Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

DE NATURA MATRIMONII 123

139.

Matrimonium conscientiae dicimus quod coram Parocho, aut alio Sacerdote legitime deputato, et duobus testibus contrahitur ea lege , ut vulgario manifestari non di3beat. Initur itaque auctoritate Ecclesiastici Superioris , qui ex iusta causa dispenset tum super publicis denuntiationibus tum super descriptione eiusdem matrimonii in publico et ordinario matrimoniorum libro Ex quibus satis intelligitur , matrimonium conscientiae

verum et legitimum esse, nec temere confundendum cum aliis occultis coniunctionibus, quae non sunt verae nuptiae, sed laedi et damnati concubitus. Nemo tamen inficiari poterit occuliis huiusmodi conscientiae matrimoniis spiritum Ecclesiae nequaquam lavere. Quantum enim a Saeramenti dignitate et ecclesiasticarum legum praescripto haec matrimonia ut plurimum abhorreant, satis superque coniici potest ex exitiosis illis es- sectibus, quos recenset Benedictus XIV Constitui.

SATIS V0BIS , 17 Nov. 1741. Quapropter idem

Pontifex in ii. Constit. ut tot tantisque malis obviam iret, monet in primis Episcopos, ne sine gravi et lNitima causa super publicis matrimonii denuntiationibus dispensent neve post remissas publicationes matrimonium occulte celebrari permittant ex obvia quavis et vulgari causa, sed gravem, urgentem , et urgentissimam omnino post alat. Tum eos graviter hortatur, ut diligenter inquirant de qualitate, gradu, et conditione perso-

132쪽

124 CAPUT H.

narum, quae matrimonium occulte contrahere petunt, an sint sui vel alieni iuris, an in minoribus ordinibus constituti pensiones, aut beneficia obtineani, ac potissimum a contrahentibus exposcant clara, et indubia, et a quavis fraude immunia status liberi documenta. Denique iubet, ut secreto matrimonio intersit alterius contrahentis parochus, aut si gravi impellente causa alius sacerdos loco

eius deputandus sit, is ab Episcopo eligatur, qui probitate, doctrina , et obeundi muneris peritia

commendetur, atque ab eodem parocho , aut sacerdote deputato contrahentes commonendi sunt, ut curent procreandam prolem quamprimum ba-pligari, eamque ut legitimam agnoscant, bonis moribus informent, ac frui patiantur bonis ad eam ex testamento , vel ab intestato delatis aut deserendis utque eiusdem prolis nativitatem post baptismum denuntient Episcopo cum nota loci, temporis, et Ministri collati Sacramenti, ac sincera

indicatione parentum , a quibus orta est secus sciant matrimonium occultum in lucem proserendum esse, ne gravis nulloque pacto serenda iactura legitimis siliis inseratur.

Celebraio matrimonio, parochus, aut deputatus sacerdos scriptum celebrati coram se matrimonii documentum Episcopo exhibeat de eiusdem matrimonii celebratione cum nominibus contrahentium testium , loci, et temporis. Quocirca in singulis

Cancellariis Episcopalibus duo peculiares libri

caute servandi sunt, quorum in altero matrimonia huiusmodi describantur, in altero nomina filiorum, qui ex ipsis matrimoniis procreantur, quotiescumque in publico parochiali libro parentum nomina reticeantur, eosque libros clausos ac

133쪽

NATURA MATRIMONII 125

sigillis obsignatos numquam patietur piscopus aperiri, nisi vel alia id genus matrimonia, aut baptismata describenda sint, vel id exigat iustitiae

administrandae necessitas, vel aliquod documentum exposcant verum interesse habenim, quibus probationum aliunde petendarum non suppetat pia ; reque absoluta denuo claudendi sunt, et sigillis, ut antea, obsignandi. Porro contrahentes ipsi, testes, et Episcopus, ac parochus, seu alius sacerdos, qui matrimonio intersuit, silenti lege

obstringuntur, tum quia in secretorum commissione silentium tacite exactum et promissum e setur, tum quia lege ecclesiastica, seu ex cit. Constitui. Benedicti XIV obligatio custodiendi silentii

indicta est dum enim in ipsa Const. excipitur os sus, quo matrimonium evulgandum sit, salis superque evincitur reliquis casibus custodiendum esse Vult autem Pontifex matrimonium eo in casu evulgari, quo soboles procreata baptizata fuerit, vel reticitis, vel salso expressis parentum nominibus , et ipsi parentes intra dies 30 a nativitate

numerandos, vel immediate , vel per se ipsos vel per litteras eorum charactere exaratas, vel per

personam fide dignam ab eisdem designatam Episcopum certiorem non secerint, prolem ipsam quae tali loco ei tempore, relicitis, aut salso expressis nominibus parentum , baptizata est, Melegitimam, licet ex occulti matrimonii laedere su- Sceptam. Verum praefati casus facta a Pontifice mentio non obstat, quominus alii casus adesse possint, in quibus matrimonium palam aciendum sit c neque enim leges, neque Senatusconsulta ita scribi possunt, ut omnes casus, qui quandoque inciderint, comprehendantur. Igitur si alteruter

134쪽

126 APUT II.

ex contrahentibus , vivente altero , matrimonium ineat, aut quamprimum initurus sit, matrimonium eonscientiae manifestare oportere cerium exploratumque est. Itemque si coniuges secum basilent, aut adeo familiariter versentur , ut scandalum in Vulgus ortum sit, atque ab Episcopo monii non studeant ita caute se gerere, ut quaelibet mali consortii suspicio adimatur, videtur ad scandalum avertendum , dum privatae admonitiones non prosuerunt, piscopus posse, imo debere matrimonium ipsum evulgare. Nemo etiam dubitat, quinsilii possint matrimonium prodere, quando e1 gr.

haereditatis ipsis testamento delatae sub conditione, si legitimi sint, aut alii cuiuscumque iuris

aut utilitatis certam iacturam acturi essent. An vero matrimonium prodendum sit, quando aliter non filii, sed extraneae personae iactura et damno assicerentur, controversia est. Huius rei exemplum sit vir usumlauctum bonorum suorum legavit uxori sub conditione, nisi ad secundas nuptias transiverit Mulier vero clam matrimonium conscientiae inivit, ut legatis bonis sine molestia frui posset. Quaeritur itaque, an attestationem initi matrimonii Episcopus tradere debeat haeredibus, qui aliquid de matrimonii ipsius celebratione suspicantur, ut eo pacto adversus mulierem agere Valeant, quae conditionem testatoris non observavit. Hanc quaestionem agunt Caietanus in sum verbo poena, Diana in Editione coordinata tom. VI, tract. 8, resol. 64, aliique.

At vero obligatio secreti custodiendi i gratiam coniugum inducta est. Durat igitur haec obligatio, quoad coniuges ipsi vivant. Itaque iis mortuis

matrimonium evulgandum est, ut constet filios ex

135쪽

DE NATURA MATRIMONII 27

legitimis nuptiis procreatos , eisque integra esse iura omnia, quae legitimis filiis conveniunt. Huc praecipue respexit Pontifex dum adeo sollicite iussit, ut duo libri servarentur, in quibus et matrimonia conscientiae, et proles inde suscepta fideliter describerentur.

De hoe argumento admodum doete copioseque agunt Franeisens agge in libro de Matrim. Conscient. quem Romae odidit 4774, et Analeeta Iur. Pont. 854, ol. 8. , et colleet. 2 76.

136쪽

De impedimentis impedientibus.

Duo sunt matrimonii impedimentorum genera, alia quae matrimonium contrahendum impediunt, et simpliciter prohibentia, seu impedientia dicuntur, alia vero, quae dirimunt matrimonium, et dirimentia vocantur. Primi generis impedimenta illicitum dumtaxat, secundi autem generis et illicitum et nullum efficiunt matrimonium Appellantur dirimentia haec secundi generis impedimenta, non quod matrimonium iam contractum dirimant, sed quia dirimunt matrimonium attentatum, seu efficiunt, ne matrimonium valide contrahatur. Satis ampla est haec tractatio, et cognitu valde necessaria Primum autem de impedimentis impedientibus, deinde de impedimentis dirimentibus susior calamo agemus. lam vero impedimenta impedientia olim quidem plura fuerunt, nunc autem quatuor tantum trictiori sensu accepta, ac separatim exponenda obtinent his versiculis comprehensa , videlicet:

Saeratum tempus, vetitum, sponsalia, Votum impediunt fieri, permittunt saeta teneri.

137쪽

Bo tempore amnis.

Meraιum, seu seriatum tempus illud est, quo iuxta praesentem Ecclesiae disciplinam non quidem matrimonium, sed eius solemnitas ab Ecclesia prohibetur. ob adventu D. N. I. C. usque ad diem Epiphaniae, et a seria quarta inerum usque adictavam Paschae inclusive antiquas solemnium nuptiarum prohibitiones diligenter ab omnibus observari S. Synodus praecipit, 3 ita Trident sess. XXIV cap. 10 de Resorm. Mair Veteres diebus pluribus, hoc est a Septuagesima usque ad Pascha, a seria secunda Rogationum usque ad clavam Pentecostes, et duabus vel tribus hebdomadibus ante festum S. Ioannis Baptistae tum a nuptiarum celebratione, tum ab ipso coniugii usu abstinebant, cap. 4 de Feriis, det eaus 33 q. 4 can. 1 et seqq. Nunc itaque ex praelato Tridentini decreto solis diebus in eo statutis, non quidem celebratio matrimonii per verba de prae- Senti, neque eius etiam consummatio, quidquid contra Knop op. Volistaeniliges Catholis hos Εherech Ralisb. 1854 p. 876 asserat, contra communem sententiam, sed tantum nuptiarum solemnitas vetita est. Nuptiarum solemnis benedictis, solemnis sponsae in sponsi domum traductio, solemniora convivia ac tripudia , aliaque huiusmodi sunt, quae matrimonii solemnitatem constituunt, ac velantur. Benedictio autem nuptiarum in eo sita est, ut parochus postquam sponsos in matrimonium legitime coniunxit, sa-

138쪽

130 CAPUT III.

crum votivum pro sponso et sponsa faciat, aut

si ratione occurrentis Dominici, aut alterius estidie sacrum illud votivum fieri nequeat, Missam celebret de die Dominico seu festo, etiam primae classis, eique orationem sub distincta conclusione ex decr. S. R. C. 20 April. 1822, pro sponso et

sponsa, aliasque pro benedictione sponsi et sponsae preces superaddat. Itaque nuptiarum benedictio fieri nequit toto seriato tempore non vetatur tamen parochus Missam currentis diei, omissis praedictis orationibus et precibus, celebrare, atque etiam sponsos, si id exposcant, eucharistica dape reficere; eis dicens: ego vos coniungo etc. At invaluit consuetudo serme communis, ut parOchus seriato tempore nuptiis non assistat, nisi

primum ab Episcopo veniam impetraverit. Vide Bened. XIV Inst. 80 n. 15.

Alterum impedimentum est Ecclesiae vetitum, quod latiori sensu acceptum plura continet, nempe ne matrimonium contrahatur absque denuntiationibus, de quibus iam verba secimus, ne fiat cum haeretica ac schismatica, ne tandem contrahatura filiis familias absque consensu parentum , de quibus ob materiae coniunctionem, ubi decimne- dimentis dirimentibus erit sermo. Modo de Ecclesiae vetitu quod proprio ac stricto sensu tum obtinet, cum ob iustam causam vel Romanus Pontifex vel Episcopus interdicit, ne matrimonium contrahatur. Hoc tamen est discrimen inter Pon-

139쪽

tisicis et piscopi interdictum, quod Pontifex,

interdicto suo, non solum prohibere potest, ne inter peculiares personas matrimonium contrahatur, verum etiam decernere , ut contra suam

prohibitionem initae nuptiae nullae sint: at Episcopus sicut impedimenta dirimentia statuere nequit, ita neque decreto irritante uti potest, aut si utatur, desectu potestatis nihil incit. Ex quibus consequitur 1 interdictum Pontificium sine decret irritante illicitas nuptias reddere, non invalidas at si decreto irritante munitum sit quod raro admodum fieri solet tum illicitas, tum invalidas esse nuptias, quae contrahantur. 2'Interdictum Episcopi quavis clausula, etiam decreto irritante munitum, nuptias illicitas quidem, non tamen irritas sacere. uocirca apud anche de Matrim. lib. 3 tit. 14.12. S. C. C. generatim respondite valere matrimonium contractum coram Parocho,

cui interdictum est ab Episcopo, ne interveniat. scausae Variae esse possunt, ex gr. neceSSita Vitandi scandalum rixae, incommoda, Suspicio Seria alicuius impedimenti latentis, oppositio non vana tertiae personae, ignorantia doctrinae christianae, de qua Bened. XIV const. TS MINIME, Febr. 1742, aliaeque. Episcopum posse poena imponere delinquentibus propter suam prohibitionem liquet ex S. C. C. decis in Flor. 10 Febr. 4629, quam videsis penes Giraldio 1 sect 1726.

Quaesitum est, an Parochus ex legitima ausa interdicere potest, ne Matrimonium contrahatura Quum ipsi cura commissa sit, ut Matrimonium debito modo ineatur, prolaeto fieri potest, ut aliquando Matrimonium iuro prohibeat, saltem donec piscopus de ausa iudieet, simulque deeernat, quid ultruagendum sit.

140쪽

De sponsatibus de futuro.

Tertio Sponsalia de futuro cum uno inita imp diunt, quominus licite cum altero nuptiae iniri possint, nisi vel mutuo consensu, vel per iudicis sententiam soluta suerint. Nam qui prioribus integris sponsalibus alteri nuberet datam idem in re gravi frangeret, quod illicitum et biiustum, matrimonium tamen ratum esset, illudque indissolubile in locis, ubi Conc Trid decretum de clandestinitate non est promulgatum , qua de re vide instructionem S. C. de Propaganda Fidean 1825. Si de sponsalium existentia vel dissolutione dubium exurgat, et oppositio malitiosa non sit dicenda, ad Episcopum recursus fiat, qui ex numero pluribus causis in . . . agitatis eam, quam sequi debet agendi normam lacile haurire poterii. Conser Acta ex iis decerpta etc. vol. 1Romae 1865 p. 336 et fasc. 9 an. 1866 p. 25, ubi resertur causa S. C. C. Iul. 1865, et inter auctores , uiscliter op. cit. t. 2 4 105, argen Instructio practica de pons et Mat. Monach. 1860 t. 1, p. 63. Caeterum de Sponsalibus iam diximus satis superque.

Quartum denique impedimentum est votum simpleae castitatis vel nunquam nubendi, aut religionem ingrediendi, aut Sacrum rdinem suscipiendi;

SEARCH

MENU NAVIGATION