Iosephi Gibalini ... Disquisitiones canonicae de clausura regulari, ex veteri, & nouo iure operis de scientia canonica specimen

발행: 1648년

분량: 506페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

De clausura Religiosorum

promoueri posiit , er ad beneficiis eciae sica.

ii . Tri Icendum est primo,si delictum, vi propter quod fuit eiectus, habebat annexam irregularitatem infamiae , aut aliam quampiam,& non fuerit ab ea dispensatus ante eiectionem, si potuit a Religione dispensari, non polle promoueri ad lordines, cum habeat impedimentum Canonicum, ut patet.

Secundo , si nullam ratione delicti irregularitatem contraxit habeat. que susciens beneficium, qud sustentetur, poterit promoueri ad ordines ab Episcopo seruatis omnibus seruandis. Ita Nauarr. consit. 84. de Regularib.& Sanch.lib.6. cap.9.n. 39. Ninil enim est, unde ex iure communi impediatur ab hac promoti ne, si alioquin ea videatur dignus Episcopo suo. ' Tertiδ, iure tamen nouo eiecti extra Religionem degentes sunt perpetuo suspens ab exercitio ordinum , sublata ordinariis locorum facultate dictam suspensionem relaxandi aut moderandi. Ita definitur sacra Congregatio Cardinalium prinhante , & confirmante Urbano VIII.

a I .Septembr. 162 . uti reseruntTam. hurin. tom. 3. de iure Abbatiis disput. 8. quaes. 8. num. I I. Bonaci . de clausura quas . 2. punct. I a. f.ε. qui bene aduertis id neque valere in nouitiis,neque in eiectis , qui ad aliam Religionem transierunt: non enim tunc degunt extra Religionem. Non placet tamen quod nomine ordinum, a quorum exercitio saependuntur eiecti, intelligit omnes ordines etiam minores: ego enim ad maiores restringerem ex i i , quae dixi

tract. de censur.

Quarto, hinc sequitiir eicctum a II 6. Religione non poste promoueri ad stiperiores ordines , quos non habet: quia cum ex Decreto illo Vrbani, tunctio ordinum illi sit prohibita: erit quoque susceptio ipsorum vetita. Ex communi doctrina , quam in nostra scientia Canonica disputantes

de censuris confirmauimus.

Quinto,nequit etiam eiectus pro- i 7 i moueri ad beneficium , cui est aliquis ordo annexus , siue illius functio ; quia cum beneficium detur 'propter ossicium , si quis sit incapax excreendi ossicii, est etiam incapax

suscipiendi bellefici j ad illud ossicium collati: quod eodem loco do

cuimus.

Sext5, expulsis ii Religione pro- II 8.hibetur consessiones audire , ptaedia care, aut docere sne licentia Sedis Apostolicae. Ira Roderiq. tom. . qq.

tharius de modo corrigendi Regu

de Petrinis in lubdito Religioso q. I.

cap. 1 F. f. I. conclus.7. Ita enim concessit Innocent.I V. Minoribus. Clemens IV. & Iulius I I.Minimis,quae reseruntur in mari magno, a Cherubin. in Bullatio, & i seperioribus Doctoribus, quibus priuilegii, participant omnes alii Religiosi , qui

communicationem priuilagiorum habent. Vnde Septimo insesunt Roderiq.& Mi- ιrand. hos eiectos esse infames, cum illis iube sacra ministeria prohibean-- r& adducunt Lapum in conlil.3 8. Friderici Senis, fusilisque hanc infamiam ostendit loco vilato de Pei-l rinis , ubi tamen de infamia facti,

t quandiu

382쪽

Disquisitio I l.

quandiu in saeculo incorrecti permanserint, interpretatur.

monacteria mirorum. AE c una superest nobis explicanda dissicultas circa clausuram regularem virorum : nam de ipsorum e monasteriis & claustris

egressu satis superque disputauimus hactenus; de ingressit itaque externorum in ipsa dicendum modd est: de quidem certissimum est non fui se prohibitum illuni ingrestum viris communi iure , sed ex sola naturali obligatione, quam decentia religiosa , citra salutis , Ac vitandi scandalum indicit de postulat , ne passim& sine delectu saeculares in interiora

monasteria admittantur cum perturbatione quietis & aliis incommodis: ideoque peculiari lege aliqui voluerunt omnem aditum externis esse

prohibitum, uti de Magno Isidoro diximus alibi , qui nullum in suum monasteritim subire sinebat, nisi calege , ut ex illo nunquam deinceps pcdcm efferret : & semper ad fores monasterii ianitores excubuere , ne passim omnes, de sine delectu ingrci di permitterentur : atque quamuis magna fuerit perpetud habita curatio itum ; non tamen omnes in interiores exedras recipiebantur. Neque cum omnibus passim agere &colloqui sinebantur , uti fusius explienum suit disquis r. cap. 2. g. 9. Quam antiquorum sollicitudinem imitati deinde sunt varii regularium Ordinum Conditores in suis constitutionibus,quae fere aliquid statuunt

circa saeculariu & Religiosorum conis sortiuAEt pa intra monasteria,in quorum penitiores aedes passim non si eunt, neque in vestibula ipsa , nisi , ianitore, qui ubique praeficitur ostio aperiendo, & claudendo admittuntur. Hae igitur priuatae constitutiones seruandae & expendendae sunt singillatim , tota vero quaeltio est circa ingressum foeminarum.

S. I. utiqui mores circa ingressam

mulierum in monacteria virorum.

ET quidem si antiquos mores

ipsarum etiam Synodorum sanctissimis decretis probatos spect mus , , monasteriorum ingreisu repulsas futile mulieres certiuime constabit.Nam Synodus Nicaena 2.c. I 8. neque in Epiti piis , neque in m nasteriis eas versari voluit , etiam ministeri, causa, immo nequidem in sub urbanis domibus & villis , ubi aut Episcopus, aut monasterij Praeses adesssent. Mutieres in Epi copiis, vel monasti piis versari est omnis offensionis x.tuo. Si quis ergo ancillam mel liberam in Episcopio possdere deprehensus Delii, vel in monacterio ad mimiterior aliquod obeundum puniatur ; s aurem perseueret, deponatur. Si vero eιiam in suburbanis mulieres esse contigeri3 , voluerit Episcopus , vel monaster, P, af Zin istic iter facere , pr Mente Discopo. , vel monacteri Prafecto.

mulier eo te ore nullo modo ministe

raum obeat , sed alia in loca deorsum degat, donec recesserit Episcop- , ut omnis reprehensioviis occasio vitetur. Immo ne ipsis quidem Regibus,dum in .itii rei ad Epii pia ex recepto

more

383쪽

De clausura Religiosoraim

more diuerterent, illuc taminas inducere fas fuit. Ita enim Synodus Meldens. an.8 3. is. Kalend. Iul.Indictione 8. cap. 26. definiuit: Suggerendum est etiam ex diuino mandato intimandum regia dignitati, ut

Episcopium , quod domus Epis i

ap8eliatur, qu ι Iiscumqua sit in oculis Domini Episcop- ; ipse tamen a Rege Regum ut co-stitutus pro sanctitare ordinis Episcopalis , sicut S. Gegorius ad Fortu Varum docet, Episco

pium venerabstiter, ac reuerenter in

troeat , ct secundum sanctam Priae- cessorum consuetudinem, quando orationis , ct debita susceptionis gratia

in transitu conveniemi riuitatem im

gressus fuerit , habitaculis Eliscopalibuε reuerenter inhabitet , ct non diuersoria faminarum magnificentia

sua, ct Rιligio Venerabilis ibide fle=i

permittar : tu Mia si secundum leges nonicas in mansiones Clericorum introiim feminarum prohibetur,quato magis domus Episcopi ab huiusmodi inhabitatione , ct conuersatione etiam , ct a legitimo connubio coniugatorum debet immunis esse ct aliena s Qui vero fieri non poterat, ut si diutius in Episcopiis rentur Principes, haec iconuersatio prohiberete ait Synodus concessim olim Bisse ab ipsismet Regibus immunitatem lonClericorum habitationes introire. Deinde receptum in more suisse , ut Reges in domos Episeoporum diuerterent. Tertio, in ea Episcopia reuerenter subeundum esse ipsi Regi, pro sanctitate ordinis Epistopaus. Quarib eam reuerentiam , quam a

Rese domui Episcopali praestari po

stulabant Patres , maximὸ fuisse in non inducendis secum so minis , ita ut ne ipsas quidem Reginas excipiant ; immd illarum maxiis causa,

cum Reges maritos comitarentur,

videtur edita sui illa haec constitutio. Fuitque etiam ea apud gentes persuaso lacra a prophanismulieribus impiari : nam de Hercesis Gaditani A. num illis adire non licuit, & Marnae celeberrimi templi apud Gazenses a S. Porphyrio , disiecti marmora pedibus mulierum proculcanda data sunt, uti in eius S. Martyris rebus igestis obseruatur. Quintd, dicit synodus haec omnia suggerenda esse,& ex diuino mandato intimanda regiae dignitati. Quod diuinum mama quidem interpretor recte de prohibendis io inhabitando, scircogioris rationis

eiusn

iis , quam obse

id ct immunitates prvieratorum ac Regum abigiori, ct diuturniori conuersarisne , ct commoratione Regum

ct quorumcumque poιentium , ac saeuiarium personarum in Episeopio prohibe i, &c. Ex quibus plurima licet colligere , atque in primis legubus canonicis prohiberi foeminis inda huic loco in honorem ordinis Epistopalis: Unde aliter deceat Regem in eo , quam in suo palatio inhabitare : quando vel orationis gratia , vel sulceptionis, & hospiti, in

transitu ad ipsum diuerterit : eam verb reuerentiam, quam Patres e hiberi volunt, ex cliuino mandato,

siue institutione , Episeopio, constituunt in non inducendis sceminis ctiam coniugatis , in sanctissimas elusinodi domos. An igitur tulisset illa Synodus mulieres Coenobitarum

limina proterve terere.

Atque ne dicas hac lege prohibeberi duntaxat habitationem Remi

narum

384쪽

Disiquistis I L. CV. V. s. I m

narum in Episcopiis; non vero sim-iCan. I. Trullanum dis uisitione su-plice ad illa accellisin aut ingrestum: periori adductus Greg. lib. 3. epist o. audi quid de hoc ingressu ante Mel-iarguit Valentinum Abbatem , qudddens Synodum statuerit Matisco-imulieres ad suum monasterium pas-n L. l. an.s76.cap. 3. Vt milia mulier sim accedere permitteret: quod dea

in cobiculo Epbovi absque duobus inceps fieri seuerissime prohibet;

Presbteris , aut certe Diacones in- alioquin Sei erissima uti ioni subden gredi permitiatur. Aquisgranensis dum movet , ut emendationis quali- vero an . 81 6. Imperante Ludovicoitate careri sine dubio corrigantari 'Pio cap. I 4. Faemmis namque nou Quam Pontificiam constitutionem sitim in ma solbm 2 claustris Ca-irci Crunt Gratian. a 8. quaest. 2. cap. nonicorum prancndum, aut requies peruenit. Iuo 3. pari. decreti cap. 18.cendum nou est ; quin portas nec inl& Anselm. lib.7. cap. 183. vin .irari ea intrandi , excepto in Ecclesiam liceat suar. trach. 8. de Relig. lib. 1. vitia tribuenda sacAltas : quia valdescar.7. numer. I. aliosque recentiores

hoc a sinctis Pat ibim ligitur inhibi-iam are in corpore iuris & lege carum , si quid vero charit ris ossicio i nonica generali nihil quoad tosti ni

illis attribuendum est, extra clani balnarum in virorum naonasteria m-

constituatur locus,in q:ιο id accipiant.lgressum statutum esse,cum & in ipso Qui vero secus fecerint, castigari se ldecreto Gratiani, aliisque Colice uetius iubentur.Neque haec lex tunc ribus, ea constitutio Gregorii ref primum lancita fuit: quandoquidemiratur , Uri diximus , & tam multa κ statur Synodus a sanctis Patribu sisynodi a nobis allatae,idem omni indidem fuisse valde inhibitum. Et sane praecipiant. Neque excipias eas ei Turonensis r.Synodus an .s7o. Che- j prouinciales & no acumenicas, ne-riberti Regis V I. Pontifice si minoique in corpus iuris congestas : nam Ioanne II I. sic edixit cap. i . Vilin primis Nicama a. gineralis fuit: Mulier Mira septa monasterj v stare-ldeinde cae crae testantur quid iuris nus introi epe mitratur; si Abbas in esset in Ecclesia: quandoquidem se

hac farte , aut Praeposim negligens qui 1 affrinant antiqua Patrum renaruerit, o vi eam vιderat, ct sta aedicta. Quod vero a Canonum Coi rim non eiecerit , excommuniretuγ.ileuioribu S Omillae, aut adductae De Quam legem denud Synodus An arint , nullam eiS authoritatem conti ili Odorens an .6iη. cap. 26. innova istit , aut detrahit, uti fusius docui Uit. Si quis Abbas mtille, em mmo nus ita nostra scientia canonica

nasterio suo ingredi permiserit , isti JNeque monita duntaxat, aut consi festiuitates ibι aliquaι spectare ρ,ae. ilia in has Synodis contineri , sed veta

etiam colloquium Monachi cum m. i ii anziqua Monachorum a Monacha vetuit, non tantum inmo I in Nita & facta repetamus, eos se nasteria ingre lium, quem etiam pro 'ustriotes sibi multo leges imposuille, hibitum aeque suille firmini, in mo quam qua: deinde a Synodis latae

nasteria Virorum, atque viris in sacra Ni , comperiemus, cum ne quidem

Gyne a , obseriouit Ballum. in mulieres ad se pietatis causa adeutes

385쪽

De clausura Religiosorum

spectare sustinerent, etiamsi vel matres , vel sorores essent. Theodorus Monachus matrem se cum Episcoporum literis adeuntem videre renuit : quod sulius describunt acta S Pachoniij.Idem de Abbatibus Poemene, & Nupti fratribus testatur Russindib. 3.de vitis Patrum cap. 1 1 4.' Marcus antiquarius insignis obedientia vir iustus ad matrem exire

illi se spectandum praebuit, Hausis

oeulis, & eo schemate,ut ne quidem agnitus a matre suerit. Ita habet lib. s. de vitis Patrum libello I . II.6. Qua ratione stetit se prior Abbas apud Pallad. in Lausiaca cap. 87. B- rori suae. Pachomius sororem ad se venientem vide recusauit; illi tamen abrenuntiare saeculo persuasit. Neque dubitandum est caeteros Monachos erga seeminas sibi nulla necessitudine coniunctas similem disciplinam seruasse. Ideoque idem Pachomius roganti cuidam , ut filiam suam, quam ad ipsum adduxerat a daemonio liberaret, per ostiarium respondit: Non est nobis consuetudo

eum mulieribus colloqui : eam tamen

suis precibus deinde curauit, oleo a se benedicto inunctam. Ioannes Atabas Urbis Lyco per o. annos faciem mulieris non viderat: & iam nonagenarius vetuit Tribuno ux

rem suam,qui illum videre cupiebat ad se adducere. Arsenius suaderi non potuit a Theophilo Alexandrino, ut

virginem Romanam,quae inde causa in AEgyptum nauigarat, in suum conspectum admitteret. Paulum A batem ne quidem vestes muliebres conjicere voluisse , & ab occursu mulieris instar leonis sugille narrat Cassian. collat. 7. cap. 26. Stylitae a septo , quod columnam ambiebat prohibebant foeminas, testibus Euagrio lib. i. c. I . de Nicephoro lib. I q. cap. S I. Itaut ne quidem simeon intra illud matrem suam admiserit, ut habet Antonius eius discipulus in ipsius vita cap.9.& de Regina Ismaelitarum tradit quoque Theodoretus cap. 26. Philo; ut videas Reginas ab hac lege exceptas non futile, nisii ex quadam aliquando indulgentia , ut de Eudocia, quam ad S. Danielem Stylitam admisiam fuiste innuere videntur illius acta, quae etiam habent

maniacam, quae propter calumniam S. Danieli stluctam a daemone vexabatur, amplexu illius columnae sanatam fuisse. Atque hanc seueriorem

licet disciplinam sibi gratam suillo

Deus miraculis saepius comerobauit. Nam Gregorius Turonens . lib. de loria Consessor. cap. 16. tradit Basi-icain columnae S. Simeonis nulli mulieri fas fuisse accedere. Itaque cum id nescio quae induta virili veste tentasset, in ipso limine mortua concidit. Non dissimile traditur de S. Caret epho Abbate , qui non mo-dd Vltrogodam Reginam suo con spectu dignatus non est: sed etiam

Deum rogauit, ne qua mulier sui ununquam monasterium ingrederetur: uas preces non fuisse irritas Geru

a cxperta est : illam enim sub virili

schemate latitantem , & monasterium impune , ut rebatur adeuutem daemon inuasit. De monasterio

S. Fiacrij, non impune a sceminis contra eius prohibitionem adito tura narrantur in eius actis. Vinna-ocus quoque , sui monasterii septis Reminas omnes prohibuit. Quod habent etiam sanctissima Carthii

sensium statuta 2.part.cap. 16. Quod

idem de quoda monasterio in Solo-Mullai insula apud Moseos resert

Roderiq. tona. I. qq. Regular. q. I. art. I. Denique ne plura huc coia

ram, fuit hic coustans Patrum sen

386쪽

sus , vrum do Hieronymum Epist. iad Rusticum Monach.Foeminae,quae tuum nomen nouerint, vultum nesciant.

g. II.

Auid saluat nouam im circa ingressem seminarum in

monaBeria virorum.

VEnio ad nouissimas Pontiscum

constitiitiones. Pius V. in Extrauagante Regularium an. I 166. reuocat omnes licentias quibuscumque foeminis concessas etiam ab apostolica Sede ingrediendi quascumque domos ac monasteria virorum, Aquae praetextu illarum facultatum ingressis fuerint , excommunicat, aliasque poenas ipsas ii Hucentibus adiicit. Quam constitutionem in- nouauit , confirmauitque postea lGregor.X III. in motu proprio,Vbi

In his vero constitutionibus non prohibetur simpliciter ingressus sci minarum in monasteria virorum,sed duntaxat ille, qui praetextu eiusmodi ficultatum fit : quod obseruant

de alij passim.Quia ex ipsomet textu constat non agi, nisi de ausu prindictarum facultatum , quas idcirco reuocant Pontifices , & foeminas, quae illarum, utpote nullarum, prae textu inuterentur , ad ingredienda monasteria eiusnodi, grauiter punit. Quare Reminae , quae aliter , quam vi elusimodi facultatum ingrediem tur,siue eas facultates habuerint,sive non habuerint, non peccant in eius modi constitutiones , neque poena in illis inflictas incurrunt; secus V id si facultates illas ad ingrediendum sue vere, siue salso obtendant. Ideoque , ut omne dubium hae in parte tolleretur , declarauit Pius V. se omnibus sceminis etiam aliter quam vi facultatum ingressum prohibuisse, uti refert Nauarn loco cit. aitque ita seruari in praetorio poenitentiae ex sententia Gregorij XIII. verum cum de illa declaratione a thentice non constet, non est extemdenda constitutio Pontificia poenalis vltra casum in illa expressum: illius tamen declarationis testimonium aliud refert Roderiq. q. citata art. 3

ruod sane non sufficit ad faciendamdem authenticam. Idcirco Suar. tom. F. in 3. parti disput. 12. sect. 6. Philiarch. de officio Sacerdot. tom. I. pati. I. lib. I. cap. o. Layman lib. . tract. c. I 2. num. . Sancti. lib.6. cap. I7. num. s. existimant hunc ingressum muli rum neque. ex natura rei, neque ex

prohibitione Pontificia , seclutis ci cunstantiis extrinsecis, scandali, pinriculi , & praui finis esse mortalem. Quia tamen Pius V. in posteriori quadam constitutione , quae incipit

Romanum Pontificem. an. IITO. quas

cumque foeminas siue praetextu facultatum sibi concessarum sue alio quopiam monasteria ista ingredientes iisdem poenis subiicit. Vtire Consectius in priuilegiis ordinum mendicantium. Non amplius dubitari potest hunc ingressum simplicitet di sub iisdem poenis fuisse scem nis omnibus prohibitum : quod fatetur Suar. lib. r. cit. cap. 7. mam, so& Ferdinand. Castro trin. I 6. dia sput. . punct.8. n. I. Existimarim ego quidem nullam in eo ingressu esse malitiam mort

387쪽

3 6 De clat sura Religisorum

lem ex natura rei '. deinde nullum quidem ius ecclesiasticum illum simpliciter prohibere : qtiae enim priori g. adducta suere , iam sum antiquata: praeterea priores illas constitutiones Pii V.& Gregorij XIII. de ingredientibus praetextu facultatum agere duntaxat , & non prohibere simpliciter ingressum illum ostensum fuit. Postrema vero constitutio Pij V. a Consertio irelata , non est

promulgata, aut pasima recepta,cum tamdiu latuerit Doctores, antequam a Consertio referretur. Nihilominus tamen ex iis omnibus certo colligitur, ex quodam iure non scripto, & ex recepto usii scin .

per prosi bitum suis Ie eiu simodi ingrellum ; quandoquidei et ad illum fuerunt obtinendae licentiae etiam Sedis Apostolicae: diuersa tamen fuit ea prohibitio, & alicubi laxiorialibi seuerior pro diuersis moribus ac institutis diuersarum Religionum,quae etiam suis legibus diuersa sanciuerunt hac in parte , & absque sedis lApostolicae licentia ingressum illum lnegari volueriint : immo nonnulli lpostillant in licentia pontificia fieri cxprellam mentionem Regulae vetantis illum ingressum, cui deroget Ponti sex , quod sapienter statutum esse conpendit ΡasIareli. in compend. priuileg. Miniimor. Roderiq. I. rom.

qui in quocumque priuilegio mentionem scri vult Regulae vetantis ingressum, etiam si illa non postuletur. Inde fustum est , ut plures sco- minae eas licentias a Sede Apostolica ambirent,earumque praetextu molestiam deinde ai ferrent, tum Carthusensibus . tum aliis sevcrioris diicishiae viris : quae rea co git Pium V. eiusmodi licentias primum reuocare, illarumque viis grauissimis sancitis poenis. interdicere : deinde absolute illum ingressum sub iisdein cnis omnibus Deminis prohibere. Itaque considenda crunt tum Religionum diuersa statuta, tum vari j mores; & an hae pontificiae constitutiones promulgatae , & in usu in ubique inductie fuerint, de pro grauitate culpae grauitatem poenae me tiri.

In his porrδ constitutionibus neque Reginae , neque aliae ex stirpe

regia, neque etiam fundatrices comprehenduntur , uti disquisit. I. cap. q. g. 2. ni. I.& 2. diximus, itaqtie censet Sanchez cap. I7. cit. num.6. & 7.

aliique;ingrediuntur autem cum sita comitiua , uti loquuntur , hoc est puellis aliisque illas comitari solitis. De reliquis foeminis dicendum cst idem,quod diximus superiori disquisit. de earumdem in monastoria Moniatilina ingressu. Vide Bonac.q.3. de claus puncti 2. Nomine quoque monasteriorum, T. sue domorium intelligunt Pontifices propria tantum, & vera monastcria,S particulam, e', 'surpant expositi-ue IVO iue, quod obseruauit Nauartas illo num.61. comm. . de Regulari & consit. 66. eod. tit. num. 3. , consi. s. de verbor. significat num. 3. BO-l nac. dii put. de clausura q.3. punct. I Limites porro monastcriorum quoadi egressiam , aut ingressum sussus dei scripsimus disq. 1. cap.r. Vnde fit, ti in praedia & hortos monasteriorum, qui sunt extra clausuram, & ad quosi non patet Religiosis aditus percla strum , ingredi fas si se minis, sicut& Ecclesiam omnibus patentem , chorum Religiosorum in ea, immo& in sacristiam, nisi aliud strat ulus: quia ea censetur pars Ecclesae,quan- Diqiligod by Cooste

388쪽

Di uisitio I L.

do ad illam patet ingressus ex Ecclesia. Vide Bonac. num. cit. Consulendum tamen erit offensioni secularium. Atrium vero scholatum Societatis Iesu sub clausura non continetur ; domus priuatae , in quibus Religiosi resident in missionibus, siue propria Ecclesia habente Eucharistiam & claustra non consentur monasteria,neque ab illis prohibentur mulieres , sic clusis scandalo, prauo fine , aliisve eius Dodi maleficis circunstantiis, neque ii domo & aula Abbatis, aqt Praepositi Regularis, eisitque osticialium usii & habitationi deputata , & a claustro seiuncta , aut ad monasterij ianuam collocata. Quod idciri de domo regularis Canonici non habitantis intra

claustrum , licet monasterio contigua sit illa domus , ccnserit Nauarr. . comm. . de Regularib. num.61.Ro-deri'. qinis. 48. art. . dc alii. Vide Capellam Tholofanam decii. 9. &Ausi erium in illa, ubi circa Canoni cos D. Augustini ea quaestio agitatur. De his omnibus vide Sancti. cap. 17.cit. Ferdinand. a Castro Palao, Lay- man de alios supra additi hos. Addo

duntaxat cum Bonaci n. q.s.punctia.

hi ne ingrcsitim prohibitum cito, etiam si monasterium vacuum sit, absentibus omnibus Rclietiosis.

f. III. causa sufflat ad

permittendum ingressum

mulieribus in monaster ia virorum.

