C. Crispi Sallustii opera quæ exstant : accedunt orationes et epistolæ ex historiarum libris superstites

발행: 1864년

분량: 204페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 73

sorte ejus domo utebatur, qui, proxumus lictor Iugurthae, Carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille, casu mini strum oblatum, promissis onerat impellitque, ut tamquam suam visens domum eat, portarum lavis adulterinas paret; nam verae ad Hiempsalem referebantur: Ceterum, Ubi res postularet, se ipsum Cum magna manu venturiam. Umida mandata brevi Consecit atque, ut doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. Qui postquam in sedis irrupere, diversi regem quaerere dormientes alios, alios occursantes interficere: scrutari loca abdita Clausa Singere strepitu et tumultu omnia miscere quum interim Hiempsal reperitur occultans se in tugurio mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae Caput ejus, ut jussi erant, ad Iugurtham reserUnt.

XIII.

ETERUM ama tanti facinoris per omnem Africam brevi divulgatur. Adherbalem omnesque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus invadit. In duas partes discedunt Numidae plures Adherbalem sequuntur, sed illum alterum bello meliores. Igitur Jugurtha quam maXU-mas potest Copias armat urbes partim vi, alias volUntate imperio suo adjungit: omni Numidis imperare parat. At Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de sede fratris et fortunis suis tamen, fretus multitudine militum, parabat armis contendere Sed ubi

82쪽

res ad Certamen venit, victus e praelio profugit in provin- Ciam a deinde Romam contendit. Tum Jugurtha, patratis Consiliis, postquam omni Numidia potiebatur, in otio facinus suum Cum animo reputans, timere popUlUm Romanum, neque adversus iram ejus usquam, nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus Cum argento et auro multo legatos Romam mittit, quis praecipit, uti primum veteres amicos muneribus expleant deinde novos acquirant: postremo, quaecumque possint, largiundo parare no Unctentur. Sed ubi Romam legati venere et e praeCepto regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna Unere misere, tanta Cominutatio incesiit, uti ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitati Jugurtha Veniret, quorum pars spe, alii praemio inducti, singulos ex Senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum Consileretiar. Igitur, ubi legati satis Confidunt, die constituto, Senatus utrisque datur Tum Adherbalem hoc modo loCutum accepimus.

XIV.

ATRES conscripti, Micipsa, pater meUS mori nS mihi praecepit, uti regni Numidis tantummodo

proCurationem Xistumarem meam, Ceterum Us et

imperium ejus penes vos es: simul eniterer, domi militiaeque quam maxumo usui si e populo Romano; vos mihi Cognatorum, vos assinium loco ducerem : si ita fecishm, in vostra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum.

83쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 7s

Quae quum praecepta parenti mei agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratisiumUs, Contempto im perio vostro Masinissae me nepotem, etiam ab stirpe socium atque amicum populi Romani, regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, Patres Conscripti, quoniam eo miseriarum

UentUrUs eram, vellem, potius ob mea, quam ob majorum meorum beneficia posse a vobis auXilium petere a maXUme

deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est, neque mihi in manu fuit Jugurtha qualis foret ad vos Confugi, Patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, Cogor prius oneri, qUam sui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vostram appetiverunt; familia nostra Cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit quo tempore magis fides ejus, quam fortuna, petenda erat. Quorum progeniem vos, Patres Conscripti, nolite pati me, nepotem Masinistis, frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil ausi se

haberem praeter miserandam fortunam, quod paullo ante reX, genere fama atque Copiis potens, nun deformatUs serUmnis, inops, alienas Opes Xspecto tamen erat majestatis Romani

populi, prohibere injuriam, neque pati, Cujus Uam regnUmper scelus Crescere. Verum ego his finibus ejectus sum, quos majoribus meis populus Romanus dedit, Unde pater et avUsmeUS Una Vobiscum Xpulere Syphacem et Carthaginienses.

