장음표시 사용
261쪽
enucleatis, si quis tempore infidelitatis fornicatus fuerit cum Berta, et postmodum duxerit eius filiam, matrimonium erit omnino validum neque sep randi erunt, si postea ad fidem convertantur. Itaque dissicultas praecipua est, an amnitas exeopula licita, seu matrimoniali inter amnes in linea recta, et saltem in primo gradu, veluti inter socerum
et nurum, socrum et generum, vitricum e privignam, novercam et privignum, iure naturali, nuptias irritet Huius dimicultatis nodus nondum expeditus est. At videtur magis rationi ei auctoritati consentanea senientia esse, quae putat quidem huiusmodi nuptias valde indecoras, non amen naturali lege invalidas . Nam personae huiusmodi, puta noxerca ei privignus, rationem parentum ei liberorum re ipsa non habent sine fictione quadam, dum inter eos non occurri vera ratio principii et principiati, ut Scholastici loquuntur, et
proinde non ea datur inter eos mutua auctoritatis et subiectionis relatio, isque pudor et reverentia, quae debit coniunctionis ordini opponatur, quemadmodum inter patrem et filiam, inter filium et matrem reperitur. Haec sententia confirmatur auctoritate Conciliorum. Siquidem Concilium Agatense an. 506, an 61 haec habet:
Si quis frater germanam uxoris acceperii, si quis novercam duxerit, quos omnes et olim , atque sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ea quae sunt hactenus instituta, non dissolvamus. 3 Et Concilium paonense an. 517 , can. 61 et Incestos hos esse censemus , si quis reliciam fratris, quae pene prius soror exstiterat, carnali coniunctione violaverit, si quis novercam du-
262쪽
xerii, quod a praesenti tempore prohibemus, ita
ea quae sunt anterius instituta, non solvimus a
Concini Concilium Aurelianense III can. 40. Iam vero si huiusmodi coniugia lege naturali dirimorentur, tum fideles, tum etiam infideles fidem catholicam amplexi, quia legi naturali subsunt, ab
huiusmodi uxoribus separandi omnino fuissent. Nihilo tamen minus eius generis matrimonia adeo inhonesta sunt et indecor , ut nullum exstet exemplum dispensationum super similibus nuptiis ineundis, quamvis Romani Pontifices pluries ro
gati fuerint. Vide Riganti Comment in reg. 49 Lan. Ben. XI de Syn Dioec. l. 9, c. 13.
Ex quibus si deductis statui potest is assinitatem non onstituere impedimentum matrimonii quoad infideles, qui temporeanfidelitatis contraxerunt, adeoque post eorum eonversionem, si nullum aliud adsit impedimentum, connubium validum remanere nec dissolvi, aut irritari 2 assinitatis impedimento detineri infidelem, qui post baptisma matrimonium contrahit eum eonsanguineis etiam infidelibus personae per eopulam sive licitani, sive illieitam eognitae tempore infidelitatis, siquidem assinitas, quae durante infidelitate, valori matrimonii haud obsistebat, per baptismum impedimentum dirimens fit. Hisee de assinitato antecedente expositis, restat nunc ut notemus per assinitatem supervenientem non dissolvi matrimonium contraetum , quod ubi logitime fuerit consummatum sola morte perimi inter fideles possit. Haec assinitas , quae matrimonio iam contraelo supervenit, reum privat iure petendi obitum, quando opula exstitit eum persona in primo vel seeundo gradu eoniugi alteri consanguinea, et quum haec privatio potius poenae, quam inhabilitatis naturam induat dici potest haud incurri, si adsit tum ignorantia saeti , tum probabiliter etiam iuris, de qua vide S. Alphonsum de Liguori l. 6 p. 107 - 07. et Traei. He-ehlin. p. 37.
263쪽
Impotentiam hoc loco vocamus inhabilitatem
vel ex parte viri, vel ex parte seminae ad matrimonium consummandum, perfectamque copulam habendam. Cum autem commercium carnale naturaliter compleri possit, etiamsi generatio non sequatur, non est iudicanda impotentia, si mulier suerit sterilis. Hic agitur de impotentia coeundi, idest habendi copulam ex se aptam ad generationem, non de impotentia generandi , seu producendi prolem. Est autem impotentia vel naturalis et intrinseca, vel accidentalis et extrinseca. Prior ex naturae desectu, posterior ex maleficio, vel x hominis per proficiscitur. Utraque vel perpetua est vel temporalis perpetua est si non nisi cum mortis periculo aui per miraculum, aut per media illicita auferri possit. Temporalis vero dicitur, si queat aut medicae artis ope, aut per exorcismo Ecclesiae, aut aliis modis licitis
superari. Tandem alia est absoluta, alia respectiva absoluta esl, quae in viro respectu omnium mulierum, aut in semina respectu omnium virorum reperitur respectiva est, quae aut virum aut mulierem respectu certae personae, non ero respectu aliarum omnium inhabilem reddit ad matrimonium consummandum. Quaelibet autem impotentia, si matrimonium praecesserit, antecedens, si iam contractum subsequuta sit, Subsequens appellatur. His praemissis, haec apud omnes certa sunt:
264쪽
1' Impotentiam temporalem, sive antecedentem sive subsequentem non dirimere matrimonium, cap. 6 FRATERN1TAT De frig. et males. Nam impotens ad tempus potest ius in corpus transferre cum obligatione copulae, ubi impotentia cessaverit quemadmodum rite contrahitur obligatio ad id praestandum quod, quamvis praestare praesenti tempore non valeas, in posterum tamen poteris, aut saltem prudenter speras te ore in posterum so vendo parem. Ad matrimonii vaIiditatem non exposcitur eiusdem usus, sed potentia ad usum. Hanc potentiam habent ii omnes, qui lice hic et nunc ob morbum aliquem coire nequeunt, poterunt tamen in posterum. Hinc nuptiae impuberum quandoquidem impotentia perpetua non est, irri-iae sunt iure tantum ecclesiastico, ut observat
Bened. XIV Const. MAON NOBI 8 Ian. 1748, et deinceps dicemus, ac proinde poterit Ponlisex dispensare quin, ipso iure ecclesiastico impuberum coniugia valida sunt, si praecox malitia, et corporis aptitudo aetatem suppleat, et e casu nulla Opus est Pontificis dispensatione, sed sola piscopi declaratione eos esse coniugio idoneos. 'Impotentiam subsequentem, licet perpetuam, non
dirimere matrimonium, tum quia omnis contractus natura est, ut per supervenientem rei mutationem non dissolvatur, tum praecipue quia vinculum matrimonii indissolubile omnino est. Idque locum sibi vindicat, etiamsi impotentia consummationem matrimonii praecesserit; siquidem semel validnm matrimonium, ob subsequentem quovis tempore desectum, neque rite contractum esse cessat, neque ideo dissolvi potest . Relinquitur tantum hoc casu, ut ratum matrimonium dissol-
265쪽
vatur, si alteruter ex contrahentibus religionem approbatam solemniter profiteatur, vel Summus Ρontifex per viam gratia es dispense i. ' Certum
est solam impotentiam perpetuam et antecedentem, sive naturalis Sit, sive accidentalis , sive absoluta, sive respectiva , sive ante matrimonium contrahentibus nota suerit, sive ignota, matrimonium dirimere utroque iure et naturali et ecclesiastico. Cum enim procreandae prolis causa nuptiae comparatae sint, ad essentiam matrimonii pertinet potentia persectae copulae habendae, Sine
qua haud potest ipsius matrimonii usus et finis obtineri. Ad rem . Thomas in distinct. 34,
qua est unic a 2 ad 1 c Quamvis actus carnalis copulae non sit de essentia matrimonii, potentia tamen ad hoc est de eius essentia, quia per matrimonium datur utrique coniugum potestas in corpore alterius respectu carnalis copulae. Cum igitur quaelibet res absque sua essentia naturaliter consistere nequeat, ex iure naturali irritum erit matrimonium, si ea sit ab initio viri aut mulieris imbecillitas, ut ipsum consummare non a
leant. Huc etiam facit Regula Iuris, L. 185, impossibilium nulla es obligatio. Hinc Alexander III
cap. QUOD SEDRu de stig et males respondet piscopo Ambianensi et Sicut puer , qui non potest reddere debilum, non est aptus coniugio, Sic qui impotentes sunt, minime apti ad contrahenda matrimonia reputantur. Sixtus V in suis litteris is eu FREusENTER ad piscopum Novariensem apud Regem Hispaniarum Apostolicum Nuntium 2 Ian. 158 datis, universim declarat quod e secundum Canonum sanctiones et naturae rationem, qui frigidae naturae sunt et impotentes,