G Lminam causam sanienter assi

gnat Fordinand. a Castro Palao disput. .cit.punct.8. niim. 8. necessitatem nimiium 4 pictatem. Et sane

Cap. V. s. III. 337

eadem necessitas, quae permittit viris ingressum in monasteria foeminarum permittit quoque foeminis in monasteria virorum. v. g. si extinguendum seret magnum incendium. neque uiri ad convehendam aquam, aliasque operas sufficerent. Si plures aegrotent Religiosi, quibus nec mederi , nec ministrare velint viri,

aut possint, honestis foemii iis id offici, praestare licebit : sicut etiam si

brachium, alit membrum aliud confractum sola mulier componere possit inco loco , neque Religiosus infirmus sine periculo exire valeat, nihil omnino prohiberet eiusmodi foc- minam cum decenti comitatu ingredi. Ita Roderiq. in expolitione constitutionis PhV. quam hoc loco ucrini unus num. I 3. & tom. I. qq.regular. quaest. 6. art. 7. Sorbus in priuileg. mendicant. ver. ingressiis monasteriorum ni Ina.6. Ferdinand. punct.cit. num .8. Sanch. lib. 6. in Decalog.c. I P.

num. o. qui extendit ad casum , in quo , cx decreto Medicorum algerfuerit a tamilia lactandus, ita ut alio lacte curari non possit, neque extra monasterium egredi: tunc enim licere ingrcsl im foeminae opinatur, cui adhaesit Bonacin. punct. .i . . Altera causa permit tendi eminis ingrcsslim in monasteria virorum est pietas ad Missas & alia diuina ossicia audienda , quando in claustris celebrantur : tunc enim ad illa loca cum

aliis personis catholicis libere de licite accedere polle indulsit foeminis

Pius V. in quodam vivae vocis Oroculo in gratiam Fratrum Minoium, uti reserunt Qua rama ver. monasteria, & Roderiq. tona. I. qq. regular.

quaest. 8. art. 3. ubi de pluribus aliis testibus id priuilegium consuinat. Cui sine dubio communicant ali

Ordines , qui priuilegiorum ipsius

389쪽

318 De clausim Religiosorum

participationem habent: neque dicas vitiae vocis oracula fuisse per Gregor.X III. sublata, quam constitutionem extendit ad eiusmodi or cula etiam manu Cardinalium si scripta Vrbani VII I.Nam cum haec concessio iam , pluribus saeculis inducti fuerit in usum,iam ipso usu, &consuetudine vim suam obtinuit, &non solum ex pontificia concessione. Deinde quia non fuit solum vivae vocis oraculum hoc priuilerium: Constat enim ex Roderiq. suisse simpliciter concessum , aut confirma

tum.

Ex his plurima colligunt Sanchea

claus punct. 4. Ferdinand. a Castro tract. I 6. disput. 4. punct. 8. & aliis passim. IO. Primum possunt foeminae Missam audire in Elaustro , dum in illo celebratur , etiam si illa celebratio fiat ob alicuius honoratae personae priuatam deuotionem , ut obseruat Sanchez & Roderiq. quia simpliciter concedit Pius sceminis audire 1lis fam in claustris. Quacumque igitur occasione celebretur,id Iicebit. II. Secundo, licite ingrediuntur m nasterium , ut adsint horis canoniacis , Ossicio B. Virginis, aut desunctorum , solemni benedictioni candelarum , aut oliuarum , adorationi

Crucis, dum inibi ex Ecclesiae more ista fiunt: sicut etiam si ibi solemnia

ter canitur epistola, aut euangelium: quia haec omnia significantur nomine diuinorum ossiciorum , quorum

tempore licitus est hic invellus sceminis. Nam si aliqui duntaxat Resi-giosi priuatim ibi horas recicarent,

aut Mil Iam facerem,ceuera non ellet locus h ite licentiae.

mandatua1 tu die coenae Domini ria tu e esiastico : quare inutiliter addit Bonae. modδ in ea lotione Euangelium , aut alia oratio solemniter recitetur: nam non esset alioquin lotio sacra , sed priuata de domestica, aut regularis tantum, ut cum hospitibus ex antiquo usu lauantur pedes.

Quartd , clum fit solemnis pro- 13. sessio in claustro quod Rodcriq.

quaest. 48. cit. art. 3. Sanchez cap. I p. num. 23 ad susceptionem habitus extendunt , male repugnante Bonacin. quia utrobique sunt solemnes , &statae caerimoniae cum orationibus sacris.

Quintd, dum habetur modio G a 4 petitur cadauer, & sunus fit, atque anniuersaria, siue suffragia pro mortuis : haec enim omnia distinae in concessione Pij exprimuntur. Sextδ, dum instituitur solemnis I I . processio, siue in ea seratur SS. Sacramentum, siue non: processionis enim meminit Pius V. Addit Bonac. id verum esse,'quando publich & si lemniter ad infirmum desertur SS.

Sacramentum.

Septimδ , si tanta sit multitudo, I 6. vi commode nequeant fiminae pes primariam Ecclesiae Poriam egredi, aut ingredi, possunt per claustra, &alia loca interiora transire: id enim concedit Pius. Sed tunc debent scae- minae ad Ecclesiam recta se conferre,& alid non diuertere, ut laudati D ctores obseruant, & Barbosa . pari. de potestat. Episcos. allegat. 1C2.

Octaud, non Iicebit tamen ingre- IT di, ut intersint thesibus Theologiacis , etiam vulgari idiomate disput iis, aut comeatis etiam piis: quial reuera eae actiones diuina ossicia n i minari nequeunt : secns verb sensio de scivilis, & aula scholarum sociei tatis lasa : cum enim neque atrium, L lanua -, Di illipeo

390쪽

Di uisitio I L.

scholarum limitibus clausurae conistineatur , neque ipsae scholae , aut aula , ad quas aditus tantum est ex atrio, & non ex interiori domo sunt intra septa clausurae , & reuera omnibus pateant: eas quoque adire Asfuerit taminis. Quamuis , ut de ipso atrio monuit Sancti. & Fordinand. non deceat in illas aulas pausim , & sine causa, ac non nis prudenter taminas inducere. Nono non nisi tempore diuinorum ossiciorum licitus est hic ingressus: quare toto die non debebit ille patere. Quod tamen ita accipias velim, ut dum populus conuenit ad diuina ossicia,antequam inchoentur,

dum etiam illis peractis , illic aliquandiu subsistit , orationis gratia,

aut dum expectat, donec effluat multitudo liceat ingredi: dum etiam toto die exponitur SS. Sacramentum

in aliqua capella claustri, aut illa ad indulgentias vistatur , aut dum obfesti celebritatem conserta est Ecclesia , neque egressus & ingrellas nisi per portas claustri commodus esse potest : licitus omnino erit ingressiustaminarum

Decimo si diutius post diuina o feta sebsistunt in his locis taminae, aut fortassis 1 Religiosis colloqui,

causa detineantur , non peccabunt contra clausuram , neque poenas illam violantibus impositas inserent. Ita Sanch. cap. I7. cit. numer. 29. &Bonacin. punct. q. etiam cit. contra Roderiq.lom. I.qq.regularium q-8.

r. h. sub fin. Quia poenae sunt impositae ingredientibus sine licentia,& admittentibus; non autem imminrantibus , vel detinentibus ingressas. Vide quae diximus disquisit. I. cap.I. conserer . & Is.

Undecimd haec eiam ratio &stricta interpretatio legum poena

Cap. V. s. III. 369

lium persuasit Bonacinae sub finem

punct. . citati eas λminas licite tamet ingressas , si deinde interiores ossicinas, & loca regularia lustrent. non assici excommunicatione inflicta ingredientibus sine licentia: n que Religiosos eas deducentes poenis contra admittentes latis amet: quia licet fateatur hos omnes viol re clausuram , quod etiam tradunt Sancti. num.11. Ferdinand. a Castro punct.8. num.1. & alij ε non tamen

praesemunt ingredi sine licentia ; ac proinde non debent puniri poena. quae in ingredi praesumentes fertur.

Existimo cum nac violatione Co iunctam esse excommunicationem

contra ingredientes, uti dixi cap. 8. I. r. superioris disquisit. Neque enim ingrestus physicus tantum, sed morans est capiendus. Duodecimd concedo tamen ει- minas , quae impore diuinorum onficiorum modo explicato ingrediuntur , si non pietatis causa , ut diuinis assistant ossiciis ; sed ex prauo Iodam fine, sue curiositatis , siueio quopiam , etiam turpi, ingrediantur : neque contra clausuram peccare , ne ue poenas ullas incurrere. Ita Roder . Sancti. Sorbus.

Ferdinand. Bonacis. &alij ; quia tune ingressus non est interdictus. Neque existimo , quod tamen vult Sanchmum.18. debere habere finem diuinis ossiciis assistendi , quamuis simul aliud quidpiam agere velint. Nam sussicit, i ingrediantur eo tempore , quo licitus est ingrellius. Decimotertio existimant Ro-deriq. quaest. 48. cit. astic. 3. Sancti. cap. 17. artic. . Sorbus in compend. ptiuileg. mendicant. ver. ingressus monasteriorum, Ferdinand. punct. Praelatos , qui extraordinarias processiones indicerent ea tantum dei causa,

SEARCH

MENU NAVIGATION