장음표시 사용
81쪽
ne dissolutio, privata auctoritate acta, scandalis occasionem datura sit, itemque si Dioecesum consuetudo ea sit, ut dissolutio sponsalium ante causam ab rdinario cognitam et probatam non permittatur contra S. Thomas inra sent dist. 27, q. 1, a. 3 haec tradit et In duobus casibus, scilicet cum quis ad Religionem coniugii, et cum alter coniugum cum altero per verba de praesenti
contrahit, ipso iure sponsalia dirimuntur, sed in aliis casibus dirimi debent secundum iudicium Εωclesiae. Huic sententiae videntur favere canones. In cap. DE ILLI 7 de Desponsat impub cautum est, Qui impuberes, qui adveniente pubertate reclamant, iudicio Ecclesiae separentur, nisi, ut ait Glossa ibid. sortius vinculum superveniat, puta matrimonium cum alio, vel votum solemne, quia tunc ipso iure soluta sunt 3 itemque in cap. Duo PuERI 12 eod. poenitentia cuidam imponitur, qui, iudicio Ecclesiae non requisito, a sponsalibus recessit. Idem confirmari etiam potest argumento ducto a partiate cum matrimonio quamvis enim in matrimonio causa recedendi, seu divertendi liquida sit, recessus tamen , seu divortium privata auctoritate non permittitur Ierum his non obstantibus, prior sententia magis arridet habent enim sponsalia conditionem inditam, si res in eodem statu permaneant, seu quod idem est, nisi iusta et a iure probata causa non accedat. Itaque eiusmodi interveniente ausa , et eonditione illa dinotente, sponsalium obligatio evanescit. Causam
autem notoriam iura ertam et expressam ess oportet ubi enim de veritate vel sumesentia causae dubium sit, propria privata auctoritate non licet
sponsalia solvere, cum uterque sponsus vi con-
82쪽
tractus sponsalitii sit in possessione iuris acquisiti, ut promissio impleatur in dubio autem neminisas est propria et privata auctoritate alterum de possessione sui iuris deturbare, sed Iudicis auctoritas postulatur Ad Canones, qui contra proserum iur, respondet anehe lib. 1 disp. 59 n. 11 4 Cano Duo Pura loquitur de matrimoni depraesenti, a quo alter coniux recesserat absque causa, ut clare constat ex textu. Ad Canonem DE ILLI dico, nolle textum esse necessarium
Ecclesiae iudicium, sed tantum iubere, ut Ecclesiasticus Iudex, si coram ipso impubes adepta
pubertate reclamaverit, eum separei 3 comparatio autem sponsalium cum matrimonio nihil saei ad hanc rem, quia matrimonium natura maperpetuum ei indissolubile est. Quamobrem expedire non videbatur, ut in potestate contrahentium esset arctissimum illud vinculum proprio ma te abrumpere maius etiam in matrimonio periculum est abusuum e scandalorum.
Sponsalia sequuntur proclamationes seu denuntiationes, quae anna etiam appellari consueverunt, eaque voce quae Gallorum propria est, publica edicta nuncupantur, quae propiorem matrimonio viam parant. Denuntiationum originem in
Ecclesia antiquissimam esse nemo dubitai; quin imo ipsarum vestigia nonnulli sibi visi sunt invenisse apud Tertullianum de Pudicitia c. 4. Videraueninum diss. 10 de Mai. q. 5, c. 2. Concilium Latera-
83쪽
nense IV denuntiationes matrimonio praeire omnino iussit, eiusque decretum refertur in cap. sinat. de clandest. Desponsat . cuius haec verba sunt: Specialem quorundam locorum consuetudinem ad alia generatim prorogando statuimus, ut cum matrimonia suerint contrahenda , in Ecclesia per Ρresbrieros proponantur competenti termino prae-snito, ut in ira illud qui valuerint et voluerint, legitiamum impedimentum exponani. 3 Ex qua generali lege consequitur unam saltem denuntiationem in iis
quoque parochiis requiri, ubi concilii Tridentini decretum publicatum non est. Dominicus Soto testatur hanc disciplinism ubique sua aetate receptam non fuisse, praesertim vero in Hispania, ea praecipue ratione, quia per proclamationes, quibus impedimenta caveri curantur, obstacula potius obiicerentur, ne matrimonia celebrentur. Verum Trid. Syn sess. XXIV de Res Mair. cap. 1 sancivit,
ut in posterum antequam matrimonium contrabatur, ter a proprio contrahentium Parocho, tribus continuis diebus estivis, in Ecclesia inter Missarum solemnia publice denuntietur, inter quos matrimonium sit contrahendum a Cum sinis denuntiationum sit, ut impedimenta occulta detegantur, et invalida matrimonia, multaque peccata praepediantur dubium non est, quin fideles omnes ad impedimenta detegenda, si quorum conscii sint, licet iudicialiter sorte probare nequeant, obnringantur. Cuius quidem ossicii populus graviter admonendus est, et ne alioquin ex silentio et occultatione reus reddatur omnium malorum, quae ex matrimonio cum impedimento , praesertim dirimente, coniracio nota sunt oriri, 3 ut recte inquit Vanaspen. Iur Eccl. univ. p. t t. XII, c. 3.