84쪽

6 C. CRISPL SALLUSTII

Vostra beneficia mihi erepta sunt, Patres conscripti vos in mea injuria despecti estis. Eheu me miserum HuCcine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, Uti quem tu parem Umliberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae exstincto sit 8 Numquam ergo familia nostra quieta erit λsemperne in sanguine ferro, fuga versabimur λ Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia saeva patiebamur : hostes ab latere, vos amici procul spes omnis in armis erat. Post quam illa pestis in Africa ejecta est, laeti pacem agitabamus: quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos usi1ssetis. Ecce autem e improviso Iugurtha, intoleranda audacia, scelere atque superbia sese esserens, fratre meo atque eodem

propinquo suo interfecto, primum regnum ejus sceleris sui praedam secit; post, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil

minus quam vim aut bellum Xspectantem, in imperio vostro, sicuti videtis, extorrem patria, domo, inopem et CoopertUmmiseriis, essecit, ut ubivis tutius, quam in meo regno, si Cm. Ego sic existumabam, Patres conscripti, uti praedicantem aUdiveram patrem meUm: qui vostram amicitiam diligenter Colerent, eos multum laborem susciperes Ceterum ex omnibus maXum tutos es e. Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis ades et vobis; nos uti per otium tuti simus, in manu vestra est, Patres Conscripti Pater nos duos fratres reliquit: tertium, Jugurtham beneficiis suis ratus est nobis conjunctum fore. Alter eorum necatUs est, alterius

ipse ego manus impias vix Hagi Quid agam aut quo

85쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 77

potissumum infelix accedam Generis praes1dia omnia exstincta sunt pater, Ut neCesse erat, naturae Concessit 1ratri, quem minum decuit, propinquus per scelus vitam eripuit assines, amiCOS, propinquos Ceteros meos alium alia clades oppressit: capti a Jugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt; pauci, quibus relicta est anima, Clausi in tenebris, Cum maerore et luctu, morte graviorem vitam Xigunt. Si omnia, quae aut amisi, aut ex necessariis adversa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso accidisset, vos implorarem, Patres Conscripti, quibus magnitudine imperii, jus et injurias omnis Curae esse deCet. Nun vero, Xsul patria, domo solus, atque omniUm honestarUm rerUm genS, UOaCCedam, aut quos appellem Nationesne an reges, qui omnes

familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt An quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monumenta plurima sines aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit Postremo Masinissa nos ita instituit, Patres conscripti, ne quem Coleremus, nisi populum

Romanum; ne societates, ne foedera nova acciperemUS:

abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore si huic imperio fortuna mutaretur, una Occidendum nobis esse. Virtute ac diis volentibus magni et opulenti estis; omnia secunda et obedientia sunt; quo facilius sociorum injurias Curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Jugurthae, parum Cognita, transversos agat; quos ego audio maXUma Ope niti, ambire fatigare vos singulos, ne quid de

86쪽

78 CRISPL SALLUSTII

absente, incognita caussa statuatis fingere me verba et fugam simulare, Cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem

haec simulantem videam : et aliquando aut apud vos, aut apud Deos immortalis rerum humanarum cura oriatur ne illi, qui nunc Celeribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearUmque miseriarum gravis poenas reddet. Jam jam frater animo meo Carishme, quamquam tibi immaturo, et undeminum decuit, vita erepta est, tamen laetandum magis, quam dolendum puto Casum tuum; non enim regnum, sed iugam, eXilium, egestatem et omnis has, quae me premUnt, erUmnaS

cum anima simul amisisti. At ego infelix, in tanta mala

praeCipitatus e patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo incertus quid agam tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens an regno Consulam, Cujus vitae neCisque potestas ex alienis opibus pendet. Utinam emori fortunis meis honestus exitus siet, ne vivere Contemptus viderer, si desedissmalis injuriae Concesssisiem. Nun neque vivere lubet, neque mori licet sine dedecore : Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentes vestros, per majestatem populi Romani, subvenite mihi misero ite obviam injuriae; nolite pati regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae

nostrae tabescere. V

87쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 79

OSTQUAM ex finem loquendi fecit, legati Jugurthae, largitione magis, quam ausi si eti, paucis respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum : Adherbalem, ultro bellum inserentem, postquam superatus sit, queri, quod injuriam facere nequivisi et Iugurtham ab Senatu petere, ne se alium putarent, a Numantinae Cognitus es et, neu verba inimici ante facta sua ponerent.' Deinde trique Curia egrediuntur. Senatus f atim consulitur fautores legatorum, praeterea magna parS

gratia depravata, Adherbalis dicta Contemnere, Ugurthae virtutem laudibus Xtollere gratia, VoCe, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria nitebantur. At Contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant; sed ex omnibus maxume Tmilius Scaurus, homo nobilis, impiger, factiosus, avidus potentiae, honoris, divitiarum: Ceterum vitia sua Callide C- Cultans. s postquam videt regis largitionem famosam impudentemque veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta lubidine Continuit.

88쪽

ΙCII tamen in Senatu pars illa, quae vero preti Umaut gratiam anteferebat. Decretum sit, uti decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Jugurtham et Adherbalem dividerent. Cujus legationis princeps fuit L. Opimius, homo Clarus et tum in Senatu potens; quia Consul C. GraCCho et M. Fulvio Flacco inter sectis, acerrume victoriam nobilitatis in plebem XerCuerat. Eum Iugurtha tametsi Romae in inimicis habuerat, tamen a Curatisi1me accepit dando et pollicendo multa perfecit, uti famae, fidei, postremo omnibus suis rebus Commodum regis anteferret. Reliquos legatos eadem via aggrestiis, plerosque Capit paucis Carior fides, quam pecunia, fuit. In divisione, quae pars Numidia Mauritaniam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur illam alteram, specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis Xornata erat,

Adherbal possedit.

XVII.

Expostulare videtur, Africae situm pauCis Xponere, et eas gentes, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, attingere. Sed quae loca et nationes o Calorem aut asperitatem, item solitudines, minus frequentata sunt, de iis haud facile compertum narraverim Cetera qUam paUCissumis absolvam. In divisione orbis terrae plerique in parte

89쪽

BELLUM JUGURTHINUM. 1

tertia Africam posuere pauci, tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. Ea fines habet ab Occi dente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant. Mare saevum, importuosum ager frugum fertilis, bonus pecori, arboribus infecundus Coelo terraque penUria aqUarUm. Genus hominum salubri Corpore velox, patiens laborum: plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro aut bestiis interiere :nam morbus haud saepe quemquam superat. Ad hoc malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio Africam habuerint, quique postea CCesierint, aut quomodo inter se permixti sint quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diversum est tamen, ut ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est, utique rem sese habere ultores ejus terrae Utant, quam paucissilmis dicam. Ceterum fides ejus rei penes auctores erit. XVIII

FRICAM initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi

incultiqueri quis Cibus erat Caro ferina atque humi pabulum, uti pecoribus. Hi neque moribus neque lege aut imperio Cujusquam regebantur vagi, palantes, quano Coegerat, sedes habebant. Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit; Xercitus ejUS, Compositus e variis gentibus, amissso duce ac pasam multis sibi quisque imperium petentibus, brevi dilabitur. EX eo numero

90쪽

Medi, Persae et Armenii, navibus in Africam transvecti, prOXUmOs Ostro mari locos occupavere. Sed Persae intra Oceanum magis hique alveos navium inversos pro tuguriis habUere, quia neque materia in agris, neque ab Hispanis emundi aut mutandi Copia erat mare magnum et ignara lingua commercia prohibebant. Hi paullatim per connubia Gaetulos secum miscuere; et quia saepe, tentantes agros, alia deinde atque alia loca petiverant, semet ipsi Numidas appellavere. Ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga incurvis lateribus tecta, quasi navium Carinae sunt Medi autem et Armenii accessere

Libyes nam hi propius mare Africum agitabant Gaetuli sub sole magis, haud procul ab ardoribus hique mature oppida habuere; nam, freto divisi ab Hispania, mutare res inter se

instituerant. Nomen eorum paullatim Libyes Corrupere,

barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi adolevit ac postea Numidae nomine, propter multitudinem a parentibus digresi1 possedere ea loca, quae proxuma Carthaginem Numidia appellatur. Deinde utrique, alteris freti, finitumos armis aut metu sub imperium suum Coegere, nomen gloriamque sibi addidere magis hi, qui ad nostrum mare processserant, quia Libyes, quam Gaetuli, minus bellicosi. Denique Africae pars inserior pleraque ab Numidispos hsia est victi omnes in gentem nomenque imperantiUm

conces ere.

SEARCH

MENU NAVIGATION