장음표시 사용
281쪽
textu perpens haec habet sub num. 39 vir ei mulier liraiectenses timentes impedimentum a parentibus, cum ad Vicinam urbem Acquisgranam socontulissent, et ibi aliquandiu morati matrimonium
contraxissent, S. C. consuli super valliditate ensuit exprimendum tempus, quo contrahentes Aquisgranae manserunt, quod si fuerit saltem unius mensis , dandam esse decisionem pro validitate, allias, ut subdit agnanus, de novo recurrendum
in Congregatione. Huc spectat decisio S. Inquisitionis diei Nov. 1843 sequentis tenoris et Ioannes et Maria Mechliniae domicilium habentes Londinum veniunt, et sine auctoritate et licentia suorum Par horum, uno solummodo mense elapso, Londini matrimonium contrahunt. Quaeritur, utrum hoc matrimonium invallidum sit propter supradictum decretum Conc Tridentini necne s S. Congregatio reposuit: ε Siet Epistolae Benediei XIV ad
Archiep. Goanum. Quaeritur itaque, an ad adipiscendum quasi domicilium, praevia unius mensis in aliquo loco habitati solum spectari debeat, eaque tantum ad matrimonium contrahendum, absque ulla animi declaratione requiratur ac sussciat Sunt qui innixi auctoritate Benedicti XIV et S. In quisitionis decisione, considenter respondent sufficere iure quodam novo unius men Si moram, etiamsi ea fiat intuitu latrimonii ineundi, et illico recedendi. Vide sit. Thsiol. , 4r. 1, p. 301, shr. 2, p. 449, 4r 8, p. 348, et Rev. lihol. Φr. 3, p. 25 Alii putant cum agnano praeviam unius
mensis habitationem susscere e dummodo ea non sit recreationis gratia, aut ad ruralia exercenda, alia aut ex brevi causa. Non desunt qui requirunt habitationem in loco per maiorem anni partem,
282쪽
qua posita facto, absque ulla intentione, ac declaratione, quasi domicilium acquiritur Alii demuni affirmant, praeter commorationem in loco, etiam intentionem requiri saltem per notabile tempus ibi manendi qua posita habitatione ac declaratione, a primo instanti domicilium comparatur. In hoc
sententiarum conflictu, ea nobis sententia magis arridet, quae tenet quasi-domicilium haud semper comparari iure per se et absolute, per modum regulae, ex simplici unius mensis habitatione, sed statui ac determinari ex variis rerum ac circumstantiarum adiunctis, quae attente ac Sedulo considerandae sunt, ubi expressus ac pertus deest commorandi per notabile tempus animus; quandoquidem contingere potest, ut ad quasi domicilium comparandum, aliquando integri unius mensis habitatio nec requiratur, nec necessaria sit, aliquando vero nonnullorum etiam mensium lapsus nec satis sit, nec sufficiat. Revera aliquando non requiri mansionem per menses protractam , exeitata decisione de viro et muliere ultraiectensi, acile deducitur. Cum enim ibi S. C. declaretis valere coniugium , si mansio nuptiis praecedens fuerit saltem unius mensis tanta autem, si non uerit, rem de novo in Congregatione esse proponendam h profecto sequitur, dari ea- sum, quo quasi domicilium acquiratur, antequam mensis integer mansionis elabatur. Ni enim id contingere posset, prorsus non intelligitur, cur S. C. de novo recurrendum esse praescripserit. Accedit argumentum depromptum ex S. C. C. decisione in Gratianop. 3 Apr. 1841. Agebatur de matrimonio, quod Londini in Anglia, post ocio aut
decem dierum commorationem , vir gratianopoli-
283쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 259
ianus cum puella eiusdem civitatis coram missionario apostolico iniit. S. C. reposuit et x hactenus deductis non constare de matrimonii validitate, sed ad declarationem nulli talis esse procedendum consectione processus, servata saltem in substantialibus sorma Const. Bened. XIV. Dei miseratione INSPEcT PRAESERTIM ANIMO, et tempore,
quo asserti sponsi commorati sunt, nedum Londini, sed etiam in districtu illius Apostolici vicariatus. suuaestio, ut patet, in eo tot erat, an brevis octo vel decem dierum habitatio, ad quasi domicilium adipiscendum Londini sussciens fuerit. S. C. non
reposuit absolute negative, sed ex hactenus deductis, et insuper voluit, ut procederetur ad consectionem processus pro nullitate declaranda, inspecto praesertim animo, et tempore; quibus verbis docemur S.C. mentem e e quasi domicilium non modo ex animo et mora determinari, sed etiam ex adiunctis, et antequam mensis elab/tur, etiam acquiri. Si quis ex gr. aliquem petat locum cum animo ibi per annum, aut maiorem anni partem manendi et
post aliquos sui incolatus dies matrimonium contrahat, et iter aggrediatur, quin amplius ad locum revertatur, ob ingruentes rationes, profecto maximi momenti ex omnibus adiunctis argumentum desumi potest ad matrimonium validum declarandum Pariter si quis absque animo diu manendi alio divertit impulsus causa, quae talis non est, ut possit probabiliter illico ac continuo ce8Sare, qualis causa belli, ac pestis, et post paucos dies matrimonium contrahit, iam magni momenti adest adminiculum, ut dici merito possit matrimonium
valide initum esse, sive is posthac habitationem in loco protrahat sive non. Vide Pa one pici legio
284쪽
canonico ecci num. 226. Quod vero aliquando usuvenire etiam possit, ut mensis integer non sussiciat, dum aliud rerum adiuncta suadeant, ipsa S. c. c. exempla nobis luculenta suppeditat elenim etiam post Const. ii Bened. XIV matrimonia coram parocho loci contracta, ubi quis rusticari solet, prorsus nulla sunt, siquidem responsum in
Urbin 1 Dec. 1640, ubi inhaerendo declarationibus alias lactis statuitur: Parochum ruralem non esse proprium et Verum parochum quando rus itur causa recreationis, aut pro rusticanis negotiis, ideoque matrimonium valide coram huiusmodi Parocho celebrari non posse s in viridi observantia est. In casu itaque non attenditur ipsa mansio, nec inspicitur, an per mensem perseveraverit, nec ne, sed variorum adiunctorum ratio habetur,
ita ut qui ob dictas causas rus pergit, quasi domicilium non acquirat, quia notio habitationis hac ratione destruitur. Id confirmatur auctoritate Fagnani ad Cap. Significavit, et ipsius Benedicii XIV,
tum inst. 33, . , tum litteris PAucis , ubi postea, quae superius citavimus, ita pergit c Dubitari
autem posset, num ad quasi-domicilium acquirem dum matrimonii causa, non solum requiratur praecedens habitatio, verum etiam subsequens ad aliquod temporis spatium Verum cum observaverimus, subsequentem habitationem ab iis auctoribus, qui hanc tractarunt materiam, tamquam magni minmenti adminiculum reputari, ut novum domicilium
quaesitum dicatur, ilii vero de illa praescriptum suisse a Concilii congregatione in adducta paullo
ante definitione, penes agnanum , nolumus hac de re quidquam novi decernere. Quare, quaes0,
Benedictus XI ex subsequenti habitatione admi-
285쪽
niculum magni momenti apud auctores desumiamrmat Cur dubium generatim a se positum solvere non vult Haec omnia facile explicabis, si dices Pontificem putasse unius mensis residentiam per se non sussicere, sed attendi debere adiuncta, ut diiudicet sit ne quasi-domicilium acquisitum. Quae cum ita sint, nemo est qui non videat quaestionem de quasi-domicilio in pluribus casibus ex adiunctis definiri. Summa expositae doctrinae haec est unius mensis habitatio ad acquirendum quasi-domicilium neque semper necessaria est, neque semper sussicit.
Quaeri hic insuper potest, quid dicendum de eo sit, qui in fraudem legis, vel parochi, aut ad aliquas declinandas dissicultates ex loco proprii domicilii, propriaeque habitationis transeat ad alium locum, unius matrimonii celebrandi causa ei consestim, matrimonio celebrato, ad pristini domicilii locum revertatur Illicite ne et invalide contrahet Quaestionis solutio pendet a quaestione domicilii Nam si antequam matrimonium ineat, domicilium, aut quasi domicilium contrahens est adeptus in eo loco, in quo contraxit, iam nullum adest dubium, quin validum sit matrimonium; siquidem contrahens, licet suum pristinum adhuc retineat domicilium, iure tamen novum domicilium, aut quasi domicilium in alio loco adeptus facto est, ubi proinde integrum erit ipsi matrimon um contrahere vel coram parocho et duobus
testibus, si ibi conc Trid decretum publicatum est, ac viget, vel clandestine, si non est publicatum. Nec fraudulenta intentio impedit, quominus dicatur domicilium vel quasi domicilium ibi reapse fixisse, et paroeciae ius in ordine ad nuptias
286쪽
acquisivisse. Conspicue id docet Bened. XIV ii. literis ad Archiepisc. Goanum, et expresse declaravit Urbanus IIII litteris 14 Aug. 627 ad Archiep. coloniensem datis. Vide S. C. C. 43 Iulii 1725 et Ben. XI de Srn dioec. l. 23, c. 4 n.
