Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

DE NATURA MATRIMONII 103

quemadmodum infra explicabimus. Ad licitam vero celebrationem, praeter haec omnia, requiritur etiam ut contrahentes impedimento impedienti non laborent, et observent quae ad dignam eius celebrationem ex Ecclesiae statuto pertinent, seque disponant ad gratiam Sacramenti suscipiendam. Consensus autem utriusque per verba de praesenti exprimi debet, et quamquam nutus, aliaque Signa externa aperte consensum exprimentia , in iis etiam qui loqui possunt, ad matrimonium contrahendum absolute sufficerent, tamen ubicumque est praescriptum Parochis , ut dum benedicunt, assistuntque nuptiis, consensum verbis exprimendum a coniugibus requirant. At sive vir et mulier

simul consentiant, sive unius praecedente consensu ac permanente, consensus alterius subsequatur, tum demum matrimonium perficitur, quum consensus utriusque adsuerit. Quare contrahi potest non solum inter praesentes , sed etiam inter absentes per procuratorem, dummodo P procurator speciali mandato ad contrahendum cum certa persona instructus sit; 2 mandatum ipsum per se impleat ita , ut aliam in sui locum nequeat substituere, nisi id expresse ei fuerit concessum, et insuper servet tam omnes eiusdem mandati limites, quam Tridentini legem de contrahendo coram arocho et testibus ra' denique mandatum

e tempore, quo nomine mandantis contrahit, revocatum non sit. Cap. sin de procur in . Quaesitum est, an procurator valide suo iungatur munere, si mandans, post datum mandatum, compossui non est amplius, vel in amentiam aut fraenesim inciderit' onitus negat, anche affirmativam

tuetur sententiam.

112쪽

An matrimonium celebrari possit per epistolam gravis est quaestio Certum sane est valuisse huiusmodi matrimonium, iure antiquo, e nempe quod ante Concilium Trid. servabatur. Sic enim iure ad Matrimonii valorem illud dumtaxat requirebatur , quod ad aliorum contractuum valorem exposcitur. uicumque autem iurisprudentiam vel leviter attigerit, apprime novit quod caeteri conti actus, si eos excipiamus, in quibus vel propria indole, vel speciali lege, praesentia partium requiritur, valide etiam per epistolam celebrantur. Tota proinde quaestio in eo versatur, an etiam post Tridentinum valeat matrimonium, quod

per epistolam contrahitur. Qui id negant his ducuntur momentis. Ex Tridentino consensus μ'estari a contrahentibus debet coram eodem parocho et iisdem testibus neutiquam vero percipitur, quomodo hoc per epistolam sieri possit. Quamvis enim is, qui accepit epistolam, consentis coram Parocho et testibus, non tamen legitime consentit coram iisdem testibus ille, qui scripsit epistolam;

cum enim necessarium sit, ut acceptet etiam alterius consensum, eum qu proposuit contrahere, hunc acceptare nequit, cum adhuc ignoret an consensurus sit ad oblationem matrimonii, quae per epistolam facta est. Validiora tamen, ni fallimur, ea momenta sunt, quae contrariae et quidem communiori sententiae suffragantur, quia iure antiquo, ut diximus, quod ante Tridentinum servabatur, traditio et acceptati fieri potuit per epistolam, ut in caeteris contractibus. Cum igitur non constet quod Tridentinum in hoc aliquid innovaverit, fieri etiam potuit post Tridentinum , quod ipsa traditio et acoepta

113쪽

DE NATURA MATRIMONII 105

tio utriusque contrahentis coram eodem parocho

et iisdam testibua lacia dignoscatur. od autem traditio et acceptatio etiam per epistolam coram eodem Parocho, et testibus fieri possit, duobus exemplis ostendi Sanebea lib. 2, de Matrim disp. 12 n. 3. Primum est. Si puta Caius epistolam scriba ad Meniam, eaque non solum Caius corpus suum , ae usum matrimonii tradat, sed etiam ex tune utili, traditionem sibia Menia laetendam acceptet, hoc in casu si Menia epistolam ipsam coram Parocho et testibus legat, et traditionem sibi a Caio factam acceptet, utriu que traditio et acceptatio lacia revera erit coram eodo Parocho , et testibus iisdem Alterum exemplum est. Si Menia postquam accepit epistolam a Cato, qua scripsit se accipere illam in uxorem, rescribat ad uni iem Caium se acceptare eius traditionem et vicissim se illi in uxorem tradere, hanc ueniae Epistolam si Caius coram arocho et testibus exhibeat, et simul coram eisdem in illam traditi em consentiat, iam raditio et acceptatio oram eodem parocho et testibus suit expleta, Meniae quidem per epistolam ab ea scripiam, Cati autem per verbalem consensum.

