Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

les, in quovis gradu, qui tempore adoptionis erant in potestate eiusdem personae adoptatae , ut expresse decisum est in L. Si Paterfamilias 5 ff. de adopi. adeoque inter ipsos et adoptantem stare non potest matrimonium Secus est de filiis qui tempore adoptionis non sunt sub potestate adoptati, quo circa recte inseri anche l. 7 demat disp. 634. 35 et 36 posse consistere matrio monium inter adoptantem et filium sitae adopti-Vae, quia mulier neminem habet in sua potestate, feminae Inst. de adopt. Recte etiam insertur Posse consistere matrimonium snter adoptantem

et quamcumque filiam illegitimam adoptati, quia allegitimus , quamdiu illegitimus manet, patriae potestati neutiquam subditur 3 finali inst. de Nuptiis. Secundum quod excitari potest dubium illud est, an in secunda specie cognationis legalis, quae est inter adoptatum et filios adoptantis, nomine filiorum comprehendantur spurii et illegitimi, verbo an filia illegitima adoptantis nubere possit ei, quem Pater eiusdem illegitimae adoptavit, seu an filius illegitimus nubere possit eam, quam pater suus per adoptionem sibi filiam quaesivit

uvidam sane has inter personas matrimonium consistere posse sunt inficiati. At praeserenda omnino videtur eorum sententia , qui matrimonio copulari posse contendunt. Re quidem vera, cum cognatio civilis , seu legalis, quae oritur inter filios legitimos adoptantis, et eos, quo ipse adoptaverit, evanescat, ut supra observavimus, soluta patria potestate, sive ex parte filii adoptivi, sive ex parte eius , qui filius naturalis est adoptantis, in necessariam veluti consequentiam

182쪽

164 CAPUT III.

videtur descendere , quod eadem cognatio civilis, seu legalis neutiquam contrahatur, si naturalis filius, utpote illegitimus, vinculo patriae potestatis neutiquam ligatur, prout revera non ligatur. Ηο enim casu erificatur, quod ambo non sint sub potestate adoptantis, prout hoc ipsum in priori casu verificatur. . Tertium quod moveri dubium potest in eo vem titur, an inter filios adoptivos, qui nempe ab eadem persona fuerint adoptati, consistere possit matrimonium, vel potius obstet civilis, vel legalis cognati , ut si Caius adoptavit Titium et Ber- tam , poterit ne Titius Beriam ducere ' Rationes ex utraque parte adducit Sanche de mat. l. 7 disp. 63 n. 28, ubi tamen ipse eam ampleetitur

Senientiam , quae adstruit nullam inter eos oriri cognationem legalem, atque idcirco posse invicem matrimonio copulari, quae sane sententia, si sorte non sit probabilior, prae contraria tamen, quae id negat, est sane dommunior atque receptior. Quartum denique, quod promoveri dubium potest, illud est, an dirimat matrimonium, tum ea cognatio legalis , quae transfert in patriam potestatem adoptantis, quaeque vocari solet perfecta, tum etiam ea, quae passim imperfecta nuncupatur, quaeque ex lustiniani constitutione in patriam potestatem adoptantis non transfert, cum nempe filius a patre in adoptionem stur extraneae e Sonae, quae scilicet non sit ex ascendentibus ipsius adoptati Bened. XIV, citatis auctoribus pro utraque sententia, animadvertit quaestionem in S. C.

C. 25 Sept. an. 1734 propositam et agitatam suisse, nihilque ex decisione, quae prodiit, evinci posse Sancheg, Rugier, Schmalggrueber, Collet, aliique

183쪽

DE IMPEDIMENTI MATRIMONII 165

Thom istae tenent cognationem legalem, quae matrimonium dirimat neutiquam oriri ex adoptione imperiecta, praesertim quod impedimentum hoc eo sine inductum est a legibus romanorum et confirmatum a sacris canonibus, ui vitaretur periculum incontinentiae , ex nimia familiaritate inter huiusmodi cognatos imminens. Sane periculum huiusmodi iunc dumtaxat imminere videtur, quando adoptans transit in potestatem et familiam adoptantis, quod non sit per adoptionem impersectam. Nam simpliciter adoptati non traduntur in domum adoptantis, nec in potestatem acria miliam eius transeunt. E contra Scotistae, et alii plures, quos ita Heislingeri L cas. IX, tum ex perse- et romanorum adoptione , tum ex impersecta impedimentum canonicum cognationis legalis oriri acriter propugnant, sive quod Ecclesia adο- Milonem in genere accepit, quin de sormis, ac conditionibus eius, diversis locis ac temporibus vigentibus, sollicita esset; sive quod periculum in continentiae in adoptione imperfecta adhuc existit et perseverat Clericatus decis 24 de Sacr. Matr. n. 28 hanc sententiam dicit in praxi amplectendam tamquam magis probabilem, ac magis tutam. De Iustis. l. 2 c. 6 n. 56 illam veriorem putat. sardin. Petra Comment ad Const. 2 Anast. IV,ssecl. 2 n. 49, tom. 2, censet, si agatur de sustinendo matrimonio contracto, adoptionem non sumoene ad illud dirimendum, secus vero ad impediendum nondum contractum. In hoc sententiarum conflictu, si nobis lases libere expromere quid ipsi sentiamus , non dubitamus asserere , ex

imperfecta quisque adoptione oriri impedimentum, siquidem opinio haec tum validissimis roboratur

184쪽

166 CAPUT in.

argumentis, tum Sanctae Sedis iudicio, et auctori-isio inniti videtur Argumenta porro desumuntur ex eo, quod Ecclesia impedimentum adoptionis a

civili lege statutum admisit, quaecumque caeterum eius forma, ac conditio esset, quin ullum respectum haberet ad loca, ubi ius romanum vigeret. Accedit incertum esse , an impersecta romanorum adoptio impedimentum importaret, econtra nullum est dubium, quin imperfecta adoptio ex iure civili impedimentum civile constituat. Auctoritate: nam, anno 1826 Vicarius Generalis Petrocoriensis hoc dubium S. Poenitentiariae Tribunali proposuit. Cum in regno Galliae adoptionis ius modo legaliter sit receptum, quaeritur an canOnicum impedimentum adoptionis dirimens locum etiam habere debet ' , Responsum fuit c cirmative, si res sit de adoptione legitime inita. Itaque cum nemo prudens nesciat, in Galliis adoptionem tantum imperfectam iure receptam esse, eadem in Italia solum viget iam manifesto liquet, ex ea impedimenium canonicum oriri, dummodo tamen ea legitime inita sit, seu requisita iuris romani substantialia, quae Ecclesia sua secit, complectatur. Vide CarriΦrdide Matr. p. 704, pus Theol. ad usum Sem Mech l. 1861 n. 78, et Ioan Frid. Schulte in man. Ιur. Mat. Cath g 25 edit ital. Med. an. 1855. Cum porro dubitari possit, an in quibusdam regionibus, reapse in adoptione una cum requisitis lege civili statutis simul adsint requisi-ia substantialia iuris romani, seu an requisita codicum civilium disserant ab iis , quae ius romanum requirit, prosecto concludi potest cum Cl. Cercia in adn. ad Theol mor P. Gur tract de Matr. c. 6, Λ n. xi Practice consultius esse dispen-

185쪽

DE IMPEDIMENTI MATRIMON 167sationem opportunam petere, antequam Matrimonii celebratio perficiatur.

Cave ne eonfundas alumnatum, et unionem prolis eum adoptione Λlumnatus habetur, eum quis puerum assumit unieo eo fine ut alat, sustentet, ae insitivat. Unio prolis est, ubi coniuges eonveniunt prolem ex prioribus nuptiis susceptam eodem prorsus sueeedendi iure fruituram, quo lauetur proles suseipienda e nuptiis, quae et eontrahuntur. Nulla hute

dupliei laeto impedimenti vis est.

351.

De ognatione spirituati.

sognatio spiritualis coniunctio quaedam est, seu Propinquitas, . quae contrahitur ratione baptismi, seu confirmationis. Cum enim baptismus sit spiritualis quaedam nativitas, et nova generatio, in qua baptizans et patrini, seu susceptores, vicem gerunt parentum, indecorum laret, ut qui baptizati sunt ut e sacro sonte suscepti cum iis matrimonii vin- eulo copularentur, a quibus vel baptigati vel suscepti fuerunt. Idem, servata proportione, dicendum de Sacramento Confirmationis, quae quoddam es Baptismi complementum. Ea etiam accedit rati , quae utrumque Sacramentum respicit siquidem ratione horum Sacramentorum quoddam inter personas memoratas amicitiae ac familiaritalis vinculum contrahitur. 0pportunum proinde sui matrimonium ipsis interdicere, tum ad aVe tenda peccatorum pericula, tum etiam qui , eo cum extraneis contracto , amicitia ditandatur in plures Solos quippe patrinos Baptismi antiqua monumenta memorarunt id tamen factum, quia ex

186쪽

168 APUT III.

veteri disciplina simul cum Baptismo Sacramentum confirmationis conferri consuevit; ideoque qui patrini in Baptismo suissent, patrini etiam erant in confirmatione. Ante Syn. Tridentinam spiritualis cognatio, ut praesertim videre est apud Gratianum c. 30 q.

34 4 multo latius patuit Triplex quippe huiusce

spiritualis renationis species agnoseebatur, nimirum paternitas, compaternitas, et ratemitas Paternitas erat non solum inter baptizantem et baptizatum inter confirmatitem et confirmatum, inter patrinos et baptigatum et confirmatum , sed etiam inter baptizatum e confirmatum et uxorem sive patrini, sive baptigantis, sive confirmantis, quam isti camaliter antea cognovissent. Cum enim uxor sit una caro cum viro suo, idcirco statutum

fuerat, ut cognatio spiritualis contracta a viro in uxorem illius etiam res deretur. Compaiemitas erat inter parentes naturales baptigati, aut confirmati ex una parte et parentes eius spiritualas ex altera parte, scilicet inter baptizaniem et confir- militem et patrinos Baptismi et Confirmationis h mnque omnium uxores antea carnaliter cognitas. Unde vi istius cognationis baptizans , consirmans ei patrini dicebantur os atres, et uxores etiam ipsorum, quamvis nihil praestitissent, dicebantur commores baptizati vel confirmati. Ω-- pastra, inquam, et commiares dicebantur cum parentibus naturalibus ipsius baptizati et confirmati Tandem fratemitas erat intor filios carnales baptizantis et confirmantis, vel patrinorum ex una parte, et ipsum confirmatum vel baptizarum ex altera parte cum enim baptizans et consimans, et patrinus essent Ompatres, sequebatur quod

187쪽

ipsorum filii orent onstatres baptizati, vel confirmati.

At Tridentia Patres, quod expresse didioerant, Iate patente cognationis spiritualis impedimento,

saepe matrimonia contrahi, quae aut sine peccato non stabant , aut sine ostensione dirimi non poterant, an providoque consilio statuerunt sess.

l de res. Mat. c. l. i unus tantum sive vir, sive mulier iuxta SS. C. instituta , vel ad summum unus et una baptizatum do aptismo suscipiant, inter quos, et baptizatum ipsius, et ipsius Patrem et matrem, nec non inter baptigantem et baptizatum, baptizatique patrem et matrem tantum spiritualis cognatio contrahatur Parochus antequam ad Baptismum conserendum accedat, diligenter ab iis, ad quos spectabit, sciscitetur, quem, vel quos elegerint, ut baptigatum de sacro sonte suscipiant; et eum vel eos tantum ad illum suscipiendum admittat et in libro eorum nomina describat doceatque eos, quam cognationem contraxerint, ne

ignorantia una excusari valeat. uod si alii ultra designatos baptizatum tetigerint, cognationem spiritualem nullo pacto contrahant, constitutionibus in contrarium facientibus, non obstantibus. Si Parochi culpa, vel negligentia secus lacium suerit, arbitrio ordinarii puniatur si quoque cognatio, quae ex confirmatione contrahitur, confirmantem et confirmatum , illiusque patrem et matrem et tenentem non egrediatur, omnibus inter alias

personas huius spiritualis cognationis impedimentis omnino sublatis 3 Hactenus Tridentini. Patres. Hae posita conciliari sanctione, plura quaeri possunt, et ' quidem, qua in re circa numerum patrinorum in Baptismo et Confirmatione, et irea

188쪽

cognationem spiritualem inde contrahendam conveniat, ut d crepet ius antiquum a novo iure per concilium Tridentinum invectori Respondemus quod iure antiquo plures adhibere patrinos prohibitum suerit, ut patet ex can. non plures 101 de conseo disi. 4, et cap. finali de cognat spirit. in 6 nec non ex allegatis superius Tridentini verbis, iuxta SS CC instituta iure autem novo Tridentini, in Baptismo licet adhibere unum et unam,

scilicet marem et seminam, minime tamen permi sum est, ut duo viri, aut duo seminae munus patrini obeant. Sed si adhibeantur duo , sexus diversitas servanda est id enim exposcit tum ipsa litteratis Concilii sanctio, tum satis congrua ratio, ui nempe generatio spiritualis, quae habetur per