84쪽
Praeterea statutum opportune est, ut antequam proclamationes fiant, Parochus e tum Sponsum tum sponsam seorsim caute, et ut dicitur, ad aures exploret, an aliquod et cuius generis impedimentum inter eos intercedat 3 et si quid nuptiis obstare deprehendat, dilatis proclamationibus id ad proprium antistitem deserre tenetur, qui
prout res expostulaverit, pro auctoritate, muneri
que sui debito providebit. Porro ex eodem denuntiationum fine satis intelligimus , cur ex decreto ridentino fieri debeant: P ante matrimonium contrahendum P a proprio utriusque contrahentis Parocho, vel ab alio de eius ieentia ; ' coram populo requenti inter Missarum solemnia, hoc est in Missa parochiali, aut etiam conventuali tribus continuis diebus sestivis, quae continuitas ita est accipienda, ut alii seni dies praesertim dominici inter unam alteramque denuntiationem non intercedant. 5' Denique denuntiatis nominibus personarum, inter quas matrimonium ineundum est. Denuntiationibus temere neglectis, valet quidem matrimonium, attamen hoc modo contrahentes poena adiciendi sunt, prolesque interim suscepta, si matrimonium reipsa nullum sit, illegitima censetur, ex parentum
bona fide, aut ignorantia nullum subsidium habitura, ut loquitur caput 3 de Clandest. Desponsat. Parochus etiam libere his matrimoniis Mistens ad triennium suspendi iubetur, gravius puniendus, si culpae qualitas postulaverit, cit. cap. 8. Vide Ben. XI de Syn. l. 12 c. 16 p. 2, ubi sermo est de poenis, quae testibus irrogari possunt. Itemque si sponsus et sponsa diversas parochias incolant, neuter Parochus assistere nuptiis debet,
85쪽
nisi habita per litteras testimoniales alterius Parochi attestatione de tribus proclamationibus in sua paroecia rite lactis, et quod nullum inde impedimentum detectum fuerit. Si sponsi in uno loco domicilium, in alio quasi domicilium habeant, in utraque parochia proclamationes fieri debent. Fiunt quoque in loco, quo prosecti sunt, et si ibi diu
morati sint, et iam suffcienter cogniti, tunc in priori quem reliquerunt, loco omitti possunt. Sic enim facilius impedimenta deteguntur, si quae sorte ex parte alterutrius innotescere possint. Si quod impedimentum deseratur , Parochi est matrimonium interdicere, quamquam vel salsum, vel dubium, vel malitiosum ei videri possit cognitio enim ad Episcopum omnino spectat, cui res tota significanda est. Praeterea, nullo etiam detecto impedimento, si matrimonium post tertiam denuntiationem diu multumque disseratur, quo tempore noVa impedimenta oriri possint, denuntiationes iterandae sunt. Quapropter S. C. , teste Rebello, declaravit, si peractis denuntiationibus, intra quatuor menses SponSi non contraxerint, denuntiationes iterum acienda esse, quod tamen quadrimestre Episcopi in Synodo Dioecesana aliquando decurtant, et rituale romanum ad bimestre reducit, nisi aliter Episcopo videatur. Nunc quis dispensare in huiusmodi denuntiationibus queat, breviter videamus. Si ius antiquum dispiciamus Episcopus neutiquam poterat in iis dispensare, quia cum expresse suissent praeceptae in Conc Lat. IV, piscopus ab lege generali dispensare nequibat. Verum cum expediat interdum celebrare matrimonium , denuntiationibus omissis, ideo Conc Trid. it. cap. 1
86쪽
constituit e uod si aliquando probabilis uerit
suspicio matrimonium malitiose impediri posse si tot pruecesserint denuntiationes , tunc vel una tantum denuntiatio fiat, vel saltem parocho , et duobus vel tribus testibus praesentibus, matrimonium celebretur. Deinde anie illius consummatiο-nem denuntiationes in Ecclesia fiant, ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur, nisi r-dinarius ipse expedire iudicaverit, ut praedictae denuntiationes remittantur, quod illius prudentiae atque iudicio Sancta Synodus relinquit. 3 Itaque
ordinarius ea uti facultate potest, non temere tamen et sine iusta causa, cum ilhid negotii non eius liberae voluntati, sed iudicio et prudentiae committatur. Bened. XIV Encycl. SATis voBis, 17 Nov. 1741 ait et Licet Episcopo relictum sit omnmode super denuntiationibus dispensare,haec tamen lacultas non a sola dispensantis voluntate pendet, sed a Tridentino coercetur arctis prudentiae, discretique arbitrii legibus, quod idem est ac legitimam causam dispen-Sationis requirere, quin imo const. NIMIUM LICENTIAM, , citatus Pontifex causam legitimam gravissimam et ineluctabilem exposcit. 0rdinarii nomine non tantum Episcopus intelligitur, et Sanctae Sedis Legatus respectu suae provinciae , Verum etiam Capitulum, sede vacante, Praelatus nullius et ipse Iicarius generalis. Iustae autem dispensandi causae numerantur probabilis timor de matrimoni malitiose impediendo. 'Scandalum publicum, seu infamia, veluti si concubinarii, qui pro legitimis coniugibus habentur, contrahant, si defloratio praecesserit, et timeatur, ne vir voluntatem mutet, aut longe profecturus illico sit, item si alter sponsorum in vitae discri-
87쪽
mine versetur, et proles legitimanda est, aut si casus occurrat revalidandi matrimonii, quod antea in laciem Ecclesiae contractum erat. 3' Qualitas personae , ut si Reges, aliique roceres nuptias ineant, quorum matrimonia numquam denuntiari solent, quia sunt valde nota , antequam concludantur, unde periculum occultationis impedimentorum cessare videtur 4 Urgens necessitas aut quaecunque causa boni communis, vel etiam notabilis contrahentium commoditas sive spiritualis, sive temporalis, aut etiam notabile incommodum , quod aliter vitari non possit 5 Imminens adventus a Quadragesimae tempus, et urgens incontinentiae, gravisve mali periculum, si diu matrimonium differatur. 6 Si sponsi parati sint ad civiles formas implendas, et matrimonium differri
expediens non sit. Utrum praeter recensitas dentur aliae legitimae causae, quaestio est, de qua consule auctores de re morali. Non desuerunt qui generatim docerent iustam dari in denuntiationibus dispensandi causam, quando cessant omnia illa incommoda, ad quae vitanda denuntiationes praemittendae sunt, ea praesertim ratione, quia cessante sine legis, iusta dispensandi causa exoritur ac probatur. Caeterum , curandum est, ut partes antequam matrimonium contrahant, accurate examinentur , et ad poenitentiae tribunal accedant. Si utraque , vel alterutra recuset, Parochus ea peraget, quae penes auctores rei moralis habentur, piscopus vero ea statuet, quae reseruntur in thesaur resol. S. C. C. Mogunt 28 Aug. 1852, et in p. Analeci. Iuris ont Ser. I, coli.
704. Ubi matrimonium, nullis praeviis proclamatio-
88쪽
nibus, celebratum est, Conc Trid praescribit, ut deinde ante consummationem denuntiationes in Ecclesia sant, nisi rdinarius ipse expedire iudicaverit, ut praedictae proclamationes remittantur. Casus itaque rdinario exponendus est, ut iudicet an proclamationes adhuc fieri debeant. Verum hodie generaliter dispensatur, adeoque proclamationes subsequentes locum non amplius habent, nec in Belgio, ut Zypeus l. I. . . reseri, nec in Germania , ut ait Bangen instit praci de Spons.
13, nec in Gallia, neque in Italia, ut sacto constat.
