est,

fertur, saepe eo tacitus respiciens, postremo dixi si urbem venalem et mature perituram, si emptorem invenerit.'XXXVI.

NTERIM Albinus, renovato bello, CommeatUm, stipendium, aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam portare a statim ipse prosectus est, ut ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At Contra Iugurtha trahere omnia, et alias deinde alias morae causas facere polliceri deditionem, a deinde metum simulare instanti cedere, et paullo post, ne sui dissiderent, instare :ita belli modo, modo pacis mora, Consulem ludificare. Cfuere, qui tum Albinum haud ignarum consilii regis existumarent, neqUe e tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. Sed postquam dilapso

109쪽

BELLUM JUGURTHINUM IOI

tempore Comitiorum dies adventabat: Albinus, Aulo fratre in castris pro Praetore relicto Romam decessit.

XXXVII i tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter respublica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius, tribuni plebis, resistentibus collegis, Continuare magistratum nitebantur: quae disiens1 totius anni comitia impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro Praetore in castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli

aut terrore eXercitus ab rege pecuniae Capiundae, milites mense

Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat; magnisque itineribus, hieme aspera, pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis thesauri erant. Quod quamquam et saevitia temporis, et opportunitate loci neque capi neque obsideri poterat nam Circum murum situm in praerupti montis extremo, planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat , tamen aut simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut Cupidine secus ob thesauros oppidi potiundi, vineas agere, aggerem acere, aliaque, quae incepto usui forent, properare.

XXXVIII id Iugurtha, cognita vanitate atque imperitia legati, subdolus ejus augere amentiam: misiitare supplicantis legatos ipse, quasi vitabundus, per saltuosa loca et tramites exercitum ductare Denique Aulum spe

110쪽

pactionis perpulit, uti, relicto Suthule, in abditas regiones sese, veluti cedentem, insequeretur, cita delicta occultiora fore.

Interea per homines Callidos die noctuque eXercitum tentabat: Centuriones ducesque turmarUm, partim, Ut transfugerent,

Corrumperer alii signo dato locum uti desererent. Quae postquam e sententia instruit, intempesta nocte de improviso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii sese

abdere; pars territos Confirmare; trepidare omnibus locis: vis magna hostium, celum nocte atque nubibus obseuratum; periculum anceps postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed e eo Umero, UOS paullo ant Corruptos diximus, Cohors una Ligurum Cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem et centurio primipili tertiae legionis per munitionem, quam, Uti defenderet, acceperat, locum hostibus introeundi dedit eaque

Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga, plerique abjectis

Deinde Jugurtha postero die cum Aulo in Colloquio verba facit tametsi ipsum Cum exercitu fame ferroque Clausum tenet, tamen se, humanarum rerum memorem, si secum foedus faceret, incolumes omnis sub jugum miscturum praeterea, uti diebus decem Numidia decederet. . Quae quamquam gravia et flagitii plena erant, tamen, quia mortis metu mutabant, sicuti regi lubuerat, a Convenit.

SEARCH

MENU NAVIGATION