Baptismum, imitetur generationem carnalem, in qua nec duo patres, nec duo matres reperiuntur; sed unus pater et una mater Excipiendus tamen est casus, si unus vir esset procurator mulieris

tunc enim duo viri admitti possent. Quia vero comcilium, dum permisit, quod duo diversi sexus, vir nempe et mulier patrini esse possent, dumtaxat

loquitur de baptismo, illud infertur, quod nempe,ad

confirmationem quod attinet, stet adhuc ius anil-quum, ut unus dumtaxat in patrinum admitti possit, atque ex recepta saltem consuetudine masculus pro masculo, semina pro semina huiusmodi

munus debeat adimplere. Vide S. C. C. 14 Iunii et 12 Iulii 1828, ubi de consuetudine adhibendi

unum tantum patrinum pro masculis omnibus, et unam pro seminis, decernitur et non esse probandam, sed tolerandam in casu necessitatis ab Episcopo iudicanda ad sormam Pont Romani. Pont. Romanum haec habet: Nullus praesentet, nisi

189쪽

DE II PEDIMENTI MATRIMONII 171

unum, aut duos, non plures, nisi aliter neeessitas suadeat, arbitrio Episcopi. Itidem respondemus, quod iure antiquo, si prinhibitione contempta, plures adhibiti fuissent patrini, omnes cognationem spiritualem contrahebant, ut habetur . n. de cognat spirit in 6. At iure

novo Tridentini, si alii praeter designatos baptizatum tetigerint, cognationem spiritualem ab ipsis non contrahi decisum est, neque potest in hoc conciliari decreto Episcopus dispensare, ui plures quam duo Patrini adhibeantur, vel ut ii sint duoviri aut duo seminae. Iuxta enim communem regulam Episcopus dispensare nequit in praeeeptis Romani Pontificis , et concilii Generalis, nisi in

casu urgentis necessitatis, et ubi ad ipsum Romanum Pontificem non patet aditus Profecto in casu, de quo agimus, nulla excogitari necessitas potest, imo nec convenientia, ut plures patrini quam duo, vel duo viri, aut duo seminae adhibeantur, cum potius expediat unicum tantum esse patrinum. Videri

hac in re poterit Sanche l. 7 de Mat. disp. 57 c. 7,

Barbosa de bir. Epis all. 3, c. 41; neque hic omisetendum non paucos esse inter Theologos, sacrorumque canonum inierpretes, qui contendunt illos lethaliter peccare , qui contra Ecclesiae praescriptum plures adhibeant, vel admittant patrinos, ea quidem ratione, quia in re magni momenti ipsius Ecclesiae praeceptum transgrediantur.

Quaeri 2 potest ad quem pertineat designare patrinos Respondemus pertinere ad parentes baptigandi. His vero non designatis, ad Parochum, sive ad ministrum baptigantem id pertinere non est dubium. An vero si nullus sorte vel ex parentum, vel ex Parochi negligentia designatus patri-

190쪽

17 2 CAPUT III.

nus suerit, aliunde vero multi simul tenendo iangant baptizandum, vel de sacro sonte suscipiant, ab istis omnibus contrahatur cognatio spiritualis in disputationem apud doctores adducitur. Duplex enim dii euro seriur sententia, et quidem utraque validis sulcitur momentis. Prima eorum est qui tuentur hoc in casu cognationem spiritualem contrahi ab omnibus, quia, inquiunt, Cono Trid. Nohibui quidem plures admitti, factum iamen sontra prohibitionem non irritavit, nisi eo tantum casu, quo designatione facta, plures praeter designatos baptizatum eligissent, ideoque si nulli fuerint designati, res manet sub dispositione iuris antiqui, quo iure cognationem ab omnibus suisse

contractam, Superius ostendimus.

Altera sententia est e diametro opposita, et ab eorum nemine cognationem spiritualem contrahi tuetur. Duplex huic sententiae assistit ratio ex ipso concilii decreto deprompta. 1 ratio est, quia Tridentinum in hoc ipso decreto, hoc sibi constat proposuisse, ut impedimentum huiusce cognationis haud nimium multiplicaretur, atque ut serti essent, qui illud contraherent, ideoque tanquam eonditionem necessariam requisivit, ut nempe pR- trini designarentur a parentibus, vel Paroelio si igitur desecerit conditio haec , veri patrini non erunt qui baptigatum tangant, ne cognationem spiritualem contrahent 2 Ratio est, quia in eodem decreto illud additur c omnibus inter alias personas huius cognationis spiritualis impedimentis omnino sublatis . cum igitur personae, quae huius gnavosis spiritualis capaces sunt, ad hos munus nou sint designati, veluti necessarium c Metarium admitterulum videtur, quod omnes illae

SEARCH

MENU NAVIGATION