Quod si vir et mulier coniungendi sint diversarum Dioecesium, ait ossius de Matrim. cap. 6, 3 15, non esse opus dispensatione utriusque 0rdinarii, sed 0rdinarium praelatum alterius contrahentis posse cum utroque in denuntiationibus dispensare , sicut alteruter Praelatus rdinarius potest legitime assistere matrimonio, docent Sanche lib. 3 disp. 7, Guttiereet, Aegidius, Coninch. et
Hurtadus ob eam rationem, quia hac in re contrahentes, seu coniuge censentur una perSona et ratione connexionis uterque alterius Praelato censetur subiectius, sicut censetur subiectus, ut coram raelato alterius contrahat. Et quamvis
Pontius de Matrim. 5 cap. 31 n. 9 dicat se de
hoc dubitare, quia saepe, inquit, potest contingere, ut impedimentum, quod in una Dioecesi non est, sit notum in alia, et ita ex dispensatione denuntiationum in una Dioecesi non sequitur per connexionem et colligationem aliqua dispensatio in alia in quo est valde diversa ratio de Matrimonio et denuntiationibus, nam in matrimonio, cum sit necessario vinculum duorum, necessario etiam
89쪽
sit, ut qui unum coniungere potest, possit et alium in denuntiationibus autem non est ita necessaria colligatio et onsequentia, ut ex se constat quamvis, inquam, Pontius ita dubitet, nihilominus cum praedictis Doetoribus est affirmandum , qui , etsi non est tania connexio, sicut in ipso matrimonii contractu , est tamen connexio
et per dispensationem unius Praelati vere satisfit decreto ridentini, quod solum requirit, ut 0rdinarius dispenset, et cum 0rdinarius dispensans debeat insormari, an aliqua subsint impedimenta, eo ipso, quo cum tali diligentia disponsat cum uno, dispensatio absque periculo alicuius inconvenientis et periculi, ne ignota remaneant impedimenta, potest ad alium extendi. 3 Conser ipsum Bossium et doctores ab eo laudatos cit loco Alasia Titeol. Moral. t. 8 de Mair. p. 2 c. t. n. 6 Girald p. 2, seci. 14 et Cailla ui et Manuel de dispensations ,
t 1 D. 7, contrariam tuentur sententiam, proseruntque dec. S. C. C. 20 April. 1606, iuxta
quam necesse est, ut aut uterque ordinarius dispenset, aut saltem habeatur ordinarii alterius dioecesis de statu libero testimonium. Haec opinio in praxi consulenda est. Vide Carriἡre t 1 de Matri m. p. 3, ecl. 1, cap. 2 n. 432. Tria adhuc notanda supersunt. Primum est, ut de statu libero sponsorum , praecipue dum agi-iur de famulis, minoribus, puellis, militibus, vagis caute prudenterque inquiratur, atque certis ac legitimis probationibus constet, iuxta formam
praescripto in instruct . . Inquisitionis 1658 et 1665 denuo inculcatam a Clemente Van. 1771, et a Leone XII an. 1827, de qua videriiraldi Exp. I. . . , secl. 654, et p. 2, secl. 124,
90쪽
et Analecla I P. ser. 1 Oll. 881. Secundum est, ut banna fiant et tam in paroecia domicilii, quam collegii monasterii, conservatorii, ubi commorantur, prout praescriptum reperitur in uri,is statuto, post ea, quae in Congregatione peculiari 11 Ian. 1762 unanimi consensu decreta, et a Clementea vivae vocis oraculo deinde confirmata suerunt. Tertium est, agitatam saepe suisse iuris quaestionem, an diebus estivis, quibus ex apο- stolico indulto sublata omni audiendi acri obligatione , operibus servilibus vacare permittitur,
denuntiationes fieri possint 'S. C. C. die 17 Iunii 1780 noluit quaestionis nodum praecidere, Sed salius duxit hac super re, Episcopis magitantibus
facultates necessarias et opportunas libenter imperiiri, quibus intercedente causa, arctis prudentiae legibus uti commode possint, et ea praesertim sub conditione is in illis diebus, qui estino sunt, frequens adhuc perseveret populi ad Ecclesiam concursus et quantum seri potest, saluberrimae legis a Conc Trid praescriptae sinis ac scopus habeatur, qui non alius certe suil, nisi ut in populi frequentia ineunda matrimonia denuntiarentur, quo facilius, si quae forent, impedimenta detegerentur. 3 Inauderi denunt. Mat. 1.
die 19 Aprilis 1823 ad dubium . An in diebus
abrogatis fieri possint matrimoniorum proclamationes in casu s S. C. reposuit et Negative, nisi de licentia piscopi cum conditionibus ad sor
SS. Verum, ex dictis deduci posse videtur, proclamationes fieri ei iam posse in illis estis suppressis diebus, quibus ex Pontificis voluntate solemnia peraguntur, et populus frequens adhue ad