장음표시 사용
91쪽
Ecclesiam accedit, eo quod character sestivus hac ratione servatur, nec ulla in ecclesiae unctionibus mutatio intervenit. Id praeterea confirmatur
ex responso S. C. C. die 7 Apr. l862, quo statuitur propositas denuntiationes fieri posse nuntiatis diebus estis suppressis curandum tamen ut hae expleantur tempore divini officii, quo frequentior fidelium numerus in Ecclesia adesse solet a Unde sequitur proclamationes fieri haud posse in diebus serialibus, quando magnus populi concursus in Ecclesia fit, cum id Concilii decreto aperte adversetur , neque in diebus simpliciter abrogatis , pro
quibus nempe praescripta ecclesiasticarum sunctionum integra conservatio.
92쪽
Do divorsis matrimonii nominibus. Matrimonium a matre, non a patre nomenino
titur, quia prolis semper certa mater est, non semper certus pater, nisi ex iuris praesumptione. Filius enim is dumtaxat existimatur, quem nuptiae demonstrant, L. Quia semperi,i de in ius vocando; quia etiam mulier idcirco maxime nubere debet, ut mater fiat, prolisque cura ad certamusque aetatem ipsi potissimum incumbit; quia denique, ut ait Gregorius X cap. x LiTTERis de
conu insid. Insans matri ante parium oneroSus, in partu dolorosus, post partum laboriosus; unde sic infert idem Pontifex: et ex hoc legitima coniunctio maris et foeminae magis matrimonium quam patrimonium nuncupatur. 3Praeter matrimonii nomen, alia etiam occurrunt. Dicitur enim eoniugium, quia nempe duos sub eodem iugo perpetuo coniungit mutua siquidem est virum inter et uxorem obligatio et pluribus incommodis et maleficiis ambo fiunt obnoxii Dicitur etiam consortium, quia nempe coniuges eiusdem sortis, seu fortunae, participes sint oportet, quia etiam intima inter illos debet esse coniunctio. Frequentissimum nuptiarum nomen est a nu-
93쪽
hendo derivatum, quoniam novae nuptae pudoris ergo caput obnubere, idest velare et operire flammeo solebant. Flammeum enim, seu ut legunt veteres libri, flameum, velum quoddam erat, quod a colore flammae nonnulli appellatum arbitrantur, quoniam lutei et crocei coloris esset. Talis color in igne cernitur. Id vero, quod novae nuptae caput pudoris ergo obnubere solerent, antiquissimum esse solet ex divinis Scripturis Veteris Testamenti, scilicet ex Gen. XX, 16 et XXIV 65. Huiusmodi velamine illud etiam declarari videbatur ait Catechismus Rom. p. 2 de Sacr. mair. p. 4 e muliei es viris obedientes, subiectasque esse oportere. Ex his quae diximus facile intelligi potest, cur matrimonium appelletur connubium , ab eodem verbo nubo, seu velo, quo significatur utriusque coniugis esse, quasi sub quodam velo, ea omnia obtegere, quae modestiam quoquo modo offendere
Matrimonium in utroque iure definitur et maris ei laminae coniunctio individuam vitae consuetudinem continens s quam definitionem Theologi omnes amplexati sunt et Matrimonium, ait Cate-ehismus Romanus pari 2 cap. 8 n. 2 ex communi Theologorum sententia definitur viri et mulieris maritalis coniunctio inter legitimas personas indiriduam vitae consuetudinem retinens. Igitur matrimonium natura et origine ima contra eius est, per quem masculus et femina procrean-
94쪽
lae et educandae sobolis, ac mutui auxilii causa ad individuam vitae societatem indissolubili quodam nexu se obstringunt. Quamobrem natura et essentia matrimonii, si spectetur in sua causa em- ciente sive in suo Aeri, ut Scholastici loquuntur, sita est in ipso contractu, seu consensu mutuo quo vir et mulier ad eam vitae societatem se obligant, sibique ius transferunt ad actus matrimoniales, non autem in usu ipsius iuris, seu in carnali coniunctione qua de re Iulianus Pelagianus turpiter erravit, a S. Augustino correptus his verbis: Nihil aliud esse dicis nuptias, quam corporum commixtionem. Nam matrimonium , ut ait S. Chrysostomus Ilom. 32 in Matth. non facit coitus, sed voluntas 3 et S. Ambrosius, lib. do Instii virginum cap. 6 refellens opinionem eorum, qui inter B Virginem et S. Iosephum ideo putant verum matrimonium non exstitisse , quod nunquam coluerint, sic graviter pronuntiat et Cum initiatur coniugium , tunc coniugii nomen adsciscitur; non enim defloratio virginitatis facit coniugium, sed pactio coniugalis 3 in utroque iure recepta est regula nuptias non concubitus, sed consensus facit, L. 30 f. de . . ,
can. 5, caus 27 q. 2. At vero internus consensus et pactio externa, quibus matrimonium emcitur, Sunt actus transeuntes et momentanei ipsorum tamen effectus, seu vinculum quod e contractu inducitur, perpetuo manet, donec coniugum uterque vitam vixerit. Quare natura et essentia matrimonii posteriori modo specta , sive in μοιο esse, ut aiunt, in eodem vinculo, obligatione, seu nexu, quo mutuo coniuges obstringuntur, collocanda est
95쪽
De matrimonio quaterius 8aeramentum.
Matrimonium autem apud Christianos est etiam verum proprieque dictum novae legis Sacramentum, quemadmodum catholica Ecclesia semper docuit, solemniterque professa est. Sed praesta inter caeteras Ecclesiae definitiones in medium proserre Canonem I. Trid. Syn in sess. XXIV latum his verbis Si quis dixerit matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis Evangelicae Sacramentis a Christo institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum neque gratiam conferre, nainem sit. Ex quo canone perspicuum est, non benedictionem Sacerdotis, nec quidquam aliud esse Sacramentum, quod contractu accedat
eumque sanctificet, sed ipsum matrimonialem con tractum vere et proprie Sacramentum esse. Namque Concilium desinit matrimonium esse Sacra mentum nomine autem matrimonii nihil intelligi aliud potest, quam verus et unus matrimonialis contractus, nisi velis inepte dicere , matrimonii nomine ipsum Sacramentum designari, ut sensus sit: Si quis dixerit Sacramentum matrimonii non esse Sacramentum, anathema sit. Itaque Concilia, Patres et Dociores catholici omnes mirifice consentiunt, Sacramentalia Ecclesiarum occidentalium, et euchologia uetesiae graecae et orientalis solemniter confirmant, matrimonialem contractum ad dignitatem Sacramen ii evectum esse. Hac stante elevatione, omnes doctores in eo convenire videntur quod semper obstringantur
96쪽
fideles eo ritu celebrare matrimonium, ut sit sacramentum, ei veram gratiam asserat. In eo
tamen disputatum olim fuit, an nempe quodlibet fidelium matrimonium fuerit semper Sacramentum , ita ui contractus matrimonii seiungi ac separari nequeat a ratione Sacramenti, seu quod idem est, an fieri unquam possit inter ipsos fideles christianos, ut verum ac ratum in ratione contractus celebrari matrimonium non possit,
quin eo ipso sit Sacramentum ' Antiqui Doctores
scinduntur, hac in re, in duas oppositas sententias, negantibus aliis, contra vero aliis assirmantibus. Non pauci suere qui matrimonium, quod imie fideles christianos absentes per procuratorem, seu per epistolam contrahitur, verum se Saeramentum insciarentur. Rursus qui tuebantur Sacerdotem esse huius Sacramenti ministrum, atque verba, quibus contrahentes coniungit in matrimo ni esse formam tuebantur etiam matrimonia clandestina, quae ante decretum concilii Tridentini sunt celebrata vara et rata fuisse in ratione contraetus, non in ratione aeramenti, cum nec per ministrum Ecclesiae, nec forma consueta inita suerant. Tuebantur pariter matrimonia quae post Conc Trid fuerunt contracta, praesente Parocho, sed benedictionem nuptialem recusante, aut eo inviis valida quidem esse, quoad foedus et vinculum, non tamen quoad Sacramentum. Ex iis e
iam, qui ipsos contrahentes, huius Sacramenti ministros pinantur, non defuere, qui sentirent, fieri aliquando pome, ut matrimonium inter fideles, licet subsistat, et validum sit in linea contractus, non subsistat tamen in linea Sacramenti, eo quod ontrahentes arere aliquando possunt de-
97쪽
bita et nmessaria intentione administrandi, recipiendique huiusmodi Sacramenta , quo asu Val
re quidem iuxta hos auctores, matrimonium, quatenus contractus est humanus ac civilis, car
re tamen dignitate Sacramenti. Similis reperitur inter doctores scissura an nempe, quandoaeci si prioribus saeculis ignoravit, legitima matrim nia fidelium eum infidelibus, ea vera suerint Sacramenta ex parte coniugis fidelis. Non pauci enim cum C tharino et Dominico Soto id assirmant, alii vero prorsus inficiantur. Scindebantur denique et
in eo casu , quo nempe matrimonium sub conditione consummatum, conditione impleta, convalescat; siquidem nonnulli matrimonium hoc haberedi laxat rationem contractus, non Sacramenti, contendebant alii vero utrumque et contractus et Sacramenti rationem eidem matrimonio inesse asseverabant. Verum in his omnibus quamlibet amplecti sententiam nemini amplius licet; siquidem Sancta Sedes loqui coepit disertius, et praesertim Pius I aperie declaravit c inter fideles matrimonium
esse non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum a Ad rem elar. Perrone et de Matrimonio ehristiano, Romae 1858 lib. 1, ecl. 1 c. 1, art. 1 et L Doctrina, ait, quae de coniraci et Sacramento unam eamdemque rem vicit, est doctrina vera, certa et catholica, si opinio emitraria est salsa , doctrinae apostolicae Sedis adversans, non proinde satis catholica , imo nullo modo catholica est. 3 it Postquam , subdit Naps si 474 Christus coniugium sacramentis novae legis insemit, contractum et sata amentum separare non licet Insuper tum ipsius naturae humanae dignitas, tum sanctitas cimiugii misere pessumdatur,
98쪽
si matrinionium pro contractu accipiatur, et a sacramento separetur. 0u posito, nonnulli de re una dissident, an scilicet contraetus naturalis tantum , an vero civilis ad dignitatem Sacramenti eveetus sit; sive quod magis quaestionem explicat, an Christus Dominus ad eam dignitatem everreitconiracium quemlibet matrimonialem, qui secundum naturales et divinas leges validus si atque legitimus, an vero contractum civilem,qui scilicet non
solum naturalibus et divinis legibus , sed legibus etiam civilibus et politieis eius loci, in quo conirahitur, legitimus et validus habeatur In qua quidem
controversia facile in eorum sententiam adducti sumus, qui pro contractu naturali causam agunt.
Etenim rinodus Trid. sess. XXIV in doctrina de Sacramento Matrimonii, postquam docuit matrimonii perpetuum et indissolubilem nexum a priino humani generis parente Divini Spiritus insit tu,
pronuntiatum fuisse, cum dixit et hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebi uxori suae, et erunt duo in carne una, sic pergit et Gratiam vero, quae naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, coniugesque sanctificaret, Christus ipse, venerabilium Sacramentorum Institutor atque persector, sua nobis passione promeruit.
Denique per ipsam Christi gratiam matrimonium, seu matrimonialem contractum in lege evangelisa ad dignitatem aeramenti elatum esse concludit his verbis: ε Cum igitur matrimonium in lege evangelica veteribus manubiis per Christum gratia praestet merito irae novae legis Sacramenta adnumerandum 88. Patres nostri, concilia, ei uni -
99쪽
versalis cclesiae traditio semper docuerunt. Quibus ex verbis duo maxime sunt perspicua Q. quidem naturalem illum amorem et indissolubilem nexum, quo vir et uxor in Paradiso terrestri
ab ipso Deo copulati sunt, per Christi gratiam
persectum et confirmatum esse, coniugesque sanctificare. II. Per eam Christi gratiam et sanctificationem matrimonium veteribus coniugiis praestare, ei merito ad Sacramenti dignitatem evectum esse, quod in Paradiso terrestri primum exstitit. Quid autem matrimonii illud fuit Nempe contractus naturalis et nulla ratione eivilis, nondum enim ei-vilas contractus ulli erant. Ad rem Margotii p. Processo di Nepomuceno Nurix , di matrimoniolia precediat Ogni legge ogni overno, ogni societa, edi questo contra it puramente naturale, cui
Cristo si riserisce in S. Maiieo , ius V liit ad Episc. Agriae 11 Iunii 1788 aperte tradit c Matrimonium esse contractum iure divino ante omnem civilem societatem institutum et firmatum;
hoeque insigni diserimine differre ab alio quocumque civili contractu a Multa huiusmodi a gumenta proferre possemus ex ecclesiasticis monuiuentis, quibus docemur matrimonium, ut naturae metum, vel naturalem coniunctionem dignitate Sacramenti auetam esse ; at nussus locus ex iisdem monumentis proferri potest, ubi matrimonium civilis contractus appelletur. Verumtamen non diminor a privatis Doctoribus aliquando civilem contractum vocatum esse a nomen illud lato quodam sensu usurparuni , ut significarent matrimonium esse contractum civilem et sensibilem, quem insunt cives inter se, quique ad Onum civile ordinatur reipublicae, paci et conser-
100쪽
vationi consulit, armat amicitias et amnitates inter cives, et civiles effectus parit, ut administratio bonorum uxoris, iura dotium, suceessi filiorum in bona et dignitatem familiae et huiusmodi. Hi vero effectus Sacramento extrinseci sunt, nec in essentiam ei naturam matrimonii ingrediuntur, sed ex eo profluunt, postquam rite persectum est Quamobrem in suimonio, quod civile et prosanum est Sacramento posterius est. ab eoque e-eretum et extraneum. Ex quo fit, ut potestas civilis huiusmodi effectus moderari possit, quia nihil in eis attingit quod ad essentiam et naturam
Sacramenti pertineat, de qua re suo loco sermo instituetur. Graecorum nonnulli existimarunt matrimonium non ex prima naturae institutione ante peccatum, sed ex peccato dumtaxat originem duxisse. At certum omnino est, quod matrimonium, ut est contractus naturalis in ossicium naturae, ex ipsa naturae
lege ducat originem, quia ut optime ratiocinatur Ε-stius in4 dist. 26, kl: Natura, etiam secluso peccato, inclina hominem ad prolis generationem, et ad eum finem sexuum diversitas est ordinata. 3 Fuit igitur matrimonium in paradiso terrestri institutum ante peccatum, Adamum inter et Evam. At matrimonium, quod ante peccatum erat in eium dumtaxat naturae, et copula carnali nondum a protoparentibus consummatum, ut Catechismus Rom. observat p. 2 de aeram Matr. n. 8, post peccatum sacrum est etiam in remedium concupiscentiae.
Circa tempus, quo matrimonium ad Sacramentum evectum a Christo fuit, Theologi inter se n-mrdes neutiquam noscuntur. Quidam enim illud