Septimii Mariae Vecchiotti tractatus canonicus de matrimonio: ex opere ...

발행: 1868년

분량: 584페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

DE IMPEDIMENTI MATMMONII 207

volui si quis per vim externam cogatur ad capius inclinationem aut meroetionem manuum, quae signa pro manifesto consensu accipiuntur. Ilatrimonium per huiusmodi vim contractum omni iure nullum atque irritum esse nemo non intelligit. Vis conditionata est metus alicui incussus, ut in nuptias consentiat metus autem dicitur vis eoi1-ditionalis, quod absolute non cogit partes ad coh- trahendum, essicit tamen, ut invito animo consentiant uetus vero duplex est, gravis et levis gravis, qui dicitur cadere in constantem virum, ille est, quem vir sortis prudenter concipii de gravi malo aut sibi, aut consanguineis, seu amnibus suis inserendo uuare metus gravis est, si tria chn-voniani: I. Si grave sit malum quod timetur, ut metus mortis, gravis cruciatus, amittendae liberialis, et huiusmodi li. Si prudenter, hoc est probabiliter et rationabiliter timeatur. Hoc enim disia inter constantem et inconstantem, quod hic

ex levi et inani , illo forti et rationabili aestimatione moveatur ac propterea nec gravis, nec prudens est eius, quando is qui minatur, non poι- sit, aut nunquam soleat id quod minatur emeere. ΙΙl. Si metuens nec minitanu resistere, nec malum quod timet vitare possit. Si qua ex his conditionibus desii, levis metus est caeterum Honorius III. in cap. CONGLTATlom de Sponsal et Mairim monet cle illai mei cum diligentia inquirendum. aEx quo plerique Dociores, quos sequitur et laudat Sancto de Matrim lib. 4 disp. 3 n. 2 contendunt metum gravem aestimandum esse non absolute, uenia scilicet qualitate, et natura ipsius mali, sed respective , considerata qualitate eius,

qui metum patitur. uamobrem prudentis Iudicis

232쪽

erit in peeuliaribus casibus diligenter inspicero

personarum sexum, conditionem, eiulam , animi robur, aliasque circumstantias, ex iisque desinire, num metus gravis fuerit vel levis. Porro metus gravis alius ab intrinsem, alius ab extrinseco incussus dicitur prior ab ipso metumite concipitur vel ex animi eius perturbatione, vel ex ea a naturali, cuiusmodi est metus mortis propter morbum, vel naufragiuma alter ab homine ineuutur, veluti cum quis alteri moriem, aliudve grave malum, nisi ho vel illud saeiat, serio comminatur. Hic tamen posterior metus aliquando iuste,et aliquando iniu- sis incutitur iuste quidem, quando ab potestatem habente ineutitur, ut si Iudex stupratori poenam minetur, nisi stuprata nubat iniuste autem, quan-d is, qui grave malum omminatur, vel eius -- serendi potestatem non habet vel id exigit, ad quod metuens non obligatur, veluti si pater stupratori mortem comminatus esset, nisi filiam duxerit pater enim ius quidem habet eoram Iudies accusandi, non autem propria auctoritate oecidendi. Si etiam iniuste cogit iudex, si non cogita cundum allegata et probata, etiamsi a parte rei verum sit id, quod male probatum est. Iam vero Matrimonium initum ex levi mei ad extorquendum e sensum iniuste illato validum est, tum quia ex L. 184 ff. de R. I. vani seu levis timoris iusta excusatio non est, dum libe latam notabiliter non minuit et satilo eontemni potest, tum quia innuuaera inatrimonia vel nulla, vel admodum dubia essent, et multis dimu ἁ-bus obnoxia, si ex omni inani metu contracta dirimerentur. Ipsa religiosa prosessio ex levi metu emissa omnino valet ex cap. 1 et 2 de his, quae

233쪽

DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 20s

vi mei caus. Item apud omnes certum est metum etiam gravissimum, qui ex causa naturali, vel exanimi assectione, vel ex poenarum metu oritur, non irritas nuptias sacere. Si quis itaque metu damnationis aeternae, vel mortis ex morbo aut naufragio, vel ex perversa sententia, instantis concubinam ducat, quam aliter non duxisset, matrimonium sirmum est. Sic vota ex simili metu emissa rata sunt: tunc enim homo non cogitur ad contrahendum, vel vovendum, sed ipse id eligit voluntate sua tamquam medium ad periculum animae, vel eorporis evadendum Pariter metus etiam gravis, et ab extrinseco, sed ad consensum extorquendum non incussus, nuptias non vitiat. Itaque firmum erit matrimonium, si quis in aliqua civitate obsessus, metu expugnationis, incendii, aut

caedis, duceret filiam obsidentis; quoniam in hoc

etiam eventu cum metus non eo tendat, ut matrimonium ineat, contrahens sponte sua nuptias eligit, ut mala impendentia avertat. Denique metus gravas ab extrinseco ad extorquendum consensum, iure tamen illatus, matrimonium non vitiat quod locum habet, quando metum incutienti ius inest tum exigendi matrimonium rium illud minis adurgendi, sive sit is iudex , sive privata perSona sive publica Hinc si vir a magistratu metu poenarum cogatur, ut mulierem , quam violavit, uxorem ducat, matrimonium subsistit. Sic eos, qui fidei sponsalium non servandae causas idoneas non asserunt Ecclesia gravissimis poenis compellet, ut nuptias contrahant. Tunc enim matrimonium non vitiatur ratione iniuriae, quippe contrahens iniuria non assicitur, dum cogitur

ad id praestandum, quod nisi praestiterit, iniu-

234쪽

210 CAPUT .

stus et iniquus est; neque ratione coactionis ipsius consensu illatae, quia contrahens proprie non cogitur ab homine, sed a lege, et a facto proprio ac libero, dum ipse libere illud egit, ex quo obligatio contrahendi matrimonii iure ipso proficiscitur. Hic tamen accurate notandum est aliquando fieri, ut bene et iuridice probetur id,

quod a parte rei salsum est, ex gr. Sempronium violasse virginem, quam revera non violavit. In

hoc eventu, quidquid contra asserat Sanche l. 4, de ut disp. 13 n. 8, Matrimonium in foro interno non valet, quia occurrit timor gravis saltem radicaliter, ut aiunt, iniuste incuSSUS. Restat itaque, ut solus metus gravis ab extrinseco ad extorquendum consensum , et iniuste incussus matrimonium dirimat, si ex tali metu contrahatur. Contracturus enim matrimonium e plena debet securitate gaudere , ne per timorem dicat

sibi placere quod odit, et sequatur exitus, qui de

invitis solet nuptiis provenire. Cum locum non habeat consensus, ubi metus et coactio intercedat, necesse est, ut ubi assensus cuiusque requiritur, coactionis materia repellatur Matrimonium autem solo contrahitur consensu. Ita in cap. CUM LOCUM de Sponsal et Matrim. et in cap. VENIENS 15 eod. cum adolescens duabus seminis , alteri per verba de suturo, subsequuta dein copula proleque suscepta, et alteri per verba de praesenti, sed ob metum a patre puellae incussum nupsisset, Ontifex respondet et Mandamus quatenus, si inveneris, quod primam post fidem praestitam cognoverit, ipsum cum ea facias remanere alioquin Secundae nisi metu coactus, qui posset in virum constantem cadere, eam desponsaverit adhaerere

235쪽

DE IMPEDIMENTI MATRIMONII 21 l

sacias ut uxori. Similiter, in cap. SIGNiricavi De eo qui dux in matrim. casus est de viro, qui duplex matrimonium iniverat primum compulsus metu , alterum ultro et Sponte sua , rogatusque Pontifex, utrum validum esset, rescripsit c Si constiterit, quod ianta vis eidem illata fuerit, quod non sponte in primam consenserit, propter hoc non dimittas, quin ad aliam, quam postea in uxorem accepit, revertendi liberam tribuas lacultatem. Nihil autem refert, an metus gravis ab eo ipso, quin atrimonium exoptat, an absque eius culpa aut scientia ex consanguineo vel amico, aut alio quocumque inferatur. Etenim Sacri canones non tam in odium illius, qui iniuste metum incutit, quam in favorem libertatis matrimonii nullitatem istam statuerunt Libertas autem matrimonii non minus laeditur, sive timor ab eo qui matrimonium optat, sive ab alio quocunque iniiciatur. Sic in cit. cap. VENIENS irritum pronuntiatur matrimonium, quod ex metu initum fuerat, licet neuter ex contrahensibus, sed pater puellae metum intulisset. At vero non longe absumus ab ea sententia quae docet matrimonium ex tali metu initum iure duntaxat ecclesiastico, non iure naturali invalidum et irritum esse. Nam, spectato iure naturae, nihil postulatur aliud ad validitatem contraptuum quam iustus titulus et consensus contrahentium. Prior habetur per mutuam traditionem iuris in

