Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

DE NATURA MATRII ONII 3

tempus adsignant, quo Christus Matth. XIX, 6 dixit: Nuod Deus coniunxit, homo non separet: alii autem cum nuptias in Cana Galilaeae praesentia sua cohonestavit Ioan II. Quia ver baptismus ianua est caeterorum sacramentorum, illud consequitur, quod matrimonia, quae nunc inter Iudaeos, Turcas, aliosque non baptigatos ineuntur, vera quidem matrimonia sint in ratione contractus, neutiquam ver in ratione Sacramenti. An vero, quod inter eosdem non baptigatos contractum fuerit matrimonium, accedente baptismate, Sacramentum evadat , Theologis, non sine tamen opinionum discrepantia, solet inquiri. Nonnulli quippe tuentur statim post baptismum absque ullo novo consensu matrimonium fieri Sacramentum arbitrantur alii Sacramentum evadere, cum vel novus ab iis, qui baptizati sunt, ponitur consensus, vel antiquus quoquo modo renovatur, scilicet aui verbis, aut nutibus, aut affectu maritali. Non desunt tam eii

et ii quidem non pauci, qui huiusmodi matrimonia nullo modo acquirere Sacramenti dignitatem

asseverant. Verum haec quaestio pos solemnem

loquendi modum a Piora adhibitum, de quo supra, tiosa sorsan ac inutilis dici poterit.

ne diserimine matrimonium inter o allos eontinetus.

Qualis autem disserentia sit inter contractum matrimonii aliosque contractus breviter explanandum est. Itaque naturalis contractus matrimonii a civilibus et humanis contractibus praesertim

102쪽

94 CAPUT H.

differt V quod matrimonium a iure naturali et divino originem et institutionem habet, eique a Deo ipso seu ius naturae explicante, seu legem positivam serente quaedam conditiones, quales praecipue monogamia et insolubilitas, amxae sunt, in quibus matrimonium nulli subditur potestati, quae divina inferior sit caeteri autem contractus a iure gentium, vel speciali iure cuiusque nationis profecti sunt. Quin primaeva viri et mulieris coniunctio, cuius Deus auctor suit, sanctissimi illius vinculi, quo Christus cum Ecclesia sua copulatus est, mrsticum signum praetulit, ex quo sactum est, ut IS. cclesiae Patribus ea matrimonia, quae ante legem evangelicam iniri solebant, Sacramenta lato quodam sensu appellata sint, eoque nomine ipsa infidelium matrimonia honestata suisse legamus. Sic Innocentius III cap. GAunguus, de Divort haec habet et Cum Sacra mentum coniugii apud fideles et infideles existat. v Illud etiam animadversione dignum est, quod inhumani generis diffusione non solum apud Iudaeos caeremoniis et ritibus sacris nuptiae celebratae sunt, sed etiam apud aganos quasi matrimonio divini aliquid inesse arbitrarentur. 2 ' Disseri, quod consensus matrimonialis natura sua solutus , expers, et liber est ab alieno imperio, neque ulla potestate humana suppleri potest;

repugnat enim fini seu mutuo amori, quo animos copulari potete in matrimonio, ut sine proprio consensu ineatur sed in caeteris contractibus, quamvis spontaneus et liber postuletur, aliquando tamen publica potestas cogit cives vel invitos ad certum contractum ineundum , quin, si nolint consentire, aut nequeant, consensum ipsa

103쪽

DE NATURA MATRIMON11 95

supplet, ut actus valeat. Vide litisi a Pii VI ad Episc. Agriensem 1 Iulii 1789. ' Diffsri, quia

matrimonium, quod ad erus validitatem spectat, a divina, naturali, et ecclesiastica lege, non tamen a civili, et Principum arbitrio pendeat, sicut civiles contractus reliqui do quo inserius disputabimus. 4 Denique matrimonium a caeteris contractibus differt, quantum quidem res sacra a pro-

sana est enim invisibilis gratiae visibile signum, dum ad Sacramenti dignitatem elatum si, quo

coniuges sanctificantur.

132.

Do materis et forma.

Apud omnes Catholicos certum est, contractum illum, qui matrimonium vocatur ab Ecclesia esse materiam Sacramenti est enim res sensibilis, ex qua Sacramentum conficitur; qui ex Synodi Tridentinae definitione matrimonium ipsum est vere et proprie Sacramentum. Sed quia multa possunt in matrimonio distingui, videlicet 1 mutuus nubentium consensus verbis aut signis expressus; mutua corporum traditio 3 nexus seu vinculum ex illo contractu resultans; 4 denique mutuum ius et obligatio in utroque contrahente ad debitum coniugale, idciνco in determinanda materia Sacramenti multum dissentiunt Doctores, dum alius aliam contractus partem seu proprietatem pro Sacramenti materia constituit. Itemque de sorma Doctores disputant, an in verbis vel externis signis contrahentium ponenda sit, an in verbis Sacerdotis, qui contrahentes in

104쪽

s6 APUT M.

matrimonium copulat. Verum haec disputatio ex alia quaestione pendet, quisnam Sacramenti Matrimonii Minister sii Nam qui docent, ipsos contrahentes Sacramenti ministros esse, quorum uterque sibi, vel alteri illud administret, Sacerdotem autem aveι irabilem testem, ut aiunt, un- taxat esse, eiusque benedictionem caeremoniam ecclesiasticam, quae ad Sacramenti essentiam non pertinet, consequens est, ui Sacramenti sormam in contrahentium verbis, aut externis signis collocent, quum omnium Sacramentorum forma per Sacramentorum ministros apponatur. Contra autem ex eorum sententia, qui putant Sacerdotem non modo testem auctorizabilem esse, sed etiam Sacramenti ministrum, ita ut sine ipsius ministerio, validus quidem et firmus matrimonii contractus, non tamen confici Sacrumentum possit, plane consequitur, Sacramenti formam contineri his verbis : Ego vos in matrimonium coniungo, aut aliis aequivalentibus , quae Sacerdos iuxta receptum cuiusque provinciae ritum adhibuerit. Itaque de Ministro Matrimonii dicendum erit.

In hac quaestione gravissima duo sunt apud omnes explorata I opinionem, quae solos contrahentes Sacramenti Ministros lacit, unanimem esse veterum Scholasticorum sententiam, hanc enim ut certam ei exploratam propugas runt sere omnes

antiqui Theologi Iurisque Canonici Interpretes, quae quidem in Theologicis doctrinis antiquitas

105쪽

summa est nota veritatis. II. eamdem sententiam,

postquam etiam nova opinio primum per Canum, ut pluribus probat Cl. Perrone p. c. l. 3, Sect 1, c. 2, a. 2, in medium prolata fuit, permansisse adhuc in Scholis communio lem. Quamobrem Tournely, quamquam Melchior Cano adhaereat, ingenue tamen lassus est in Tractatu de Matrimonio: Si ex auctoritate et numero Scholasticorum pugnandum hic oret, vincere haud dubie opposita sententia a Huic antiquior et communiori sententiae illud gravissimum argumentum accedit, quod doctrinae et praxi Ecclesiae mire congruat et SS. Pontificum decisionibus praesertim nuperrimis apprime respondeat, adeo ut contrariae opinioni de Sacerdote ministro Sacramenti Matrimonii praeclarissimi auctores nuntium modo plerique omnes miserint. Congruit doctrinae Ecclesiae quia T. PΡ. sess. XXIV c. 1 de Res Matrim declararunt:

Clandestina matrimonia, libero contrahentium consensu acta rata et vera esse matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita non facit. 3 Si etenim nuptiae sine Sacerdotis praesentia celebratae vera et rata matrimonia exstiterunt, cum ex recepto a Sacris Canonibus loquendi modo ea tantum matrimonia

dicantur vera et rata, quae non solum contractus

sunt, sed vera et proprie dicta Sacramenta sit inde ut illius Sacramenti ministri sint contrahentes et non Sacerdos; quandoquidem sine eius praesentia et ministerio Sacramentum confici non potuisset. Congruit etiam praxi, quia matrimonia coram duobus testibus et Parocho, sed eo invito et reluctant , inita, iuxta contrariam sententiam essent valida quidem in ratione contractus, sed ob desectum Sacerdotalis benedictionis non essent Sacra-

106쪽

98 CAPUT II.

menta. At Ecclesia aliter sentire videtur, ut multis verbis demonstrat Benedictus XI de Syn. Dioeces lib. 8, cap. 13 4 Ne sic copulati fideles

perpetuo carerent gratia, quae in Sacramento Matrimonii in contrahentes derivatur, debere Ecclesia illos compellere aut saltem hortari, atque inducere ad suum contractum legitime , consuetisque adhibitis sacris ritibus , iterum renovandum coram eodem arocho, cuius verbis a Sacramentum , atque ob eamdem rationem coram Sacerdote aut praeciperet, ut. saltem instaurari curaret clandestina coniugia in locis inita, ubi Tridentini decretum non est susceptum. Cum autem neutro casu coniugii renovationem ab Ecclesia urgeri videmus, non temere inde coniicimus utrumque contractum, quamquam Sacerdotis benedictione non obsignatum , iam ab Ecclesia haberi pro Sacramento a conser etiam eiusdem Pontificis Const. . PAUCIS ABHINC , Huc etiam faciunt plures S. C. C. declarationes, quas idem Pontifex cit. per lib. 13, cap. 23, et agnanus in cap.

0uONIAM n. 25 de Constitui reserunt, ex quibus perspectam habemus validitatem matrimonii coram legitimo Parocho et testibus celebrati, quamvis Parochus auctoritatem suam neque dicto, neque facto interposuerit. Iam vero declarationes istae matrimonium spectant, quatenus Sacramenium est Congregatio enim de matrimonio, non ut contractus pure humanus, sed ut Sacramentum est, sententiam rogabatur. Quin Petrus Ledesma apud Pontium de Matrim. lib. 1, cap. 8, affert ipsius Congregationis declarationem, in qua expressis verbis Sacramentum memoratur. Est autem declaratio et Non periinere ad substantiam matri-

107쪽

DE NATURA MATRIMON 99

monii Sacramenti, ut Parochus aliqua verba proserat. AEuamobrem necesse est alterutrum amr- mare, aut Sacerdotem non esse Sacramenti Matrimonii Ministrum, aut Sacramentum ab eo confici

qui nihil agit, qui verba nulla profert, qui Liam

repugnat et contradicit. Hoc autem posterius, quo Sacramenti Minister sacerdos esset nihil verbis aut lactis administrans, imo celebrationi Sacramenti ipsius apertissime repugnans et contradicens, adeo ab Ecclesiae doctrina rectaque ratione alienum et absonum est, ut nihil videatur esse absurdius. Verum sacere non possum, qui hic memorem

declarationem eiusdsm S. C. C. in Trio 27 Martii 1632. Rogata Congregatio, quemadmodum matrimonium valide contrahi posset, ubi Tridentinum publicatum sit, sed Parochialis Ecclesia proprio Parocho, et Cathedralis Episcopo careat, et Capitulo habente faculiatem delegandi alium Sacerdotem, unusque alius ibi sit, qui parochi vel Episcopi vices suppleat; et censuit valere matrimonium absque praesentia Parochi servata iamen in eo, in quo potest, sorma Concilii, nempe adhibitis saltem duobus testibus. Si vero existat quidem a-rochus vel Episcopus, sed nullo constituto Vicario, et uterque metu haereticorum lateat, ita ut vere ignoretur ubinam sit, vel eodem metu a Dioecesi

absit, nec ad alterutrum tutus sit accessus, validum quoque esse matrimonium contractum absque sor-

mari. Concilii Tridentini, adhibitis tamen duobus,

uti dictum est, aestibus a Iam vero declaratio Spectat matrimonium secundum formam ridentini contrahendum, nimirum quatenus Sacramentum, nec tamen in iis rerum circumstantiis praesentia, et ministerium Sacerdotis ad eius validita-

108쪽

100 CAPUT II.

iem postulatur. Huc speciat decisio S. C. pro negotiis Ecelesiae Gallicanae dis 22 April. 1795. Ad dubium enim supposito quod matrimonium c lebratum fuerit aliaque benedictione Sacerdotis, qui tunc tempore rebellionis gallicae haberi non

poterat, an conveniat nec ne, ut praelata benedictio postea suppleatur a reponebatur c fideles hortandos esse, ut cum Sacerdotis opiam habero possunt, ab eo benedictionem peiant, qui tamen illis declarabit, huiusmodi benedictionem ad validitatem minime pertinere. AEuid aperitus, quid luculentius dici potest pro sententia , quam tuemur Praeterea Eugenius IV in decreto pro instru clione Armenorum, haec habet et Septimum est Sacramentum Matrimonii, quod est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae secundum postolum dicentem: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et Ecclesia Causa esliciens matrimonii est mutuus consensus per verba de praesenti regulariter expressus a dixit Ponti sex per verba regulariter expressus 3 quia consensus mutuus regulariter verbis, interdum nutibus et signis exprimi etiam potest. In hoc decreto agitur de Matrimonio, uti est Sacramentum, 1 quia Eugenius profitetur se Sacramentorum doctrinam Armenis tradendam assumere 2 quia verbis declarat sermonem sacere de Sacramento Matrimonii eodem loco, cum ait et Septimum Sacramentum est Matrimonium ara demum quia nil opus erat, ut Eugenius Armenos doceret, quemadmodum naturali et civili contractu matrimonium perficeretur id quippe latebat neminem , et a Pontificis scopo immensum aberat. Porro ille non meminit

109쪽

DE NATURA MATRIMONII 101

Sacerdotis , sed simpliciter tradit, matrimonium emi consensu mutuo per verba de praesenti. At vero meminisse Sacerdotis, si sacramenti Minister HsSet, oportebat omnino aliter enim instructio Pontificis manca el imperfecta suisset in re quidem substantiali, unde Armeni in errorem aut sabiem in graves dubitationes trahi potuissent. Restat igitur, ut Sacerdos, et verba ab ipso prolata ad Sacramenti Matrimonii essentiam non pertineant, nec ipse Sacramenti Minister habendus sit. Tandem haec sententia S. Pontificum decisionibus respondet. Nam missis iis, quae ab Urbano VIII, Pio VI, io VII dicta sunt, apertissima sunt verba quibus usus est Pius X, tum in altoc. 24 Sept.

1852, tum litteris datis ad Sardiniae Regem 19 Sept. 1858, tum allocutione 29ici 1866, quibus cum statuatur Sacramentum in nuptiis christianorum a contractu separari nullomodo posse, cumque constet Sacramentum inde fieri a christifidelibus, qui matrimonium contrahunt absque Parochi praesentia , in locis ubi impedimentum

clandestini latis non exstat vel viget, profecto concludatur oportet non Sacerdotem , sed ipsos contrahentes ministros esse. Unde sequitur, ex dictis, in matrimonio corpora, seu ius in eorpora maleriam remotam, huius iuris traditionem materiam

proximam, mutuam cceptionem, seu consensum exlerius expressum, formam constituere.

Multa quidem armmenta sunt, qua uelabior canus eiusque a Melae , tum antiquiores, tum reeontiores, ut etae de Lamaux, obmayer, auter Dollinger, Mulier, Brauer, aget, Fayer , Ber et Statiler, eontra proserunt. Sed ea si illatim diluunt Benarminus lib. 4 de Matrim. cap. 6 et seqq. Bil luis de Matrim eap. 6 Pontius it. lib. 4 eap. 8, et inier

110쪽

102 APUT II.

reeentiores . Alphonsus de Ligorio . Diis de Matrian. Co- vini a iis de uinistro de Matrimonio , Vernier . Theia. praei. n. 82 , Henr. le u Dissertatio dogmatica archaeologie . Mog. 831, errone α De Matrimonio cap. 4 s 3 et

seqq. . Marroe . De Re aer. . . de Matrim. . . prop. 1 Romae 4858, aliique passim. Dissiteri tamen non possumus cani opinioni se adiunxisse omnes ecclesiastieae potestatis fores omnes qui Iansenti sectam sequuti sunt, aut ansentano sermento turgebant, omnes demum , qui se Curiarum ivilium partibus addixerunt, aut quocumque modo politicae potestatis. assentatores laeti sunt, ut ait lar Liobermann.

De eonsensu atriario ilial.

Vulgo traditur matrimonium consensu persci, quo significatur caetera omnia irrita esse, si onsensus utriusque coniugis desuerit. Est autem ad matrimonii valorem mutuus iste consensus adeo necessarius, ut eius desectus nulla humana potestate sive civili, sive etiam ecclesiastica queat suppleri. An vero per absolutam, ut aiunt, Dei potentiam , absque mutuo contrahentium consensu possit matrimonium subsistere , acerrime inierdoctores disputatur. 0tiosa quidem , aut prorsus inutilis haec est disputatio, cum nullum proferri posse videatur exemplum, quo Deum hac absoluta sua potentia aliquando usum fuisse certe demon

stretur. At quamquam consensus matrimonium vere essiciat, non tamen solus sussiciens est. Nam matrimonium non valide contrahitur, nisi consensus

ipse coram arocho et tribus vel duobus testibus, ubi Conc Trid decr. publicatum est, exprimatur, ipsique contrahentes omni impedimento careant,

SEARCH

MENU NAVIGATION