장음표시 사용
121쪽
debet, si non ludendi, sed verum consensum denegandi gratia, aut ignorantia, tum impossibilit iis ipsius, tum turpitudinis, tum declarationis Gregorii IX, eius generis conditiones appositas esse
Nolanda hic est disserentia, quae inter conditiones simpliciter turpes, et conditiones natura impossibi. les intercedit. Illae vitiantur, si sunt in futurum conceptae, neutiquam vero si praesens, aut praeteritum respiciant istae autem pro non appositis hahentur, sive in praesens, sive in praeteritum fuerint collatae. Praecipua huius discriminis ratio in eo consistit, quod conditiones a iura impossibiles non ideo vitiantur, quia ad aliquod impossibile obligant, sed quia impossibiles nino sunt, quod sane omnibus huius generimonditionibus , et in quodcunque tempus conceptis aeque convenit; at conditiones turpes simpliose ideo vitiantur, quia ad delinquendum invitast, quod sane praestani conditiones de futuro, non vero de praesenti, aut de praeterito; et hanc sententiam omnes, si unum vel alterum excipiamus, ultro libenterque complectuntur uuaestio in eo est unter doctores, an quae de conditione natura impossibili dicta sunt, procedant etiam in conditione facto impossibili, quando nempe id apponitur quod natura quidem fieri potest, propter dissicultatem tamen impossibile iudicatur, prout ea est conditio, si montem aureum dederis.Nonnulli autumarunt conditionibus huiusmodi matrimonium vitiari, et nullum reddi, alii eas ut non appositas habendas esse opinantur; non desunt qui distinguunt inter sorum internum et externum, et in hoc reiici et pro non appositis haberi latentur, in illo matrimonii valorem, donec huiusmodi
122쪽
conditiones impleantur, suspendi contendunt. Rectius tamen affirmamus id pendere a circumstantiis personae, cui conditio haec iniungatur; si manifeste pateat a persona non posse conditionem praestari, aut amicorum auxilio, aut sperabili beneficio sortunae, aut alio quocunque modo, dubium non
est, quin ea veluti impossibilis haberi debeat, et
pro non adiecta, secus vero si ea aliquo sperabili modo praestari posse constiterit. Postremum conditionum genus, videlicet conditiones de suturo contingenti, quae possibiles et honestiae sint, uti contraho tecum , si pater tuus consenserit, si navis ex India venerit , nomen et vim conditionis proprie retinent, atque valorem desponsationis suspendunt, donec conditio exstiterit, vel non exstiterit. portet autem, ut hae conditiones in continenti, ut aiunt, sive in ipso contrahendi actu adiiciantur; siquidem adiectae postea matrimonio non illud suspendunt, nec vitiant, sed vitiantur ipsae, nihilque operantur, secus enim indivisibile foedus coniugii arbitrio contrahentium committeretur, quod dici ac fieri nequit. Nec opscit exemplum sponsalium de futuro, in quibus etiam ex intervallo , parte utraque consentiente post datam fidem sponsalium conditio adiici potest. Nam ratio discriminis in eo est, quod cum
sponsalia de suturo, mutuo partium consensu, possint dissolvi poterit etiam mutuo ipsarum con- Sensu eorumdem sponsalium obligatio de absoluta in conditionatam convertici a secus est in matrimonio; quandoquidem istud semel ac legitime fuerit
contractum, dissolvi amplius mutuo consensu nequeat.
Duo circa hanc ipsam conditionem de suturo
123쪽
contingenie, quae simul possibilis sit ei honesia
in disputationem adducuntur. Primum est an verificata huiusmodi conditione, matrimonium statim persciatur absque novo partium consensu Innocentius, anormitanus, ancile , aliique plures existimant ex priori consensu conditionato, modo revocatus non sit, neque aliud obstet, obligationem seu contractum matrimonialem, impleta conditione, purificari et perfici, ut matrimonium sine novo consensu persectum et absolutum evadat. Ea enim est vis et potestas conditionis. Α Gongaleg, aliique arbitrantur , huiusmodi matrimonia pro
sponsalibus habenda esse, cum non praesentem consensum, sed potius promissionem suturarum nuptiarum contineant uuare consensu novo post conditionis eventum opus est, et conditione pendente vel etiam expleta, et consensu nondum renovato , si aliud matrimonium pure et absolute ineatur, hoc posterius omnino valet. Atqui tamen puto primam sententiam probabiliorem. Nonne
omnibus matrimoniis ex dispositione ipsius Iuris conditio inest, si Beligionem non ingressus suero Sed per conditionem illam matrimonium induit
naturam sponsalium Prosecto emptionis et venditionis contractus praesentem consensum postulat, et tamen ex iure naturali et civili didicimus, quod si conditiones de suturo contingenti apponantur, hae haudquaquam efficiunt, ut contractus in pactum seu in promissionem emendi et vendendi resolvatur. Accedit etiam , quod consensus ille, cum in eventum conditionis fuerit relatus, ad hunc usque eventum moraliter perseverat, sicuti contingit in eo qui matrimonium per procuratorem contraxerit existente igitur conditione, non
124쪽
minus obligatur quam si novus poneretur consensus. Ex qua sententia descendit, tamquam legitinium consectarium, necessarium non esse, quod ipsi contrahentes conditionem iam exstitisse compererint. Siquidem statim ac exstiterit, perficitur matrimonium, sicuti statim ac procurator conirahat ei onsentiat, nomine sui principalis, ipsum matrimonium formatur, licet mandans id ignoret. Aliamen eo in casu contrahentes uti nequeunt matrimonio, nisi postquam de impleta conditisne ce tiores facii fuerint; alias enim periculum subirent fornicationis, si sorte tum conditio non esset impleta, quod sane prae oculis haberi debet non tantum in hac conditione de suturo, sed etiam inconditionibus de praeterit , et de praesenti, de quibus supra actum est. Ad parochum spectabit
contrahentes monere, ut a consummatione prorsus
abstineani, donec de impleia conditione ipsis constiterit contingere enim lacile potest, ut quis post
matrimonium consummatum, et prolem susceptam,
conditionem haud suisse impletam videat. Vide Fa-gnanum cap. ult de condit. n. 18. Alterum, quod in disputatione ponitur , illud est an post Conc Trid ad valorem matrimonii requiratur, quod Parochus et testes intersint implemento conditionis, vel saltem quod contrahentes coram ipsis S-serant, aut doceant conditionem impletam fuisse
Concors est doctorum sententia, quando conditionis implementum sit notorium, opus non esSe, ut Parocho et testibus denuntietur. uae enim manifesta sunt ac notoria, denuntiationibus ac probationibus non indigent. Quocirca tota disputatio in eo dumtaxat est, quando implementum conditionis non constat publice, ei quidquid non pauci, ex
125쪽
Theologis praesertim , in contrarium docuerint, tenendum est matrimonium coram Parocho et testibus sub conditione contractum, ipso conditionis implemento statim persci, absque nova Parochi aut testium praesentia, vel denuntiatione huius implementi, quae ipsis fiat. Duplex autem, prout refert Fagnanus c. super eoa de cond. app. n. 5, 6 huic sententiae suffragatur decretum S. C. C., quorum alterum a S. io , et alterum a Clemente Vlli probatum est. Haec sane sententia prono alveo descendit ex illa, cui paullo supra subscripsimus profecto non statim absque novo consensuperficeretur matrimonium , si nova praesentia Parochi et testium fore necessaria Validissimis etiam rationibus confirmatur. Si enim iuxta Trident praesentia Parochi et lestium eo duntaxat tempore exposcitur, quo matrimonium celebratur, non quando existi conditio, sed quando es adiicitur, imo si conditio, quando existit, retrotrahitur ad tempus, quo sui apposita , nemo non id et novam Parochi ac testium praesentiam nullatenus requiri. Accedit etiam, quod lege eadem praesentia neque ad constituendum procuratorem, neque ad exhibitionem dispensationis inter personas impeditas ut quotidiana praxi edocemur, ullo modo requiritur, quamvis matrimonium abS-que mandato per procuratorem, vel absque dispensatione inter personas impeditas contractum Mequeat subsistere Pari ergo ratione eadem Parochi et testium praesentia ad implementum, aut erificationem conditionis neutiquam requiritur, licet conditione non impleta, aut erificata, matrimonium non perficiatur. Caeterum, deficiente conditione apposita, oportet denuo matrimonium c0-
126쪽
ram Parocho et testibus celebrare, si sorte contrahentes vellent, non obstati te conditionis desecim, priores nuptias confirmare namque consensus prior nihil prodest amplius, cum ob dela clum conditionis omnino defecerit.
De I-ω, --, et demonstratione.
Conditionibus amnia sunt modus, cauis, et demonstratio. Modus est quaedam adiectio oneris, quo vult contrahens alterum contrahentem adstringere in matrimonio ineundo, ex gr. contraho tecum, ut divitias vel publicum munus mihi compares. Causa est expressio alicuius rationis, ob quam contrahitur, uti contraho tecum, quia nobilis es. Denique demonstratio est designatio qualitatis, quam putamus inesse personae , cum qua contrahimus, uti contraho tecum, quae filiairincipis es. Iam vero demonstratio, vel causa, sive salsa, sive vera, sive honesta, sive turpis, qualiscunque demum sit, non destruit matrimonium nec Suspendit, quum utraque substantiam contractus nullo modo attingat causa quidem se habet, ut occasio quaedam, quae ad contrahendum allicit, non tamquam vera causa et conditio, a qua consensuSunice pendeat demonstratio etiam nihil aliud est, quam pini de qualitatibus personae, cum qua contrahitur. Accedit etiam, quod nec salsa causa,
nec salsa demonstratio vitiani legatum 3 30 et 31 Insi de legatis nec igitur viliare debent matrimonium, quod est legato favorabilis. Si tamen in
127쪽
causa vel demonstratione lateat error personae vel conditionis, matrimonium nullum erit, ut si dicatur Buco te qui liber es, vel primogenitus Regis. Nam non quidem ob saltam demohstrationem vel causam, sed propter errorem personae et conditionis nuptiae invalidae sunt, atque adeo matrimonium ex huiusmodi errore contractum adhuc irritum esset, etiamsi demonstratio haec et causa non fuisset adiecta , quemadmodum in explanando erroris et conditionis impedimento compertum erit.
Quod autem ad modum attinet, si hic honestus et possibilis sit, matrimonium non dirimit nec suspendit, in hoc enim differt a conditione, quod
conditi efficit, ut actus eiusque vis in suspenso maneat, donec exstiterit, modus autem contractum iam persectum supponit, eumque dumtaxat temperat oneris adiectione L. Si doceas . Cod de donat. Id patet aliorum contractuum exemplo si vero modus sit impossibilis aut turpis, ut contrali tecum , ut montem aureum mihi des, surium facias, matrimonium valet, ei modus pro non adiecto habetur. Idqueacneratim contractuum omnium pr'prium est, ut sub modo turpi vel impossibili non vitientur, sed modus ipse pro non adiecto habeatur. Sane non vitiatur contractus, quia modus ei supervenit iam perfecto , vitiatur autem modus, quia turpium et impossibilium nulla est obligatio. 0 eamdem rationem multi Doctores censent modum etiam substantiae matri monii repugnantem , ex gr. contraho tecum, ut
corporis quaesium lacias, non obstare, quin idem matrimonium valeat, sed modum ceu non adiectin habendum esse uuae sententia arridet, nisi
128쪽
sorte modus sub ratione conditionis positus sit generatim enim si modus, aut causa, aut demonstratio apponatur, tamquam conditio vera, a qua consensus pendeat, eadem iura valere de illi,quae hactenus de conditionibus exposuimus. Quando Vero modus exprimitur tamquam conditio, nisi id aperie constet, quaestio est a circumstantiis docidenda.
Inter matrimonia , quae sub modo ineuntur, duo celebriora et frequentiora sunt, scilicet matrimonium ad organaticam , ei matrimonium conscientiae, de quibus dicendum est Matrimonia
ad morganaticam ita describit Benedictus XI de
Syn Dioec. lib. 13, cap. 23 et a sunt, quibus vir nobilis post susceptos ex prima uxore itidem nobili liberos, ea defuncta, cum continentiae leges sine uxore observare non possit, coram Par hoe testibus, obtenta prius a proclamationibus opportuna dispensatione , alteram ex humilior ordine ducit, addita conditione, ut tam mulier, quam filii ex eo matrimonio nascituri, nihil sibi iuris exeo aequirere possint praeterquam ad ea, quae ad victum sunt necessaria. Huius conditionis vi et mulier a participanda mariti dignitate excluditur, et silii ab omnibus iitulis, muneribus, et paterno'rum avitorumque bonorum successiona extranei censentur. 1 Huiusmodi conditio, sive pacium admorganaticam , quatenus uxorem spectat, apud Romanos propemodum in usu suit; apud ei enim
129쪽
siebant nuptiae triplici modo, per usum, per emptionem, per confarreationem; eratque in actitrio viri positum, quonam ex his mallet uxorem ducere. Itaque si nuptiae per consarreationem celebrarentur, tum uxor erat particeps sacrorum, bono rum, nominis, et dignitatis mariti si per usum et emptionem, non item is quo conse Lud igde disser. Iur Rom. et Germ. in dignit uxor dasseri 2 in not. lit. . At praedicta conditio, quatenus filios arcet a nobilitate, muneribus, et Successione in bona paterna et avita, plane adversatur
iuri communi quandoquidem in L. Ti. de bonis
damnat. haec leguntur cum ratio naturalis, quasi lex quaedam tacita liberis parentum haereditatem adiiciat, velut ad debitam successionem inra meando, propter quod et in iure civili suorum haeredum nomen eis inditum est. 3 Ac ne iudicio quidem parentis, nisi meritis de causis, submoveri ab ea successione possint, aequissime iudicatum est bi enim bona paterna iure uitatis, et ratione naturali dictante, debentur filiis, ipsis, nisi ii raus, nequeunt auferri. Itaque illud pactum contra iuris communis rationem inductum probatumque est a iure laudati ob duplicem causam ium ut incontinentiae peecatis aditus intrecluderetur, tum ut filiis ex priori matrimonio viseeptis
aut agnatis per divisionem bonorum eum filiis secundi inaequalis coniugii praeiudieium non anserretur, et ita familiae nobiles in pristino splendore conservarentur idque reipublicas interesse visum est. Prima huius pacti mentio sit in textu 2 Feud. 29. At per verba illius textus, dum ait:. Nec filii amplius habeant de bonis patris, quam dixerit tempore sponsaliorum v. gr. decem libras,
130쪽
vel quantum voluerit dare quando desponsavit, saperte videtur in patris arbitri positum esse, eam quam maluerit quantitatem bonorum assignare. Verum lex ita aecipienda est, ut patri non tribuatius privandi filios alimentis, quae iure naturali debentur. AEuaedam, ait uintilianus declamat 315, etiamsi nulla significatione legis comprehensa sint, natura tamen excipiuntur. 1 Debemus igitur ex iure naturae laudate ius ita interpretari, ut dicamus collatum patri arbitrium assignandi filiis portionem, quae minor sit legitima a iure positivo praefinita , modo tamen tanta sit, quae tuendae vitae sussiciat secus enim ius naturae violatur. Praeterea pactum illud irritum est, si matrimonio contracto, et filiis iam natis adiiciatur parentes enim nobilitatem et iura liberis statim ac nati sint acquisita amplius auferre non possunt. Idem sentire debemus, si filii non iam nati, sed tamen concepti sint, Argum. L. 2 f. de Decurion. An vero intuitu saltem mulieris possit praedictum pactum utiliter iniri, non satis apud Doctores compertum est. Sunt qui putant post etiam nuptias fieri utiliter posse, quia mulier valet iuri suo quovis tempore renuntiare. At haec opinio plerisque non placet eo saltem in casu, in quo ex statuis, vel consuetudine loci, aliquid uxori quaeratur statim contracto matrimonio oum siquidem illud
pactum donationem quamdam virum inter et uxorem matrimonio constante vetitam complecte
retur. Vide eumana de Matrim prinα, et uiselther das mere-ehi de fiathol Κirehe Wien . . . p. 688.