장음표시 사용
71쪽
C. CRISPI SALLUSTII MD BELLO JUGURTHINO HISTORIA.
ALSO queritur de natura sua genus hUmanUm, quod imbecilla atque sevi brevis, forte potius,
qUam virtute regatur. Nam Contra repUtando,
neque majus aliud neque praestabilius invenies, magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animiis est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et Clariis est, neque fortuna eget, quippe qUM probitatem, industriam ceterasque artes bonas neque dare neqUC eripere Cuiquam potest sin, Captus pravis Cupidinibus, ad inertiam et voluptates Corporis pessumdatus est, perniciosa lubidine paullis per usus ubi per socordiam vires, tempUS, ingenium defluXere, naturae infirmitas CCusatur, suam quisqueCUlpam Uctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus
bonariam rerUm tanta Cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petUnt; neqUe rege-
72쪽
rentur magis, Ilam regerent Casus, et e magnitudinis pro- Cederent, Ut pro mortalibus gloria aeterni fierent.
AM uti genus hominum compos1tum est e corpore et anima, ita res Cunctae studiaque omnia nostra Corporis alia, alia animi naturam sequuntur. Ιgitur praeclara facies, magnae divitiae, ad ho vis Corporis et alia hujuscemodi omnia brevi dilabuntur; at ingenii egregia facinora, sicuti anima, immortalia sunt. Postremo Corporis et fortunae bonorum, ut initium, sic finis est omniaque orta C-cidunt et aucta senescunt animus inCOrrUptUS, aeternUS, rector humani generis, agit atque habet Uncta, neque ipse habetur. Quo magis pravitas eorum admiranda est, qui dediti corporis gaudiis, per luxum atque ignaviam aetatem agUnt: CeterUm ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt: quum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus
ERUM ex his magistratus et imperia, postremo
omni CUra rerum publicarum, minum mihi hac tempestate Cupiunda videntur, quoniam neqUC Uirtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, utique tuti aut eo magis honesti sunt Nam vi quidem regere
73쪽
patriam aut parentes, quamquam et postis et delicta Corrigas,
tamen importunum est; UUm praesertim omnes rerum mutationes sedem, fugam, incendia, aliaque hostilia portendant; frustra autem niti, neque aliud se fatigando, nisi odium, quae rere, Xtrema dementiae est nisi forte quem inhonesta et perniciosa lubido tenet, potentiae paucorum decus atque libertatem suam gratificari.
iETERUM ex aliis negotiis, quae ingenio XerCentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum : Cujus de virtute quia multi di Xere, praetereundum puto simul ne per insolentiam quis Xistumet memet studium meum laudando extollere. Atque ego Credo fore, qui, quia decrevi procul a republiCa aetatem agere, tanto tamque utili labori meo nomen inertis imponant Certe, quibus maxuma industria videtur, salutare plebem et conviviis gratiam quaerere. Qui si reputaVerint, et quibus ego temporibus magistratus adeptus sim, et quales viri idem astequi nequiVerint, et postea quae genera hominum in senatum pervenerint profecto existumabunt, me magis merito, quam ignavia, judicium animi mei mutavissse, majusque Commodum cotio meo, Ilam X aliorum negotiis, reipublicae venturum. Nam saepe ego audivi, in Maxumum, P. Scipionem, praeterea CiVitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quum majoriam imagines intuerentur, vehementisctum sibi animum ad virtu-
74쪽
tem accendi Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore Crescere, neque prius sedari, qUam Virtus eorum famam atque gloriam adsequaverit. At Contra, quis es omnium, his moribus, quin divitiis et sumptibus, non probitate neque industria, Cum majoribus suis Contendat ξ Etiam homines novi, qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius, quam bonis artibus, ad imperia et honores nituntur; proinde quasi praetura et Consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint a non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, Virtus est. Verum ego liberius altiusque procesa, dum me Civitatis morUm piget taedetque. Nunc ad inceptum redeo.
ELLUM scripturus sum, quod populus RomanUscum Jugurtha rege Numidarum gestat primum, qUia magnum et atrox variaque victoria uita dein quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est, quae Contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque veCOrdiae
processat, uti studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret. Sed priusquam hujuscemodi rei initium expedio, pauCa supra repetam, quo ad cognoscendum omnia illiustria magis magisque in aperto sint Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal, post magnitudinem nominis
75쪽
Romani Italiae opes maXUme attriverat, Masinissa, rex Numi darum, in amicitiam receptus a P. Scipione, Ut cognomen postea Africano ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cujus in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quas CVmqU Urbe et agro manu Ceperat,
regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit sed imperii vitaeque ejus sinis idem fuit. Deinde Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit Jugurthamque, Mastanabalis
fratris filium, quem Masinissa, quod ortus X OnCUbina Crat, privatum dereliquerat, eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit.
V ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxume ingenio validus, non selUXui neque inertis Corrumpendum dedit; sed uti mos gentis illius est, equitare, aculari, cursu cum aequalibus
Certare et quum Omnes gloria anteiret, omnibus tamen CarUs
esse ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias seras primus aut in primis ferire plurimum facere et minimum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem Ugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adules Centem, Xacta
76쪽
sua aetate et parvis liberis, magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus, multa Cum animo suo Olvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperii et praeceps ad Xplendam animi Cupidinem praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transversos agit ad hoc studia Numidarum in Jugurtham accensa ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, nequa seditio aut bellum oriretur, anXiUS Crat.
I dissicultatibus circumventus ubi videt, neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam
acceptUm popularibus quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum objectare periculis et eo modo fortunam tentare. Igitur bello Numantino Micipsa, quum populo Romano equitum atque peditum aUXilia mitteret, sperans, vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, a ratus Crat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romani imperator erat, et morem hostium Cognovit, Ult labore multaqU Cura, praeterea modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis, in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer Carus, Numantinis maXumo terrori esset. Ac sane, quod dissicillumum in primis est, et praelio strenuus erat, et
77쪽
bonus cons1lio; quorum alterum e providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem plerumque asserre solet. Igitur imperator omnis fere res asperas per Jugurtham agere, in
amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti quippe cujus neque Consilium neque inceptum ullum frustra erat. Huc accedebat munificentia animi et ingenii solertia, quibus rebus sibi multos ex Romanis familiari amicitia ConjunXerat.
A tempestate in exercitu nostro fuere Compi Ures, novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi potentes, apud socios clari magis quam honesti qui Jugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore, uti solus imperio Numidiae potiretur in ipso maxumam Virtutem, Romae omnia venalia esse. Sed postquam Numantia deleta, P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit donatum atque laudatum magnifiCe pro OnCione Jugurtham in praetorium adduxit, ibique seCreto monuit, Uti potius publice, quam privatim, amicitiam populi R. Oleret: neu quibus largiri insuesceret. Periculose a pauCis emi, quod multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus, ultro illi
et gloriam et regnum venturum: sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem Casurum.
78쪽
I locutus, Cum literis eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat: ugurthae tui bello Numantino longe maxuma virtus fuit: qUam rem Certo scio tibi gaudio esse. Nobis ob merita sua Carus es: ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor en habes virum dignum te atque avo suo Mas1nisi a.' Igitur reX, Ubi ea, quae fama acceperat, e literis imperatoris ita esse Cognovit, quum virtute tum gratia viri permotus, flexit animum suum, et Jugurtham beneficiis vincere aggressus est: statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos, morbo atque aetate Confectus, quum sibi finem vitae adesse intellegeret, Coram
amicis et Cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis, dicitur hujuscemodi verba cum Jugurtha habuisse.
ARVUM ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe,
sine opibus, in meum regnUm CCepi, XistUmanS, non minus me tibi, quam liberis, si genuissem, ob beneficia Carum fore. Neque ea res salsum me habuit. Nam Ut alia magna et egregia tua facta omittam, novissume rediens Numantia meque regnumque metim gloria honora visti, tuaque virtute nobis Romanos X amicis amicissumos
79쪽
fecisti in Hispania nomen familiae renovatum est postremo, quod dissicillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc deXtram, per regni fidem moneo obtestorque, ut hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas; neu malis alienos adjungere, quam sanguine Conjunctos retinere. Non Xercitus neque thesauri praesidia regni sunt,
queas : ossicio et fide parantur. Quis autem amicior, qUam
frater fratri aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueri. Equidem ego regnum vobis trado firmum si boni
eritis; sin mali, imbecillum. Nam Concordia parvae res crescunt, discordia maXuma dilabuntur. Ceterum ante hoste, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere deCet. Nam in omni Certamine, qui opulentior est, etiam si accipit injuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hun virum, imitamini virtutem, et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsis e videar, quam
XLmea Jugurtha, tametsi regem ficta locutum intelle gebat, et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tempore benigne respondit Micipsa paucis post diebus moritur Postquam illi more regio justa magnifice
80쪽
seCerant, reguli in unum Convenerunt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura feroX, et jam antea ignobilitatem Jugurthae, quia materno genere impar erat, despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, Iugurtha foret. Deinde tamen, Ut aetati Concederet, fatigatus a fratre, vi in alteram partem transductus est. Ibi quum multa de administrando imperio dissererent, Jugurtha inter alias res acit oportere quinquennii Consulta et decreta Omnia res Cindi, nam per ea tempora Consectum annis Micipsam parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit; nam ipsum illum tribus proxumis annis adoptione in regnum pervenish quod verbum in pectus Jugurthae
altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore, ira et metu anxius, moliri, parare, atqUe ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum Caperetiar. Quae ubi tardius procedunt, neque lenitur animus ferox; statuit quovis modo inceptum perfiCere.
RIM conventu, quem ab regulis factum supra memoravi, propter dis ensionem placuerat dividi thesauros, finesque imperii singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris