장음표시 사용
71쪽
siiment se in illicitum ac soriticarium acium irruisse , matrimonio iusto constituendo imparem, ac propterea non sibi ereptam acultatem existiment ad alia vota transeundi, cum haec apud eas gentes persuasio vigeat Dubium Secundum. Quale consilium dandum Missionariis earum Regionum circa modum servandum, praesertim in Poenitentiae Sacramenti administratione, cum iis fidelibus, qui post sponsalia et copulam habitam cum una muliere, nuptias publice cum alia contraxerunt,
quas ipsi bona fide iustas existimaverunt, validasque 'LAbium Tertium Vicariis Apostolicis ac Missionariis remedium flagitantibus aptum ad cohibenda coniugia clandestina , et avertenda damna ex iisdem funestissima suboritura, quid consilii dandum, aut praescribendum sit 3 Sacra congregatio respondit ad et 1 Si in praelatis regionibus, ubi publicatum non sui decretum S. Concilii Tridentini, duo sponsi carnalem inter se
deinde habeant copulam , eam tamen non ex assectu maritali, sed assectu illicito ac fornicario; haec eorum copula minime transire facit praeeedentia eorumdem sponsalia in verum matrimonium coram Deo, seu in soro conscientiae, liberi manent; atque poterunt, si praedicia eorum sponsalia ex aliqua legitima causa dissoluta fuerint, nuptias alias licite inire nihilominus si eorum copula in soro externo et iudiciali probetur, poterunt iidem, ex praesumptione Iuris et de Iure contra quam non admittitur probatio, per Ecclesiasticam potestatem adigi ad sese habendos tamquam veros coniuges, quibus, vivente consorte, quodUi connubium interdictum sit ex capite 30 de Sponsalibus et Matrimonio Ad 2' Si quis fidelium post
72쪽
sponsalia ei copulam dei habitam cum una muliere, cum altera muliere publice matrimonium contrahat, atque in hoc statu admissionarium aliquem in tribunali poenitentiae accedat, debebit eum interrogare, an copulam istam cum illa prima muliere habuerit ex affectu maritali, an vero ex metu
illicii et fornicario. Si alterum hoc respondebit, nullum de validitate praesentis sui matrimonii
dubium ei movebit. Sin autem primum respondebit, graviter ipsum commonebit, eum maritum esse non secundae sed primae mulieris , ad eamque redire omnino debere. Additur vero ad eorumdem Missionariorum Instructionem , quod si sorte homo iste probare non valens in foro externo carnalem - copulam ab se habitam cum prima illa muliere, cogeretur hinc per Ecclesiasticam potestatem cum altera muliere remanere, qua cum publice matrimonium contraxit, deberetis poenam quamlibet, ipsamque excommunicationem humiliter potius sustinere, quam cum altera
hac muliere carnale commercium exercere non
sine lethali culpa , eae Capiι 44 de sententia G- communicationis Adra Sacra congregatio censuit, et si id Sanctissimo Domino nostro placuerit, ut quibus in locis id expedire maturo consilio iudicaverint, in iis concilii Tridentini de Matrimonio Decretum integrum rite promulgandum curent Episcopi Vicarii Apostolici, aut saltem quoad fieri licuerit, iuxta regulas traditas u Benedicto XIV. Pontifice Maxim in opere de Synod Dioecesana libro XII, Capite V, 3 8, 9, 104 11 et in constitutione ET SI PAST0RALIS dematrimonio 1 et uamobrem
eadem sacra congregatio decernit quod sequi iur; et mnia et singula matrimonia quae posthac e-
73쪽
lebrari contigerit apud Sinas, ut valida nominentur et sint, ineunda erunt coram Parocho, aut
Missionario, aut alio quovis legitime designato, ac duobus vel tribus testibus, iisque quoad licuerit, Christianis. In iis vero locis in quibus integrum
non possit promulgari Decretum, vel si promulgatum sit, Parochus tamen, vel alius rite designatus absit, vel facilis ad eumdem aditus non sit, iniri quidem possint coniugia etsi absque aroelio, coram duobus saltem testibus, iisque, si seri possint , christianis , ita tamen ut contrahentes , ne Sacramenti dignitas vilescat, obligentur lege sistendi se coram Missionari vel Parocho, quandocumque reduci, ut rite ab eo benedictionem recipiant. Missionarius autem vel arochus redux, quando sibi de consensu coniugum constiterit, antequam coniuges benedicat, eos commonefaciat, eiusmodi benedictionem ad ritum unice, non ad validitatem pertinere coniugii, ac propterea non committet ille, ut rursus consensus per nova verba exprimatur Tandem ne decreti Tridentini memoria, iusque obsolescat, cupit sacra congregatio ut quotiesse dederit occasio, Missionarii illud popularibus sibi
commissis explicent, ac iuxta regulas modo expositas declarent. Expedit enim, ut ipsae maxime adolescentulae virgines id perceptum habeant, ne in fraudem induci, et occultis , vimque nullam habituris nuptiarum promissis se ad ullam pelli turpitudinem patiantur. 30uam sacrae congregationis sententiam sanctissimus Dominus Noster Pius Papa III die 14 Ianuarii 1821 benigne approbavit, et omnino servari iussit. Verum enimvero, cum Vicarii Apostolici exposuerint gravissimas dissicultates ex publica-
74쪽
tione decreti Conc Trid inde exoriri, eadem S. C. prudenter uniuscuiusque Vicarii postolidi consilio publicationem huiusmodi committendam esse existimavit, suadens ut ab illa abstineat, ubi eam in destructionem corporis Christi potius quam in eius aedificationem esse videbitur. 23 Iunii
Sexta causa dissolvendi sponsalia est professio religiosa, tum quia ex iuris dispositione spondens censetur alteri se obligare hac tacita lege , et nisi
Deus me ad religiosum vitae statum elegerit, tum quod solemnis votorum nuncupatio matrimonium ratum dirimit quo magis ergo per Solemnem professionem sponsalia dissolventur an vero per solum religionis ingressum sponsalia solvantur, discordes sententiae sunt. At rectius sentire videntur qui putant, remanentem in saeculo solvi quidem obligatione in se suscepta, tum quia religionem ingressus satis declara se sponsalia renuntiare , tum quia ex parte ipsius notabilis sit mutatio , et in saeculo manenti grave nimis laret totum probationis tempus non sine incontinentiae periculo exspectare, et alias interim connubii Occasiones negligere, aut dimittere quin etiam probrosum esset discedentem a religione in maritum vel in uxorem recipere. Contra autem sentiunt
non ex integro liberari alteram partem , ideoque religione egredientem ad sponsalia obligari, cum
75쪽
ex iure positivo ea obligatio exstinguatur per solam professionem, tamquam per mortem spiritualem religio enim est quaedam mors spiritualis, qua aliquis saeculo moriens vivit Deo. Nemo autem et intelligitur mortuus saeculo per religionis ingressum, quousque professionem emiserit 3 ait
S. Thomas in suppl. 3 p. quaest. 1 a 3 ad 2. Ea autem conditio ε nisi me Deus ad religiosum statum elegerit 3 ad eum religiosae vitae statum pertinet, qui perpetuus sit, qualis non est certe quidem ingressus in religionem, et assumptio religiosae vestis, quae postera die dimitti potest.
De dissolutione ob impedimenturii dirimens.
Septima causa solvendi sponsglia est, si impedimentum dirimens, ex gr. ammitatis, rdinis sa cri, sponsalibus initis, superveniat, vel detegatur. Tune enim matrimonium evadit impossibile impossibilium vero nulla est obligatio Consulto autem susceptio rdinis sacri, quae sponsalia sequatur, hoc loco recensita est, quia Secundum sententiam probabiliorem, 0rdo sacer sponsalibus superveniens non ea dirimit ex dispositione iuris, sed ratione impedimenti, quo ordinatus sit perpetuo inhabilis matrimonio contrahendo. Nam ex iuris dispositione sponsalibus inest tacita conditio: nisi religiosum statum elegero his nullo iure probatur sponsalibus etiam inesse hanc conditionem e nisi 0rdinem sacrum suscepero. 3 Ex quo recte insertur sponsum , qui invita sponsa scro0rdini in iliatus est, dum non rite a sponsalium
76쪽
obligatione se expediat, seque implendae obligationi inhabilem perpetuo reddat, omnino teneri ad expensas et damna praestanda, si qua ratione et spe matrimonii sponsa sustinuit. Non autemper susceptionem rdinum minorum sponsalia dissolvuntur prius contracta, quia minores rdines ne impediunt quidem, quominus matrimonium licite iniri possit. At vero si quis, sponsalibus initis,
votum simplex emittat servandae in saeculo castitatis, aut sacri 0rdinis suscipiendi, tunc ex utraque parte dissolvi vinculum sponsalitium , etsi iuramento firmatum, nonnullorum sententia St, qui aiunt, tacitam conditionem sponsalibus semper adiectam esse et nisi statum perfectiorem elegero: et proserunt auctoritatem S.C. C. in Bamberg. Spons. quam reser Monacelli sorm leg pract. p. 1 t. 8, tom. 10, 24. Verum e contra non utrinque sponsalia solvi plures Canon istae docent. Nam ex eorum sententia vovens tacite renuntiat iuri suo, aut saltem ob idem violatam praebet alteri parti iustam causam resiliendi a sponsalibus, si velit. Sed ipse
vovens a sponsalium obligatione non eximitur, quia non potest mutare sententiam in praeiudicium alterius partis, nec videtur Deus acceptare
promissionem rei, quae alteri ex iustitia debetur. 0bstringitur tamen ipsius voti religione in sui praeiudicium, hoc est si sponsa idem datam remittat, aut mortem obierit, aut ex alia legitima
causa sponsalia solvantur, Vovens tenetur serVare castitatem. Confirmant sententiam decreto Alexandri lini cap. 5 0ΠIAELERicI VEL VOVENTES, ubi seminae, quae post inita sponsalia continentiae votum emiserat, iniungitur poena de siue mentita ex quo perspicuum est, non obstante voto, obligationem
77쪽
sponsalium perstitisse, et votum illicitum emissum esse, namque aliter mulier de de mentita non puniretur. At S. Thomas, supp. q. 33, a. 1 ad 1 docet per votum simplex sponsalia dirimenda, propterea quod, ubi duae concurrunt obligationes, potior est praeferenda. Ad argumentum desumptum ex tacita conditione a si statum meliorem elegero respondetur hanc conditionem neque ex dispositione iuris inesse sponsalibus, neque ex natura rei decisi S. C. C. alio spectat, quum agat de sponsalibus initis post iuramentum suscipiendi ordines
et iam mutuo consensu solutis.
octava causa solvendi sponsalia etiam iurata est subsequens alterutrius ornicatio. Discrimen hic seri solet ab aliquibus, an sponsus lapstis Sit in fornicationem, an sponsa , cum putent libidinem seminae turpiorem esse quam viri. Verum haec non videtur iusta causa, cur ad imparia iudicentur, nec honesta mulier in eum casum se obligasse censenda est, ut cum viro de fide coniugii servanda graviter suspecto matrimonium inire teneatur. Solvuntur antem sponsalia intuitu solius
innocentis, quippe reo malitia sua patrocinari non debet. uod si propter ornicationem corporis sponsalia dissolvuntur, dubitandum non est, quin propter ornicationem spiritualem, haeresim scilicet, apostasiam, et schisma dissolvi possint. An antecedens viri ornicatio, ubi detegatur post sponsalia, tribuat sponsae resiliendi ius, quaesi-
78쪽
lum est, et pro negativa sententia affertur argumentum, quod sponsus non fit notabiliter vilior, nec ulla nota aut ignominia est seminae virum ducere, qui aliam cognovit, ut ait Sancheg Ierum sententia amrmativa quae asserit, sponsam in foro conscientiae non peccare, si resiliret, magis iustitiae consentanea videtur, tum quia notabilis mutatio in viro deiecta est, et nullum est discrimen inter notabilem mutationem et circumstantiam, quae sponsalibus supervenit, et eam quae prius exstiterit , sed suerit ignorata, tum quia honesta virgo non aeque intendit nubere viro impudico,
ac pudico. Vide an de Velden Princ Theol mor. l. 4. 247 et quae habentur 3 sequenti.
De dissoIutione ob mutationem animi, eo oris, ve fortunarum.
Non causa est mutatio animi, corporis, vel fortunarum, veluti si sponsus aut sponsa comitiali morbo, lepra, paralysi, aut alia gravi et incurabili infirmitate corripiantur, si notabili deformitate , veluti si utriusque vel unius oculi iactura mulctentur, si latrociniis, ebrietatibus, rixis, et similibus vitiis se dederint, aut demum si ex parte bonorum fortunae ad interitum properaverint. 0mnibus nempe pactionibus natura sua inest conditio crebus ita stantibus , multo magis id valere debet in sponsalibus, quae mutuo amore sustinentur. Non solum autem mutatio notabilis eveniens et non praescita, sed omnes quoque circumstantiae antea incognitae, quae matrimonium
79쪽
reddant dissicilius multoque molestius, quaeque prius cognitae eius conditionis homines ab ineundis sponsalibus retraxissent, quamquam ipsa sponsalia praecesserint, causam tamen iustam exhibenta sponsalibus recedendi, quum primum innotuerint. In Iure namque paria sunt, non esse et non
apparere, L. duo sunt 30 . de test tutela paria etiam in Iure sunt supervenire, et praecedere, Sed ignorari lege, eg si de coni. empl. Atque hoc ad sponsalia etiam iurata recte extenditur, siquidem iuramentum includit omnes conditiones contractus cui adiicitur, Leg. in cod. de non num peci, ab que idcirco relaxati iuramenti in huiusmodi casu,
ut Iposcatur, non est necesse. In causa autem
particulari quaenam mutatio superveniens, aut circumstantiae detectae sponsalia dissolvant, legitimus Iudex pronuntiabit. Notandum tamen, ait Vanaspen Iur Eccles univers. part 2 tit. 12, cap. 2, non vincere ad solutionem sponsalium, quod superveniat aut detegatur talis circumstantia , quae si praescita suisset, sponsalia non inita fuissent, quia certum est multa posse sussicere, ut contractus nondum initus iniri non deberet, nec iniri conveniret, quae nullatenus tamen sussiciunt, ut contractum dissolvant, eo quod contractu nondum iniis, plena sit libertas non contrahendi quae libertas non subest, postquam contractus sui pers cius. Itaque ut iudicetur, an ob supervenientem, aut deiectam aliquam circumstantiam sponsalia censeantur esse soluta, ipsique sponsi, aut alte uter eorum ab obligatione soluti, expendendum, an tales personae secundum prudens iudicium talibus verbis, et in talibus circumstantiis consen-
80쪽
sum antea datum censeantur extendisse ad casum, quo talia superveniunt. Si censeantur ad eiusmodi casum extendisse, sponsalia non solvuntur; si non censeantur extendisse, dicendum est quod solvan
De eis Iullone per disponsationem.
Denique solvuntur sponsalia per dispensationem , quae tamen a solo Pontifice Romano conceditur. Sponsalia enim sunt ius tertio quaesitum, quod nullus praeter Supremum Principem auferre potest. Haec autem potestas explicatur a Pontifice ob causas duntaxat iustas atque graves quin, Si sponsalia iuramento munita suerint, gravissimae causae, quae bonum publicum respiciant, ad dispensandum postulantur.
De elaritate iudiei in sponsali in Masotiatorie.
Unum superest inquirendum, an scilicet ad solvenda sponsalia ob causas expositas sententia et auctoritas Iudicis necessaria sit et Generaliter dici potest, ait avarrus Manual. 9p. 2 n. 28 quod in nullo casu, in quo causa solvendi sponsalia est mantista, tam quoad veritatem, quam quoad iustitiam, praedicta Ecclesiae auctoritas requiritur, quia talia ab ipso iure dissolvuntur. Ab hac regula generali Doctores, qui sentiunt cum Na- Varro, excipiunt casum, quo prudenter timeatur,