266쪽
iidem minime apti ad matrimonium contrahendum reperiuntur. y Regulariter autem in eisdem litteris de Lunuchorum matrimoniis sic edixit: Fraternitati tuae per praesentes committimus et mandamus, ut coniugia per dictos et alios quoscumque eunuchos et spadones utroque teste carentes cum quibusvis mulieribus desectum praedictum sive ignorantibus, sive etiam scientibus contrahi prohibeas eosque ad matrimonia quomodocumque contrahenda inhabiles auctoritate nostra declares, et tam locorum ordinariis, ne huiusmodi coniunctiones de caetero fieri quoquo permittant modo interdices, quam eos etiam qui sic de facio matrimonium contraxerint, separari cures, et matrimonia ipsa sic de facto contracta, nulla irrita et invalida esse
Iam vero si evidentibus phrsicis signis, aut legitimis documentis post corporis examen, cert0 constet, impotentiam adesse, eamque et perpetuam esse, et matrimonium praecessisse, statim vir et mulier separandi sunt, et matrimonium declarari nullum a iudice potest. Si vero signa impotentiae sint tantum moraliter certa, iuramentum ab ipsis coniugibus, et insuper a septem pro utraque parte consanguineis vel vicinis emittendum est. Η septem consanguinei, ac vicini vocari solent septima manus. Coniuges debent iurare, se matrimonium non potuisse consummare, alii vero credere, coniuges dixisse verum. Hi ergo testantur de credulitate, illi de veritate. Quo facto , si periti iudicant adesse impotentiam, nullitas absque longiori mora pronuntiari potest. Si vero aliquod dubium exoriatur, natura et qualitas dubitationis expendenda est. Nam si dubitetur, utrum dicta impotentia matri-
267쪽
monium praecesserit, aut subsequuta fuerit, tunc, si ea naturalis si et intrinseca, praecessisse praesumitur; quod enim a natura inest, semper adsuisse censetur. Si vero accidentalis sit et extrinseca,
matrimonium subsequutam esse praesumitur.
Cum enim, ait Sanche lib. 7, disp. 103 num. 5, natura ipsa hominem illum potentem produxerit, asserenti eum aliquando impotentem suisse onus probandi incumbit , utpote cui adversatur praesumptio a natura ipsa descendens s uuae praesumptio maxime valet, quando coniux de alterius impotentia diu post contractum matrimonium conqueri incipit et Si enim reclamare voluit. cur iandiu tacuit cito enim et praevio tempore scire potuit, si secum coire potuisset scita cap. AccEPIsTi de rig. et males. At si dubia adhuc adsint signa, nec moralis certi iud a iudice acquiri potest, vel si constiterit de impotentia antecedente, et dubitetur an absolui , vel relativa, an ea perpetua sit, an temporalis, tum locum habet celeberrima Constitutio Coelestini IlI cap. LAunkBILEM eod. in qua sic statuit a Requisivisti quantum temporis indulgendum sit naturaliter frigidis ad experientiam copulae coniugalis Nos vero praesenti consultatione sentimus, ut a tempore celebrati matrimonii, si frigiditas prius probari non possit, cohabitent per triennium cariennium porro ex praxi, ac stylo curiae a die decreti si paullo post matrimonium reclamatio locum habuit, computandum esse videtur ex iis, quae habet S. C. C. in Lucen. 4 Maii 1775. Si per plures annos coniuges cohabitaverint, experimentum a tempore copulae attentatae computatur Manente autem dubio haec a Sacris canonibus sancita sunt 1 Si
268쪽
vir a se cognitam uxorem contendat, mulieDautem neget, viro amrmanti redendum est, quia vir est caput mulieris. Haec regula firmatur ab lexandro III cap. CONTINEBATUR de Desponsat impub. consultationi tuae taliter respondemus, quod cum in decretis habeatur expressum, quod si vir dixerit, quod uxorem suam cognoverit, et mulier negaverit, viri standum est
veritati; praefato viro, qui dicit se mulierem ipsam cognovisse fides habenda, si iuramento id firma verit a uod si mulier virum arguat mendacii et periurii, seque virginem probari velit, inspectio decerni potest e Cum partes, inquit Gregorius VIII
in cap. PROPOSUISTI de Probat. essent in tua praesentia constitutae, mulier proposuit, se nequivisse viro cognosci quod tam proprio iuramento, quam testimoni septem mulierum probaverit, quae per
aspectum corporis eam esse virginem asseverant, viro per iuramentum suum contrarium asserente.