corpora, posterior autem non tollitur per metum, licet imminuatur. Nam coacta voluntas , voluntaSest idque eo confirmatur, quod metus gravis ex Oausa necessaria, ex gr. morbo, peste, naufragio incussus non irritat matrimonium, quemadmodum

supra dictum est, idemque sentiunt canonistae

236쪽

omnes. At liber voluntatis consensu non minus contrarius est metus gravis, qui ab extrinseco per iniuriam inseratur , quam qui citra iniuriam ex causis naturalibus incutitur: utroque enim casu voluntas non plane ac simpliciter vult, sed secun- dum quid, ut scholae loquuntur, sive ad vitandum periculum , quod pertimescit. Igitur ea differentia, quod nuptiae per vim iniustam extortae invalidae sint, iure ecclesiastico instituta est, siquidem, inspecto iure naturali irritae, utroque casu habendae essent , quia utroque casu voluntas ratione metus consentit in nuptias, prosecto in eas non consensura si absuisset. Neque illud obstat, quod in metu gravi per hominem illato iniuria abferatur, contra autem a causis naturalibus omnis iniuria procul absit. Nam posito consensu quantum est opus ad iranslationem iuris in corpora, id satis est ut matrimonium naturali iure consistat. Iniuria quidem aequam tribuit causam, cur in sa-vorem eius, qui metum passus est, contractus rescindatur, si tamen eiusdem contractus natura

patitur, ut solvi possit. Noli tamen mirari, si in hac quaestione aliud esse proserendum iudicium putem de Matrimonio ac de Sponsalibus. Nam dum sponsalia inita metu gravi irritari iure naturae superius demonstravimus, huiusmodi argumentis usi sumus, quae non videntur adamussim aptari matrimonio, licet et illa habeant rationem contractus , et matrimonii insuper naturam seqvintur. Etenim inter haec duo maximum, ut

vidimus S 14, adest discrimen, et insupq in uno

agitur de vera traditione, seu de actu exsecutivo, in altero de sola promissione seu actu praeparatorio, adeoque intima ac innimoda connexione

237쪽

DE IMPEDIMENTI MATRIMON 213

haud iunguntur, nec iisdem regulis ac principiis

reguntur. Qui huic adhaerent senientiae, necessaria consecutione admittunt infidelium matrimonia metu inita valida esse. Hoc autem impedimentum quamvis ecclesiasti eum sit, ab Ecclesia tamen non relaxatur, quod fieri iuste prudenterque non possit. Aequum prosecto non esset iniuriam flatam confirmare atque approbare, et incere, ut timorem iniustum inserenti fraus sua et dolus patrocinaretur. Attamen deficientem ex metu consensum liberum poterunt vim passi, ubi sciant matrimonium nullum esse et invalidum , ex intervallo supplere vel per copulam sponte sua et assectu maritali subsequutam, vel per diuturnam cohabitationem spontaneam etiam sine copula, vel novo consensu libero etiam clandestino. Primo modo validatur matrimonium, quia ad eius valorem dumtaxat requiritur consensus illius personae, quae metum passa est, cum prae-eesserit et virtualiter perseveret consensus illius,

qui metum induxit; sed qui copulam libere et L

feci maritali, non animo fornicario habet, consensum suum praestat, proindeque matrimonium validetur necesse est. In soro externo locum sibi vindicat praesumptio, quod copula sponte et affe- et maritali habita fuerit, nisi contrarium probetur. Cap. 30 de Sponsat Pariter validatur matrimonium per spontaneam cohabitationem , quum ea sit signum sufficiens novi onsensus, qui solum ad convalidandum matrimonium desideratur. Porro cohabitatio tum censetur spontanea eum incussi antea timoris causa ita est sublata. ut pars, quae metum passa est, vel sugere, vel eommode reclamare potuerit non enim uincit

238쪽

214 APUT III. ut esset eius causa, nisi etiam ea cessent,

quae impediunt ne ille , cui dimor incussus est, reclamet uuanti autem temporis cohabitatio sufficiat, cum hac de re nihil a lege definitum sit quod enim habet cap. 21 de Spons ad facii, de quo agebatur, narrationem spectah, discutiendum relinquimus prudenti iudicis arbitrio, qui in dubio et fugiendi Opportunitatem, et cohabitationis diutumnitatem in soro externo, accurate perpendet Tertio validatur matrimonium novo consensu, qui Sive embo, sive signo, sive facto expressus praesumitur insor externo liber, quamdiu contrarium non probetur. Haec ex iure canonico, et ex antiqua'

clesiae disciplina certa sunt. Vide anche l. 4, t. 18 n. 2. Bossium cap. 12 Panimoliae decis morat et crit. l. 102. Verum, an et quandonam, post novam sormam a Concilio Tridentino, ad impediendam fraudem, inductam, matrimonium initum vi et metu, ex triplici illo modo revalidari possit, in locis ubi decretum Tridentinum de clandestinitate,

receptum est, quin novus insuper consensus coram Parocho depromatur, quaesitum fuit. Certa ab incertis sunt secernenda. In primis si impedimentum occultum manet, non est dubium, quin mutuo con- Iugum consensu, ei spontanea habitatione, ac copulo matrimonium convalescat, ut patet ex nonnullis S.C. C. decisionibus, ac ex S. Pii V rescripto ad Episcopum Hieracensem, ubi expresse dicitur, matrimonium metu initum, consummatumque, si in eius celebratione forma Tridentini servata sit et impedimentum occultum maneat, mutuo coniugum consensu, et spontanea habitatione convalescere, uti

fert Fagnanus in cap. 75, qui fidem de Spons et Matr. uaestio itaque in eo versatur, an hoc triplici

239쪽

DEMPEDIMENTI MATRIMONII 15

medio matrimonium metu initum convalescat, si inctius celebratione forma Concilii servata sit, et impedimentum deinde innotescat, ac publicum evadat. Sunt qui assirmant, eo quod nihil omnino a Concilio innovatum sui quoad matrimonia vi ac metu inita. Cum itaque ante Concilium, sive novo consensu, sive copula affectu maritali habita, si spontanea habitatione matrimonium metu initum revalidari poterat, idem profecto iudicium serendum estή si casus contingat post Concilii Tridentini decretum de clandestinitate. Accedit illud , quod impedimentum tempore celebrati matrimonii occultum reapse suit aliter coram Ecclesia iniri nequivisset, postea non amplius existit, quando publicum evadit, quandoquidem ex acto ipso coniugum per sponstaneam habitationem, aut novum consensum aut copulam prorsus deletum est. Tandem non agitur de matrimonio ob clandestinitatem, vel aliud impedimentum quod absque dispensatione sanari nequeat, sed de matrimonio, cuius impedimentum est vitium aliquod consensus, solo novo consensu sanabile. Alii autem contra sentiunt, ac tenent novum semper requiri consensum coram Parocho et testibus, praesertim quod haec

est S. C. C. praxis ac disciplina. Vide liti Card. Arch. Viennensis ad pisc. Transilvan datis 21 Febr. 1857.

Hoc loco quaeri poterii, an metus reverentialis nuptias dirimas Praemittendum est, nomine metus reverentialis non eam solum intelligi verecundiae et reverentiae speciem, qua filii prosequuntur parentes et alios, quibus honor habendus est, verum etiam

e nomine intelligi existimationem et formidinem mali, quod timetur ab iis, quorum legitimae po-

240쪽

216 APUT III.

testati obnoxii sumus, nisi eorum voluntati obtemperemus. Itaque ex metu reverentiali filius ex gr. matrimonium inire dicitur, quando oblatis a patre nuptiis non audet contradicere in easque invit animo et quasi coactus consentit, tum ob pudorem et reverentiam, quae filiis naturalita inest coram parentibus, tum etiam ob timorem, quem eadem reverentia inducit, ne in patris ollansionem incurrat, ab eoque mulctetur. Mala autem, quae ex huiusmodi filiorum resistentia manare solent, diversa sunt , attenta parentum indoleri alii moerorem ex filiorum resistentia conceptum tristitia dumtaxat vultus manifestant alii in querelas erumpunt quandoque graviores, quandoque leviores alii denique querelis adiungunt asperam agendi rationem, minas verberum, minuendae haereditatis , aliasque graves ei iniustas vexationes quae omnia iuxta diversas personarum circumstantias perpendenda sunt, ut probe iudicetur, an metus levis fuerit, an gravis Generatim tamen dicendum est metum reverentialem seiunctum a verberibus , minisve gravibus , vel cohabitatione dissicili et admodum molesta, aliove gravi periculo, matrimonium non dirimere, tum quia eius generis metus in virum prudentem constantemque non cadit, tum quia aequum si, ut silii voluntati

parentum obsequantur ex metu quodam TeVerentiali parentes enim oculatiores esse solent ipsis siliis , qui saepius experientiae parum, multum vero libidinis habent, et caeco impetu in nuptias

proruunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION