Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

viam iure naturali et divino votum observandum est. At huiusmodi vota non dirimunt nuptias, non enim corporis traditionem , sed solam promissionem complectuntur e Post votum simplex adhuc remanet homo dominus sui corporis, et ideo potest ipsum dare alteri, scilicet uxori , ait s. Thomas in 4 disi. 38, quaest. 1, a. 2. Fieri potest, ut aliquis,mntractis sponsalibus, votum emittat. Porro si votum ab utroque vel ab altero cum consensu alterius amittatur, profecto iuri sponsalitio renun- isti, habetur. Si autem alteri votum emittat absque alterius consensu, sponsalia rescindi pos- Sunt Pariter fieri potest, ut aliquis, consummato matrimoni , religionem profiteatur , aut Sacros Ordines suscipiat, dum alter coniux libere assentitur, et continentiae volum in saeculo emittit. Quamvis enim si alter coniugum velit in monasterium sese recipere . ibique solemniter profiteri, aut si velit sacris ordinibus initiari, id ei permitti non debeat, nisi alter quoque coniux

libere consentiat, atque habitum religiosum assumat, et professionem regularem emittat, uti in primis perspicuum est ex Decretal CU Sis, et LORIuGATUS de conversion coniugat. attamen si alter coniugum abnuat solemnem professionem nuncupare, dummodo hic provectae aetatis sit, et

ab omni incontinentiae suspicione immunis, indulgetur eidem, ut in saeculo manere possit, emisso tamen simplici voto castitatis. Si vero nec ingredi Haustrum, nec votum castitatis in saeculo emittere elit, alter professionem nuncupare, et ordines suscipere potest modo compars adulterium noneommiserit, nec in haeresim vel apostasiam lapsa sit, in eaque post monitionem perseveret. Quaeri-

142쪽

134 CAPUT III.

tur itaque, an post mortem eius, qui religionem professus suit, aut sacros rdines suscepit, altervalide matrimonium inire queata Nonnulli Doctores generatim amrmarunt eiusmodi matrimonia irrita esse, quod in eo casu , quo unus coniugum religionem profitetur, votum alterius coniugis in saeculo manentis per quamdam communicationem veluti solemnigetur, atque adeo nuptias dirimat. In casu autem, quo Vir ad sacrosordines conscendit, superstes mulier non vi voti, sed ex can. 8ERIATiu dist. 32 vetatur alteri nubere, et si quod ab ipsa matrimonium attentetur, eodem Canone omnino irritum pronuntiatur; quin etiam aliquibus 'isus est in utroque casu Cano SERIATi sibi locum vindicare par enim ratio inesse videtur utrique speciei, reverentiae videlicet tum religiosae professioni, tum sacris rdinibus exhibendae.

Hane disputationem de utraque saeti spoete late disserit Sanehe de Matrim. lib. 7, disp. 32 et o Vide etiam Bene- dieium inde Syn Dioeees lib. I, eap. 32, et seq.

De impedimentis virimentibus.

Impedimenta dirimentia, si ius antiquum spectetur, 12 recenseri a Canonistis ac theologis solent. Bis duo alii addunt, veluti per concilium Tridentinum invecta. 0mnia autem haec impedimenta, memoriae iuvandae causa, his versiculis continentur, et quae prioribus adnotantur, sunt de iure veteri, quae vero duobus postremis versibus

143쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 135

indicantur ius novum constituere passim a doctoribus dicuntur:

Error, conditio, volum, eognatio, crimen,

Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas, Si sis amnis, si sorte coire nequibis, Si Paroehi, et duplicis desit praesentia testis, Raptaque sit mulier, ne parti reddita tutae; Hae laetenda vetant onnubia lacla retractant.

Haec singula impedimenta non eadem auctoritate constituta sunt aliqua enim a iure naturae, alia a iure positivo, et eo quidem vel divino, vel humano acceptam originem reserunt, quod suis locis indicabimus. At vero impedimenta dirimentia vel antecedentia sunt, quae existunt ante matrimonii celebrationem, vel supervenientia, quae eo contracto oriuntur. Vis dirimendi reguluriter non inest nisi impedimento, quod nuptias antecedat, vel comitetur si quod impedimentum iam matrimonio rite contracto superveniat, notabiles quosdam, licet diversos, effectus habet Triplex adest casus, in quo matrimonium valide contractum dissolvitur, professi religiosa per vota solemnia nuncupata ante consummationem, dissolutio matrimonii non consummati facta a S. Pontifice et casus Apostoli Attamen in aliis casibus valde notabiles e sectus habet, ita ut hanc receptam impedimentorum divisionem immerito carpit cum nonnullis

situm ordinem versiculorum dicendum est. Sit

igitur:

144쪽

136 APUT III.

De errore.

Quadruplex in matrimonio contrahendo error adesse potest, scilicet personae, fortunae, conditionis, et qualitatis. In can. Πο AsTE caus. 32, 1 1, id explicatur bis verbis: irror personae est, quando hic putatur esse Virgilius, et ipsa est Plato. Error fortunae, quando hic esse putatur dives, qui pauper est, vel e converso. Error conditionis, quando putatur esse liber, qui servus est. Error tandem qualitatis , quando putatur bonus, qui malus est. Iam vero error personam, quae matrimonii praecipuum ac substantiale obiectum est, matrimonium nullum iure naturae reddit; siquidem ad nuptias efficiendas mutuus contrahentium conhensus eo iure postulatur. Etenim qui

errant, non consentiunt in eam determinatam personam, cum qua contrahunt, sed in aliam prorsus diVersam, quam mente concipiunt, veluti si aevius cum Caia contrahere putans, per errorem aliam ducat, profecto in hanc Osinriorem cons-sus omnino defuit. Ubi igitur consensus non adest, ne addis quidem matrimonium potest, etsi errore perseverante corporum coniuncti sequuta suerit; non enim concubitus, sed consensu nuptias facit. Nihil autem interest, an huiusmodi e ror invincibilis sit, an vincibilis, an crassus et sa- tuus, an ab ipso contrahente procedat, an ab alioqui ipsum decipiat in his enim variis casibus

semper exploratum est, eum qui circa personam errat, sive erret ex propria oscitantia, aut culps,

145쪽

sive alterius fraude, revera non consentire in eam personam quae sibi proponitur, et ramen est.

Corrigendus itaque in hac re est Permanede op. Handbuch de gemeingiltigenaath Κirchenreehis Landshui 18 63 386. Atque haec omnia non solum

in errore sntecedenti, dum scilicet nuptias, contrahens nullo modo eas initurus esset, si rem perspe- clam habuisset, verum etiam ex sententia probabiliori in errore concomitanti locum habent, dum videlicet aliquis matrimonium contrahit cum persona, quae alia est ab ea, quam ex errore putabat; adhuc

tamen animo affectus ost, ut cum eadem contraheret, imo etiam libentius, quam cum ea, cui se coniungi per errorem arbitratur. Nam ut matrimonium validum sit, necessarius est consensus actualis et pinsitivus in personam, quae offertur error autem con- comitans non includi actualem et positivum consensum in personam, quae offertur; nec satis est, quod matrimonium libenter contraxisset semper enim conflat eo tempore, quo contraxit, consensum defuisse: siquidem non voluntas quae esset, sed Voluntas quae actu est, seu consensus de praesenti

nuptias facit. Siquidem olimras tunc fertur dumtaxat in personam absentem. Huiusmodi impedimentum asscit etiam infideles, quandὀquidem etiam inter ipsos matrimonia , quae cum iuris naturae impedimento contrahuntur, neutiquam consistere possunt, cum iuri naturae non minus ac

sideles, ipsi subiecti sint. Nulla quippe auctoritas

est quae validum emeere possit, id quod iure naturali invalidum est. 0uod autem spectat errorem sortunae et qualia iis, regula generalis est, per huiusmodi errorem matrimonium non dirimi per eum siquidem non

146쪽

138 CAPUT III.

tollitur consensus in personam, quae obiectum est matrimonii. Qui enim sic contrahunt, revera in eam certam et determinatam personani consentiunt, tantum in eo saliuntur, quod ex. gr. pulchram aut divitem putent, quae deformis aut pauper est clipotest quis emerit agrum vel vineam, quam putabat esse uberrimam, quamvis iste erraret in qualitate rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen venditionem rescindere 3 quemadmodum in saepius citat Hanone animadvertitur. Et sane si error qualitatis et fortunae nuptias irritas saceret, omnia propemodum matrimonia, magno prolis et Reipublicae detrimento, aut irrita essent, aut dubia, dum vel nulla vel pauca admodum ea sint, in quibus aliquis error circa qualitatem et fortunam non conlingat. Quae quidem est communis Doctorum sententia, etsi error qualitatis aut fortunae ex alterius dolo causam dederi matrimonio, iumqui dolus per se non est impedimentum matrimonii, tum quia consensus in personam vere adsuit, non enim in persona ipsa , sed tantum in qualitatibus personae erratum est. Vide S. C. C. in Falachien. Mala 20 Dec. 1862. Idem dicendum est, licet error qualitatis eiusmodi sit, ut assirmari possit partem, quae erravit, neutiquam matrimonium inivisse si qualitatem novisset. Contraria itaque, quam tuetur sententia Walterip. Lehi buch deshirchenrechis ed. 1861 nequit admitti. Igitur uterque error tum solum nuptias dirimit, quum qualitas, in qua erratur, per modum conditionis apposita est, quia deficiente conditione consensus deficit, ut saepius dictum est, aut quando contrahens ei qualitati ita consensum suum alligavit, ut si haec absit, animum contrahendi non habeat, ex gr. si

147쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 139

cui volenti primogeni iam et haeredem Regni ei

non aliam ducere, obtrudatur secundogenita tunc enim error qualitatis redundat in substantiam pedisonae, ut Scholastici loquuntur. 0uaerunt autem ociores, quandonam error qualitatis aut fortunae in personae substantiam redundat. Clericatus dec. 19. de Sacr. Matr. n. 27 ait et Verum ad cognoscendum, quando error redundet in substantiam personae, adeo confusi et discordes sunt doctores in assignanda regula , ut illi qui se profitentur faciliores, inesseei obscuriores evadant, et quod multi asserunt de nullitate matrimonii circa errorem qualitatis , alii affirmant de validitate a S. Thomas suppl. q. 1, art. 2 ad 5 Error, ait, nobilitatis, in quantum huiusmodi, non evacuat matrimonium , eadem ratione , qua nec error qualitatis; sed si error nobilitatis vel dignitatis redundat in errorem personae, tunc impedit matrimonium, unde si consensus mulieris seratur in istam personam directe, error nobilitatis illius non impedit matrimonium; si autem directe intendit consensum in filium regis, quicumque sit ille, tunc si alius praesentetur ei, quam filius regis, est error personae et impedietur matrimonium a Vide

de hoc textu . Alphonsum de Ligorio de Matrim p. 1015. Gobat tract. 11 - 143 minus forsan

accurate, ac minus late ait et Error qualitalis redundat in personam , quando qualitas est finis matrimonii, et matrimonium est unicum medium ad finem illum , seu qualitatem assequendam. Schmalggrueber ad iii de spons et mat. Si per qualitatem in qua erratur certa et indivadu persona designatur, animoque concipitur, quae visa

148쪽

140 CAPUT III.

prius ignota esset. Schulte Handbuch des Katol. Κirchen recht p. 1 n. 54, dicit errorem redundantem in personam esse in tali alterius contrahentis qualitate, quae conceptum eius personalitatis seu individualitatis ita limitat ac determinat, ac pro errante ita eam individuat ut, ea deficiente pars altera fiat alia persona. Ex quibus omnibus colligi posse videtur errorem talem esse debere, ut personae identitas tollatur, adeo ut tandem error

reducatur ad errorem in personam, seu ut e redundet in ea tantum qualitate, qua sola suturi coniugis persona determinatur , ut habetur in instructione a Card Archiep. Viennensi composita pro iudiciis Εcci imperii Austriaci et in Imperio ubique recepta Sanche melius lib. I de Matrim. disp. 18, . 15, et seqq. binas proponit regulas easque explicat, quae serme sunt Urai per qualitatem, in qua erratur, certa et individua persona prius contrahenti ignota designetur, error personae est 2 8 qualitas, in qua erratur individuam personam non determinet, error solius qu8litatis est. ln eundem sensum, sed sorte clarius

loquitur P. Ilisun tract. 6 dist. 9 n. 86, iuxta

quem e error qualitatis redundat in personam, si qualitas sit individualis determinatio ipsius personae, ut si velles contrahere cum primogenita, et tibi sistatur secundogenita. Si autem hanc, qua eum contrahis, lantum putas esse primogenitam et tua intentio non seriur in illam, quatenus est primogenita, nondum sui error in personam. Denique nonnulli Doctores putant ex peculiaribus eircumstantiis rerum et personarum diiudicandum esse, an qualitas, in qua erratum est, eiusmodi sit, ut in ea error personae includatur; quod quidem

149쪽

DE IMPEDIMENTI MATRIMONII 41

iudicium gravissimum est, periculosae plenum aleae, nec lacile praesumendum contrahentes exurinsecis qualitatibus consensum suum alligasse.

Matrimonium ex errore Ii ullum, accedente Onsensu, convalescit. An et quando consensus renovari debeat coram Parocho et testibus, deinceps dicetur. Si errans nolit consensum renovare, et matrimonium solvere intendat, iudicium auctoritatis ecclesiasticae interesse debet. Modo ut huic impedimento erroris ultimam

manum imponamus, operae pretium Si, ut examinemus, quid dicendum sit, si in contrahendo matrimonio occurrat simul error facti ac iuris, vel error facti et scientia iuris . Ut a secundo exordiamur, error facti simul et scientia iuris occurrere in hoc casu. Puta catus et Berta dum matrimonium ineunt, arbitrantur se ligat: impedimento aliquo dirimente, . r. consanguinitatis, quo tamen in re veritate neutiquam ligantur. En error facti. sunde etiam Caius et Berta sciunt propter hoc impedimentum, quo se salso putant alligari,

irritum ac nullum esse matrimonium, quod exterius sic contrahunt. En scientia iuris. Non pauci

opinantur cum Sanche l. 24, at disp. 33, in his

circumstantiis, validum esse matrimonium sit nisallimur, contrariae sententiae, quod nempe sit nullum, adhaerendum est. tenim contrahentium consen Sus, cum sit actus voluntatis utentis deliberatione Sua ac libertate, omnino pendetis iudicio mentis, ideoque si mens, prout in hoc casu, quem examinamus, non iudicet posse firmare matrimonium quod contrahitur. 1rmari illud non poterit deliberato, legitimoque consensu. At si Caius et Beria errarent simul in facto et in iure quod nem-

150쪽

142 APUT III.

pe falso simul putarent ligari aliquo impedimento, et illud impedimentum , quod vere dirimens est,

non esse dirimen , hoc in casu , latentibus omnibus, valere matrimonium , cum ex una parte personae ad contrahendum sint habiles, alia vero

ex parte necessarius consensu concurrat.

S. C. C. Matrimonium eontractum inter Cassandram ueri et Vincentium Venturini in astro novo Farsensi sub ementii nomine Vincenti Bellone filii quondam Stephani Valenii validum dixit in Romana dioiis Aug. 8 7, quia error

personae non adest, dum erratur in eius nomine , quae Praesens est, et eausa iterum proposita die 27 Maii 4820, ubi qua rebatur . an ex depositionibus testium corio deduci possit, Cassandram ignorasse veram Vincentii qualitatem et originem ex astro novo Farsensi, eamque tum ante Matrimonium, tum in ipsa nuptiali solemnitate primari , et unie respexisse ademetam qualitatem nepotis diviti Saeerdotis , ita ut ea defi-eiente conditione, consensus non voluntarie praestitus, ut essentia Matrimonii equirit, sed per errorem extortus fuerit quo in eas nuptias irritari non dubium est , eadem S. C. C. negative respondisso eonstat, ex quo ad dubium: . An sit standum vel recedendum a decisis reseripsit . in deeisis et amplius.

347.

Hactenus de errore personae, qualitatis et sortunae dictum est; relinquitur, ut de errore conditionis dicamus. Igitur conditionis nomine status servitutis intelligitur. 0rigo servitutis coniecturis erui vix potest quare vias, quae ad hanc vitae conditionem ducebant, sine discrimine proponimus P captivitas, quam permulti primam servitutis originem esse arbitrantur, Deuter XX, 14;

SEARCH

MENU NAVIGATION