Videtur igitur nobis quod iuramento puellae, et testimonio illarum septem mulierum fides est potius adhibenda. 3 2 Si vir negaverit, mulier vero se cognitam esse contestetur, et aliae probationes pro viro non suppetant, videtur mulieri sides habenda esse, tum quia vir, ut observat S. Rar- mundus lib. 14. Summae tit de Impotent coeundi, in ea hypothesi actor est, et si non probat quod asseverat, mulier cum sit rex, etsi nihil praestiterit, absolvi debet ab imputatione viri; tum quia in pari causa melior est conditio possidentis, tum quia non praesumitur seminam velle cum viro impotente cohabitare. 3 8 uterque coniux impotentiam lateatur , etiamsi triennium experimenti completum sit, eisdem iuramentum
269쪽
desertur, ut omnis fraus aut collusio, quoad eius fieri possit, avertatur. Itaque uterque coniux cum Septima manu parentum , aut vicinorum bonae famae, si propinqui desuerint, lactis sacrosanetis Evangeliis, iurare debent, quod numquam per carnis copulam una caro effecti sint. Coniuges autem te veritale, hoc est de certa scientia iurare de-hent, propinqui de credulitate, se nimirum credere, quod coniuges bona fide et absque dolo matrimonium consummare nequiverint. 4 Solutomatrimonio ex capite impotentiae alieri, quae impotens non est, vel si impotentia respectiva sit, Nirique parti conceditur transitus ad alias nuptias. Si vero post novas nuptias coniux , qui perpetuo impotens putabatur, subeundis matrimonii oneribus postmodum habilis inveniatur , matrimonium prius redintegratur iuxta cap. LAUDABILEM, et cap. FRATERNITATI de Frig. et males. Neque enim sententia in causa impotentiae lata transit in rem iudicatam. 5 Si coniuges impotentes velint cohabitare lamquam frater et soror, id eis permittitur per cit cap. LAUDABILEM , et cap. CONSULTATIONI eod. Unde colligitur matrimonium bona fide contractum a nemine posse , ex causa impotentiae, nisi ab ipsis coniugibus accusari. Quia vero haec fraterna societas plena periculi est, praesertim si vir ei mulier florentis adhuc aetatis sint, praestat agere, ut ad separationem auctoritate Ecclesiae inducantur quippe in eo casu praevalet ius naturale, quod iubet Omnem peccandi occasionem declinari. Caeterum fraterna huiusmodi societas impotentium nullum ius tribuit in corpora, neque matrimonium est, quemadmodum Doctores communiter tradunt contra Paludanum, Pontium 3-
270쪽
liosque paucos. Vide iraldi p. I, ecl. 724-725
Ex quibus omnibus colligitur matrimonium eorum quorum alter probatur impotens, non esse propria contrahentium voluntate, sed iudicis Ecclesiastici auctoritate dissolvendum, tum quia alioquin suboriretur scandalum , cum huiusmodi personae pro legitimis coniugibus passim haberi soleant, tum quia sacile contingeret, ut alter vel uterque, mutuae habitationis pertaesus, fictitiae impotentiae labem alteri imponeret. Processus porro ad formam Const. Ben. XIV DEI MISERATIONE, et iuxta S.C. C.
instructionem 22 Aug. 1840 confici debet, et ita
quidem, ut primum excutiatur, an procedendum sit ex iustitia super nullitate matrimonii ex capite impotentiae praecedentis ac perpetuae, vel potius ex gratia solum super disputatione a matrimonio rato, et non consummato, ob impotentiam temporariam ac Sequentem, aliaque causa, aut simul ex iustitia et gratia, quo casu ponitur quaestio nullitatis ei
dispensationis hoc duplici dubio 1 An constet de
nullitate matrimonii in casu 2' et quatenus negative, an sit consulendum 88 ' pro dispensationea matrimonio rato et non consummatori Si vir et mulier, iudicis Ecclesiastici auctoritate, ex impotentiae causa, declarata matrimonii nullitate, separati fuerint, nullum dubium, quin pars copulae idonea secundum possit contrahere matrimonium, non autem pars ad copulam impotens, nisi impotentia sit solum. resp6ctiva cum certa persona; quo in casu potest matrimonium contrahere cum alia, ad quam potens esse praesumitur. Si non constat de impotentia, adeoque de nullitate matrimonii, tota quaestio eo reducitur, ui videatur, an ex gratia dispensari possit a matrimonio rato, dummo-