10, et inst. 38 n. 8. Quae cum ita sint, iam sequitur, matrimonium nullum ac irritum habendum esse, si contrahentes ad alium locum transeuntes, unius matrimonii celebrandi causa , nec
domicilium, nec quasi domicilium inibi fuerint
consequuti. Haec sententia communiter hodie recepta atque observata, non sustentatur praecise
fraudulentae intentioni, sed desectu domicilii, vel quasi domicilii. An sufficiat domicilium vel quasi domicilium, quod iure civili praescribitur
ad contrahendum matrimonium quaesitum est, et licet nonnullis affirmativa arrideat, sententia, qua posita, cum Londini ex. gr. 15 dierum spatium supsciat ad domicilium in Ordine ad matrimonium obtinendum, sequitur intra hoc spatium matrimonium valide iniri posse tamen negativa sententia
Quibus sic expositis, facile erit decernere quid dicendum sit 1 de iis, qui e loco ubi lex obligat, transeunt ad locum , ubi ea prorsus non viget, ibique matrimonium clandestine contrahunt; 2 de iis, qui transeuntes de loco, in quo lex non oblligat, contrahunt clandestine in loco, in quo obligai 3' de iis tandem, qui ex loco, in quo lex non obligat transeuntes, contrahunt in loco, in quo pariter lex non obligat. Hic non agitur de vagis, quibus emittitur coram quolibet parocho contrahere, quia proprium parochum non habent. Iam vero in primo casu, nullum dubium, quin
287쪽
matrimonium invalidum sit, nisi alteruter domicilium prius in loco acquisiverit, quod dici debet, etiam si alteruter vel uterque sit haereticus, et soli haeretici in loco, in quo matrimonium contrahitur lege Tridentina haud obstringantur. Videdit dec. Urbani VIII et Bened. XIV Const. AUCIS AB HINC In secundo casu matrimonium clandestinum pariter invalidum est, sive uterque, vel alteruter domicilium acquisiverit, vel non. Si enim aequisiverit domicilium, aut quasi, cum lege Tridentina obstringatur, matrimonium nequit contrahi, nisi coram parocho et testibus si non acquisivit, vel ad priorem locum redire uterque cogitur, ut matrimonium clandestinum valide contrahat, vel si velit in loco, in quo nec domicilium neque quasi domicilium obtinuit, matrimonium inire, cum loci parochus dici nequeat eorum proprius parochus, manifestum sit sui parochi, vel alterius sacerdotis de huius licentia praesentiam requiri. In tertio casu matrimonium validum est, et si soli haeretici utroque in loco a lege soluti sunt, validum est matrimonium, dummodo alteruter contrahentium haereticus sit. Id enim secure de praedictis casibus statui posse videtur ex canonici iuris regulis iam pridem constitutis de domicilio , vel quasi, quoad valorem matrimonii requisito nec necesse est inquirere, an lex Tridentina localis, an personalis, an mixta dicenda sit: de qua quaestione, si lubet, vide, praeter caeteros, an de Burgi, p. it. p. 246. Hisce positis, alia notanda hic sunt. Ex unanimi scriptorum sententia, ait Bened.
XIV inst. 33, p. 11, iudices, medici, facultatis alicuius professores, discipuli , famulique, licet
288쪽
exteri, rite matrimonium contrahunt, si parochus
adsit eius loci, ubi degunt, quippe, si per aliquod
temporis spatium in eodem loco versentur, domicilium, vel quasi domicilium, quod satis est, ad matrimonium perficiendum, sibi conciliant. In Insi. 88 n. 10. Monacelli, aliorumque sententiam Pontifex approbat, qui validum reputant matrimonium contractum a puella, quae existit in monasterio, ad crates monasterii coram testiis et parocho celesiae parochialis, intra cuius limites monasterium situm est. Unde patet, quid dicendum sit de iis qui educationis, famulatus, ac D fici exercendi causa, in monasteriis, seminariis, herique domibus commorantur. Hi quasi domicilium saltem ibi acquirunt, relate ad matrimonium, licet animum habeant alio postea divertendi, patriosque lares, ubi verum adest domicilium, remeandi, adeoque valide contrahunt coram parocho, in cuius paroecia est domus, monasterium,
et seminarium. uaeritur hic quid dicendum statuendumque sit, de famulis et ancillis , deque puellis in monasterio degentibus ac de iuvenibus in aliquo collegio studiis addictis, qui praeter quasi domicilium in aedibus heri, in coenobio,
ac collegio, proprium etiam paternum, maternum, ac staternum domicilium in alia eiusdem civitatis paroecia obtinent' os omnes matrimonium contrahere debere coram parocho ipsius ame-ciae, in qua habent verum domicilium, praescribit statutum Cleri Romani c. 4, 3 21. Benedictus
XIV cum esset Archiepiscopus Bononiensis, ad disesensiones omnes, si fieri posset, e medio tollem das, haec edixit Inst. 33 n. 16 innixus citato statuto et Si puella, quae matrimonii fidem prae-
289쪽
sutit, in alia parochia domicilium non habeat
tunc parochus, in cuius parochia si monasterium ac domus heri, puellam in matrimonio coniunget; sin autem paternum, maternum, vel Dairenum domicilium habebit , tunc Parochus, cui domicilium idem subiicitur, pro conficiendo matrimonio praesens assistet. In utraque vero paroeliis, ubi nempe domicilium et monasterium posita sunt, iuxta Ecclesiae consuetudinem matrimonium antea denuntiabitur. a Porro Inst. 88 pluribus explicat Pontifex, cur id praescripserit, ei auctoritatem tum clericati, tum Cardinalis Barbadicus asseri, qui asserunt in casu haud omittendum domicilium paternum per hoc quod ausa educationis in monasterio degunt. S. C. c. pluries decrevit, ut idem Episcopi pro sua dioecesi praescriberent, ac servarent. Si eadem S.C. ab Episcopo Eugubino sententiam rogata: In matrimoniis famularum assistere debeat Parochus domicilii paterni, seu potius alter, in cuius parochia puellae famulatum praestent ssu diei maii 1788 respondit: capiscopus per
deereium iubeat, ut matrimoniis puellarum, quae famulatum Eugubi praestant, assislat Parochus domicilii paterni, materni fraterni eiusdem puellae, quatenus illud habeant in eadem Civitate; si non habeant, assistat parochus domicilii, in quo
degunt, quatenus in intem ivitate matrimonium contrahant a Vide decis Pisaur. Quarta laneralis 2 Maii ira Iunii 1824, ad Florent Brephot. Quoad Mat. 17 Sept. 1842. uae cum ita smi, illud in dubium adducitur an hisce in casibus veri domicilii parochus ita necessario accersendus sit, ut matrimonium nullum ae irritum iure enseatur, si coram parocho iniri contingat,
290쪽
cuius ditione aedes heri, vel monasterium vel seminarium eontinetur ' Iam vero huic quaesticini negative respondendum esse, tum generalia iuris principia, tum ipsa, quae adduximus, documenta, ubi serio considerentur, lacile nobis suadent. Conser an de Burgi op. cit num. 240, pag. 218, et Carriῆre n. 1282. Caeterum ad dissensiones de
hac re e medio tollendas omnemque aditum, si fieri poterit, controversiis occludendum, opportunum ac expediens est, ut Episcopus actione synodali, litterisque edictalibus diserte praeeipiat, ut qui suturas nuptias promiserit ad parentum domos, si habeat, revertatur, eumque ad matrim
nium ineundum parochum adeat, cuius ditioni paterna aedes adscita est, vel potius magis prudenserit, ac tutum consilium si simul deeernat Episcopus, praesertim si parochorum accedat suffragium, ut quisque inire matrimonium legitime valeat coram eo parocho, qui aedes heri, vel monasterii septa , vel seminarium suae paroeciae limitibus percenseat, quin necesse sit investigare utrum in alia civitatis paroecia contrahentes domicilium verum habeant. De iis vero , qui carceribus detinentur distinctione opus est. Horum nonnulli perpetuo, vel ad certum tempus carcere damnati sunt in poenam criminis; nonnulli vero detinentur in carcere ad custodiam, quoad sententia a Iudice proseratur. Priorum proprius Pam-chus ad effectum assistendi matrimonio censetur is esse, in cuius parochia situs est carcer: Relegatus enim in eo loco, in quo relegatus est, interim necessarium habet domicilium, a ut habetur L. Filii I ad Munici posteriorum autem proprius parochus est, qui curam animarum ha-