De eonsensu innulato

Cum itaque cossensus contrahentium in primis nuptias iaciai, ubi amborum aut uniu consensus deficit, nuptiae nullae sunt. Potest autem consensus demse, vel quia per errorem vim, metumve aut sine debita eognitione datus est, de

114쪽

106 CAPUT H.

quibus in exponendis impedimentis dicendum erit; vel quia contrahens ex propria malitia simulavit

consentire et contrahere, vere tamen et ex animo non consensit. Hoc posteriori casu exploratum est matrimonium non valere, quia non verba externa aut eorum sonitus, sed animus et voluntas sese obligandi, sive verus consensus internus matrimonium emcit, cap. Tu NOBis 20 de spons. Et sane haec est matrimonii indoles et natura, ut contrahentes sibi invicem suas donent personas, quod

fieri nequit sine consensu vero et sincero, cumque matrimonium sit vinculum perpetuum et mutuum amoris, animorumque coniunctio, nemo non videi haec sine vero et sincero consensu neutiquam

percipi, unde quidquid sit, an in aliis contractibus

V. g. venditionis, et: obligatio de iure naturae inducatur ex verbis , quibus contractus exprimitur sine vero et sincero animo aut vendendi, aut se quocumque alio modo obligandi, id certum locum habere non potest propter diversam huius ab aliis contractibus indolem et naturam, quae interiorem consensum omnino exposcit, ita ut nulla humana potestate queat suppleri. Nemo autem dubitat quin is, qui non consensit, gravissime peccaverit, et peccato iniustitiae in contractu, et peccat Sacrilegii in Sacramento, atque in utroque sor teneatur praestare consensum. Interim Ecclesia consensum hunc seu verbis, seu signis certis et clarissumcienter exploratum tamdiu verum esse praesumit, quamdiu contrarium evidenter non probetur, neque credit contrahenti, quamvis 4uramento confirmet se ficte consensisse: c cum nimis indignum si iuxta legitimas sanctiones, ut quod sua quisque voce protestatus est, in eumdem casum

115쪽

DE NATURA MATRIMONII 107

proprio valeat testimonio infirmare, Qui inquit innocentius III in cap. PER TuΑs 10 de Probat. ;

secus enim divortiis et adulteriis via aperiretur dum quem propriae uxoris poeniteret , facile posset fictionem consensus allegare, ut sibi fas esset ad alias nuptias convolare. Si probatum fuerit reapsa demisse consensum interiorem , nec adduci ullo modo possit ille, qui interiorem consensum non praebuit, ut rursus consentiat in matrimonium, tunc post reparatum parti laesae damnum

expletamque pro mendacio et iniuria Ecclesiae illata poenitentiam , poterit per Iudicem ecclesi sticum nullum declarari matrimonium, nec licebit ad alias transire nuptias, nisi post licentiam Iudicis ecclesiastici. At casus magis perplexus est, si is qui cum una

ficte consensit, cum altera vere et sincere consentiret. Doctores numero pauci se ab hac difficultate facile expediunt, dum asserunt eum Vere contrahere, qui serio et libere externa profert signa et verba , quibus matrinonialis consensus exprimatur quamvis habeat statutum animo non conirahendi sed decipiendi. stentant auctoritatem Magistri Sententiarum, qui dist. 27 sic loquitur : Si autem verbis explicant quod tamen corde non volunt , si non sit coacti ibi vel dolus , obligatio

illa verborum, quibus consentiunt dicentes accipio te in virum, et ego te in uxorem, matrimonium facit. 3 IIuius autem sententiae argumenia sunt, quod fraus et dolus nemini debeat patrocinari quodque omnia propemodum matrimonia incerta forent, aut saltem in controversiam et discrimen adducerentur. Verum hae rationes alicuius momenti essent, si de humanis contractibus ageretur,

116쪽

I08 CAPUT II.

in quibus civilis auctoritas potest consensum praeeipere vel supplere, licet non desint Auciores, qui generatim de omni contractu pronuntient, secluso damno, aut iniuria, aut seandalo, nullam obligationem parere implendi, quod ficto animo polliciti

sumus, quum omnis obligatio privata ex hominum voluntate consurgat. Ita tamen quaestione in medium relicia, exploratum est dissimilem prolaeto esse rationem matrimonii atque aliorum contractuum rium quia matrimonium non modo corporum, sed etiam animorum coniunctio est, tum quia consensus matrimonii nulla potestate suppleri valet Iiaque dubitandum non est, quin matrimonium simulato animo initum nullum sit, idque confirmatur etiam ex cap. Tu Nos de Sponsad et Matrimon. Quamobrem, in allato casu, primum matrimonium sicle initum non consistit, sed alterum omnino valet. Ecclesia tamen quae iudi- est seeundum acta et probata, censuris etiam compelleret ad cohabitandum cum ea , quacum prius matrimonium contractum fuit. Quare sit, ut simulator, si fictionem in soro externo probare nequeat, neutro matrimonio uti potest; non primo, quia desectu consensus nullum fuit, ac potius labe quodvis sustinere incommodum ac etiam excommunicationem, quam per carnale commer-eium peceatum operari ; non secundo, quia bEuclesiae prohibitionem ab eius usu et habitatione penitus removetur. Sed illud merito sibi imputei.

117쪽

DE NATURA MATRIMONi 109

136.

De oonstruoni us ammonio appositis.

Matrimonia ob Sacramenti reverentiam ei plurium incommodorum pericula pure et simpliciter celebranda sunt, neque a Paroebis serendum est, ut coram se sub ulla conditione ineantur. Attamen nec Sacri Canones nec ipsa natura matrimonii omnino impediunt, quominus consensu matrimoniali quaedam conditiones apponantur. Conditio autem communiter desinitur qualitas dispositioni seu actu adiecta, dispositionem ipsam, seu scium

in dubium suturum eventum suspendens, ex gr. contraho tecum , si navis ex India venerii. Igitur vera conditio in futurum concipitur nam quae in praeteritum , aut praesens tempus concipitur 6guram, non vim conditionis continet, a ut loquitur L. 6 ff. de Haered instit. 0uamobrem si matrimonium sub conditione in praesens, aut praeteritum tempus concepta ineatur, veluti conirabo tecum, si Pater tuus Consul suit, ui Consul ele-cius est, statim matrimonium ipsum aut ratum, aut nussum est, quae enim iam certa sunt, licet apud nos incerta , obligationem non morantur , videlicet vel conditio exstitit, et consensus adest; vel non exstitii et consensus deest tantummodo suspenditur matrimonii usus, donec exploratum fuerit, an conditi reapse exstiterit vel non exstiterit Pariter eonditiones necessariae, seu in sua causu determinatae, matrimonium non suspendunt, quia pro existentibus iam habentur, uti contraho, si sol cros oriatur, aliaeque huius generis Leg. Pupilius I

118쪽

110 CAPUT II.

8 ff. novation. Benique generales illae conditiones, quae omni contractu continentur, veluti ducam te, si vixerimus , si Deus voluerit, vel quae matrimonio intrinsecae sunt, veluti ducam te, si non sis consanguinea mea, si non sis matrimonio iam eopulata, vim et effectum conditionum non habent. sed matrimonium confestim valet, si aliud impedimentum non exstiterit. Igitur superest, ut solae conditiones de futuro contingenti contractum matrimonii et consensum ipsum conditionatum emciant, ac in incertum conditionis exitum suspendant. At conditiones huiusmodi aut honestae et possibiles sunt, aut turpes

et impossibiles. De conditionibus turpibus et impossibilibus elebris est Decretalis Gregorii IX in

cap. SI CONDITI0NES de Condit appos . euius haec verba sunt et Si conditiones contra substantiam coniugii inserantur, uia si alter dicat alteri contraho tecum , si generationem prolis eviles, vel donec inveniam aliam honore vel facultatibus ditiorem, aut si pro quaestu adullerandam te tradas matrimonialis contractus, quantumcunque sit favorabilis , caret effecturi licet aliae conditiones appositae in matrimonio, si turpes aut impossibiles suerini debeant propter eius. favorem pro non adiunctis haberi. 3 Iam vero in hac Decretali duo a Pontifice distinguuntur genera conditionum turpium primum earum, quae sunt contra substantiam matrimonii alterum vero illarum, quae simpliciter turpes sunt impossibilium autem unum genus nominatur, earum scilicet quae ex natura rei, seu de facto exsecutioni mandari non possunt. Conditiones primi generis, si matrimonio apponantur , ex aperta Pontificis declaratione , matrimo--

119쪽

nium nullum ei irritum omnino reddunt. Istarum autem conditionum tria tantum exempla in cit textu demonstrative, non ero arative recensentur; multa lamen alia reperiri possunt conditionum tum pium, et etiam honestarum exempla, quae substantiae matrimonii repugnent; generatim enim condilio eius generis habetur, quae matrimonii bona videlicet aut prolem, aut idem , aut Sacramentum impediat vel destruat. Ita conditiones de dominio eorporum non transferendo et de castitate perpetuo servanda, utpote prolis susceptioni adversae, et

conditio de matrimonii vinculo ob adulterii causam dissolvendo, utpote Sacramenti indissolubilitati contraria, eiusdem matrimonii substantiae repugnant, illudque irritum reddunt, si in pactum

deductae sint. Hinc C. S. 0sscii ad piscopum

Bosnensem, a quo dubium propositum est, an sit validum matrimonium contractum inter catholicum et haereticum cum intentio' foedandi, vel solvendi matrimonium s respondit: ε Si ita sint deducta in pactum, seu cum ista conditione sint contracta matrimonia, uni nulla sin aliter, sunt valida. AEuamquam enim contrahentes putarent vinculunt matrimonii aliquibus causis, ex gr. dulieri interveniente, solvendum esse, si id tamen in pactum non deducant, illudque inire Velint, quemadmodum a Christo institutum est, matrimonium ita contractum validum firmumque manet, et praevalente nimirum generali voluntate de matrimonio iuxta Christi institutionem ineundo, eaque privatum illum errorem quodammodo absorbente, a uti loquitur Benedictus Xl de Synod Dioeces lib. 13, cap. 22. Porro ex cit. cap. de Condit apposit caeterae conditiones simpliciter

120쪽

112 APUT II.

turpes, nec substantiae matrimonii contrariae, uti contraho tecum, si furtum commiseris itemque conditiones ex natura rei, seu de sacto impossibiles, veluti si dicatur, contraho tecum , si coelum digito tetigeris, ex novo iure constituto, contractum non suspendunt nec dirimunt, sed favore

matrimonii pro non adiectis habentur. Verum praedicta Iuris Canonici dispositio, qua matrimonium initum sub conditione simpliciter turpi aut impossibili indefinite validum pronuntiatur, perinde ac si conditio ipsa apposita non fuisset, aliquibus dissicilis explicatu visa es i. Fieri enim potest, ut contrahentes non consenserint, nisi sub ea conditione turpi vel impossibili adiectio conditionis huiusmodi, si spectetur praecise conditionis

natura, potius dissensum, quam consensum significat. Desectum autem huiusmodi consensus nec

Pontifex, nec Ecclesia supplere possunt. Itaque mens illius Capitis ea esse videtur, ut conditiones simpliciter turpes , aut impossibiles ioco potius

quam serio animo adiectae generatim praesumantur adeoque standum pro valore matrimonii donec contrarium demonstretur, idque ob eam gravissimam causam , quod semper in dubiis favore matrimonii praesumendum est, ne sorte legitimi coniuges Seps rentur. Eodem prorsus privilegio ultimae voluntates potiuntur, cum in iis, ut cuilibet notum est, huiusmodi conditiones appositae a testatore, qui eas impossibiles esse ignorabat, penitus vitiantur, seu pro non appositis habentur, quia non serio sed ioco polius adiectae praesumuntur, c. 10 Inst. de aer. Inst. et c. 58 ff. de cond. ind. Igitur haec iuris praesumptio, quae proba tionem in contrarium non excludit, veritati cedere

SEARCH

MENU NAVIGATION