장음표시 사용
291쪽
bet in eo loco, in quo qui carcere detinetur, domicilium habet. Puellae vero quae vel expositae in Brephotrophio, vel orbatae parentibus in phanotrophio degunt, ex deer. S. C. C. 22 prilis 165 coniugium inire debent coram parocho, cuius paroeciae hospitium subest, non autem coram loci capellano, licet is iurisdictionem quasi parochialem exerceat. Vide S. C. C. 17 Septembr.
1842 et 22 Novembr. 1856. uisnam eligi debeat,
quo praesente, matrimonia in nosocomiis ac xenodochiis, urgente necessitate, et in gravi vitae discrimine peragantur, in quaestionem vocatum est, ita quidem ut Benedictus Xl quando erat Archiepiscopus de casu huiusmodi quoties contingeret, illico certior reddi voluerit, ut statueret, coram quo demum celebrandum matrimonium so-ret. Quod iam ad militum parochum spectat, multa olim dicta sunt, varieque disputata. At nullus iam dubitandi locus relinquitur, quin milites habeant quasi domicilium in parochia, sub qua degunt, dum sunt in praesidiis, vel in stationibus, vel in castris, non vero dum sunt in expeditione. Vide Bened. XIV Inst. 88 n. 9. Huc spectat resolutio S. C. C. diei Marii 169 et 29 Ian. 707. Propositis namque dubiis cran Capellani cuiuscumque exercitus, sive regulares sive seculares catholici possint 2 . . . assistere matrimoniis
militum cuiuscumque nationis degentium in praesidiis, cum militaribus seminis, sine dicta facultate apostolica, et praecedente probatione liberi sta-ius, eiusque recognitione coram 0rdinari loci ei licentia parochi, sub cuius parochia maneant 'ra' An idem cum militibus degentibus in castris ei stationibus43bernis vel aestivis M' An idem cum
292쪽
militibus in actuali expeditione positis': An idem
eum militibus nubere volentibus cum seminis non militaribus, sed Italis, originariis loci seu dioece- sis, in qua reperiuntur a S. c. reposuit c Adsecundum, tertium, quartum, et quintum negative.
Notandum hic est, Summum Pontificem saepe eoncessisse, ut supremi regni vel imperii Eleemosynarii vel capellani maiores castrensibus Capellanis facultates tribuerent parochialia omnia Sacramenta administrandi militaribus copiis ac personis omnibus eorum servitio pertinentibus, dummodo extra imperii ac regni territorium iter sacere, ei per aliquod temporis spatium manere ipsis contigeritu excepta Urbe Roma, ac pontificia ditio
Vagi sunt qui suo relicto domicilio, sedem in exteris terris inquirunt: quod didicimus ex L. Eius y celsus r. ad Munici p., ubi haec habentur: Puto autem ei hoc procedere posse, si quis domicilio relicto navigat, vel iter faciens quaerat, quo se conserat, atque ubi consistat; nam hunc puto sine domicilio esse. vagis autem differunt peregrini, qui ea voluntate iter faciunt, ut ad pristinum doniicilium, exacta peregrinatione, reveriantur. Proprius vagorum parochus est, in cuius parochia versantur, cum inire matrimonium volunt idque etiam oblinei, licet eorum dumtaxat alter numero vagorum adscribatur. Parochi tamen, ex praecepto Concilii TridenIini sess. XXIV,
cap. 7 de Resorm Matr. caveant et ne agorum
matrimoniis intersint, nisi prius diligentem inquisitionem ad tramites deereii S. Inquisitionis an .
293쪽
1670 secerant, et re ad 0rdinarium delata ab eo licentiam id faciendi obtinuerint a Si tamen desacto assisierent absque tali licentia, quamvisse carent, matrimonium tamen valeret, quia tam sunt parochi talium, quam Episcopus eorumi inarius, ut observant Srlvius, Ledesma Sancheg aliique plures. Praeter parochum duo aut tres testes matrimonio interesse debent ut valide ineatur. Verum cum nullam in eis peculiarem qualitatem postulet S. 'nodus, hinc nuptiis contrahendis possunt esse testes quicumque usu rationis pollent, et secundum ius naturae habiles et apti sunt ad serendum testimonium sive impuberes, sive consanguinei, sive domestici, sive religiosi, sive seminae , sive infideles, sive excommunicati, sive haeretici, aliique demum etiam iure positivo ad testimonium dicendum ivitiabiles, modo non per vices, sed uno simul eodemque tempore celebrationi nuptiarum intersint. Validum quoque matrimonium est, etiamsi parochus et testes non sponte, sed fortuito aut dolo inducti, aut coacti et inviti, imo etiam contradicentes aut dissidentes adsuerint finis enim Tridentini Decreti, quo ipsorum praesentia ad testimonium de contracto matrimonio duntaxat perhibendum requiritur, salis obtinetur, utcumquis ipsi adsint, modo adhibiti fuerint, et quid ageretur intellexerint. 0uamobrem illud tantum postulatur, ut praesentia parochi et testium non sit mere physica et materialis, sed etiam moralis, et sormalis, ut scilicet et contrahentes videant, et verba audiant, vel ea non percipientes signa saltem videant et intelligant, quibus mutuus utriusque contrahentis sensus coram ipso, ut eo prae-
294쪽
sente nuptiae contrahantur, exprimitur, significetur. Qui enim poterunt de contracto matrimonio
testimonium cclesiae reddere, nisi quid ageretur intellexerint c coram Titio aliquid sacere iussus non videtur praesente eo secisse , nisi id intelligat; itaque si furiosus, aut insans sit, aut dormiat non videtur coram fecisse, a ut habemus in L. CORAM . de V. S. 0uamobrem S. C. C. ad 4. dubium eidem propositum ab Episcopo Giennensi: Si Sacerdos adsuerit, nihil tamen eorum quae agebantur, vidit, neque audivit uirum tale matrimonium valide contrahatur, vel potius tamquam sine Sacerdote nullius sit ponderis et momonii Tyrespondit: et Non valere, si Sacerdos non intellexit, nisi tamen assectasset non intelligere. πο- strema haec S. C. verba, quum paulo subobscurasini, assabre explicantur a Benedicto XIV lib. 18 de Synod Bioeces cap. 23 his serme verbis: Verus horum verborum sensus est matrimonium validum fore, quod celebratum fuerit coram parocho, qui nec vidit, nec intellexit, si ipse sibi in causa suit, ut non videret nec intelligeret, propterea quod vel aures sibi obstruxerit, vel faciem velaverit, ne audire vel aspicere cogeretur. Neque enim ulla haberi debet ratio assectatae ignorantiae illius, qui cum videre et audire commode posset, ipse sibi voluntarium posuit impedimentum, ne videret audiretque , neque aequum est, ut ab arbitrio facioque parochi pendeat liberiatem matrimonii impedire , Adnitendum quidem parocho pro viribus est, ut huiusmodi matrimonia fieri prohibeat, multoque magis eidem cavendum est, ne eorum celebrationi voluntariam praesentiam exhibeat. Ex his tamen hoc tantummodo
295쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 271
sequitur, ut ipse data opera non debeat iis inier-
esse, ut occasionem praestandae eisdem assistentiae, quantum sas , evitare teneatur is etiam si sorte circumventus aliove obientu accersitus fuerit contrahentes serio monere debeat, matrimonia huiusmodi sine gravi culpa celebrari non posse, sibi autem dictam esse legem, ut eosdem contrahenies, si id quod deliberarunt, re ipsa perfecerint, ad Superiorem deserat, a quo gravi poena plectendi erunt; praeterea ut animo et voluntate a praestanda eorum nuptiis praesentia longe abhorreat, cum huiusmodi contrahendi ratio a sacris nonibus reprobetur. At necesse non est aures obturare, velare aciem, aliaque huius generis sacere, quae ad id solum valent, ut animos contrahentium aliquando scrupulis torqueant, qui scilicet, quamvis ut plurimum nesciani illicita ab invalidis distinguere, adhuc lamen non solum matrimonium, uti destinaverant contrahere, sed etiam consummare non praetermittunt utrumque enim perficere in animo habent, quoties circumvento aut deprehenso parocho, coram eo proserunt verba ad mutuum consensum significandum idonea. v
flacienus Benedictus XIV loc. cit. Vide S. C. C. 20 Sept. 1843. 0uapropter S. C. C. in Neapolitana Matrim. 6 Maii 174 cum agebatur de parocho, qui suspicatus virum ac mulierem, Ecclesiam iamiam ingressos, clandestine lare contraeturos, in sacrarium , audita sola voce et ignor Parmo a aufugerat, proposito dubio con constet de sponsalibus et matrimonio, vel potius sint concedendae litterae testimoniales super statu libero in casu , respondit: affirmative ad 1 partem, negative ad 2 et amplius, s et in Carthag.
296쪽
mair cum esset quaesti de matrimonio contracto coram parocho domi suae circa horam octavam noctis deprehenso, qui virum agnoVerat, eiusque verba audiverat, Signo curaιouei si testimonio, mulierem autem nec viderat , nec audiverat, eadem S. C., audito voto canonistae et duorum
Theologorum, respondit et Sept. 1753 4 amrmative pro validitate matrimonii, attentis acti circumstantiis in casu de quo agitur. y Sic S. C. pud Fagnanum ilib. de cland desp. c. 0uod nobis n. 54, et Bened. XIV l. c. n. 5 ad dubium: . An sit matrimonium, si duo contrahant per verba depraesenti, proprio parocho praesente, et aliis di quisitis non omissis, cui contractu parochus for- maliιer adhibiιus non suit, sed dum sorte convivii vel confabulationis vel aliud tractandi causa adesset, audii huiusmodi contractnm geri, et postea alter contrahentium velit ab huiusmodi contraciuratione huius desectus resilire is resp. et Posse resilire nisi alia intervenerint, quae parochum a contrahentibus adhibuum fuisse arguant a Pomr ut parochus dicatur adhibitus, non requiritur,
quod antea moneatur, expresse vocetur, ac certioretur, sed sufficit, ut coram eo consensus exprimatur, quia eo praesente exprimi debet. Non possum qui hic afferam quasdam S. C. C. decisiones a Zypaeo l. 4 de sponsal , a BochhComment in I. . . . , t 3 n. 35, aliisque relatas, quas perspectas habere tironibus valde proderit. S. C. C. censuit: Ubi decretum eiusdem Concilii non est publicatum, valere matrimonia contracta absque observantia sormae a Concilio praescriptae. 2 Publicationem praesumi, ubi decretum sui aliquo tempore in parochia tam-
297쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 273
quam decretum Concilii obsematum. 3' Ubi constat concilium esse publicatum, vel aliquo tempore in parochia tamquam decretum Concilii observatum, sed parochialis Ecclesia , utpote vacans, proprio parocho careat, et Cathedralis itidem Episcopo atque Capitulo habentibus a Concilio sa- cultatem alium Sacerdotem ad id delegandi, nullusque alius ibi sit, qui iees parochi vel Episcopi
suppleat, matrimonium valere absque praesentia parochi, servata tamen in eo, in quo potest, forma Concilii, nempe adhibilis saltem duobus testibus 4 Si extent quidem parochus et Episcopus, et uterque nullo constituto Vicario, metu haereticorum lateat, ita ut vere ignoretur ubinam sit, vel eodem mei a dioecesi absit, nec ad alterutrum sit tulus accessus, validum est matrimonium contractum absque forma, adhibitis tamen, ut dictum est, duobus testibus ora quibus colligitur matrimonia, quae non servata sorma a Tridentino praescripta contrahuntur, valida esse tum in locis, ubi decretum de cla fidestinitatis impedimento non est publicatum, neque susceptum , tum etiam in locis, ubi licet promulgatum fuerit, usuque receptum, nulli tamen proprii adsunt pastores, quandoquidem ubi impossibilitas universalis et perpetua sorei, totamque rempublicam, regionem, aut communitatem aliquam afficeret, aequitas postulat, ut sorma tridentina, quoad illud personarum genus, cui difficillimum, aut sere impossibile redditur eam servare, non censeatur inducta.
Monendum hic est cum Pio VI, Brevi ad piscopum Genevensem die 5 Septemb. 1793 dulo,
quoties duo saltem testes minime adsuerint, matrimonia esse invalida, et quatenus fieri possit,
298쪽
revalidanda, ita tamen ut, si obstet aliquod impedimentum iuris ecclesiastici, dispensetur ab Episcopo, quoties dispensandi facultate posseat ex concessione Sedis Apostolicae, ad quam recurrendum erit, si de impedimentis agatur, in quibus lacultatem non habeat ex eiusdem Sedis Apostolicae delegatione. y Vide etiam declar Cardinalis
Praestat hic de clandestinis haereticorum matrimoniis nonnulla speciatim disserere. Ac primo quidem duo tamquam explorati principii loco notanda sunt, quorum alterum est Si matrimonia inter duos haereticos sine Parochi praesentia valida iudicantur, valida etiam dici debent matrimonia , quae inter duas partes, alteram catholicam et alteram haereticam eodem modo contrahuntur et uoniam cum coniugum alter, ait Ben .XIV
de Syn. l. 6, c. 6 n. 12, tum ratione loci, in quo habitat, tum ratione societatis, in qua vivit, exemptus sit a Trid. Synodi lege, exemptio, qua ipse fruitur , alteri parti communicata remanet propter individuitatem contractus, vi cuiu exempli , quae uni ex partibus competit, ad alteram secundum etiam leges civiles extenditur, eique communicatur. 3 Vide Clem. XIII ad Archiep. Mechlin. n. 767. Itaque validum est matrimonium clandestinum inter duas personas, quarum una tantum a lege tridentina, ratione loci, vel alia
299쪽
Tatione, exempta est. Alterum est Matrimonia haereticorum, quae non servata Ecclesiae forma solo te mutuo consensu, absque praesentia magistratus civilis, aut ministelli acatholici, celebrantur, rata et firma absque dubio sunt, ac consistunt iis in locis , in quibus Trid. Concilii decretum vel numquam publicatum, aut saltem, ob rerum perturbationes ac vicissitudines, numquam observatum est, tamquam eiusdem Concilii decretum, vel si quando receptum et observatum fuit, longo
deinde temporis intervallo in desuetudinem abiit, ui habet Pius VII Brevi et PROBE Novi s ad Archiep. Moguntinum di 8ict. 1803 datum vel si
viget adhuc ac a catholicis in contrahendis inter se mutuo matrimoniis et cum heterodoxis, servetur, parochus tamen catholicus absens est, vel nonnisi
di illime aut perieulosissime adiri potest, ut ait Pius VI ad piscopum Genevensem litteris diei Oct. 1793 Intellerimus. Vide Card de Zelada lit. 28 Maii 1783 ad Episc. Lucionen. responsum S. C. pro negotiis Eccl. Galliarum 22 Apr. 1793 et Card Caprara 25 Apr. 1803 apud Moser de Impedim App. n. 78 q. 16. Hisce positis, quaeritur P An ubi decretum publicatum est, constantissimeque observatum , nec ulla faveant S. Sed is indulta , matrimonia haere-licorum coram ministro catholico, vel coram magistratu civili inita, absque forma Concilii , nulla generatim sint, ac irrita Non defuerunt auctores, qui negativam sententiam tenerent, sive quod lex Tridentina haereticos non obligat, utpote quae ab iis non fuit acceptata, aut in usum deducta, sive quod ea nullo modo fuit de sacto publicata in eorum religiosa societate, ac communi tale, sive demum
300쪽
quod ea Concilii Tridentini mens fuit, in praescribenda publicatione legis in singulis Parochiis, ut
valida matrimonia haereticorum essent, eo quod inter ipsos legem publicandam non ore praevidebat. Verum haec sententia, sie generatim accepta, contraria est praxi et doctrinae Ecclesiae, quae trequenter nulla deelaravit propter clandestini lateminatrimonia haereticorum, quae in locis, ubi Concilium Tridentinum publicatum est, absque praesentia Parochi inirentur. S. C. c. responso dato ad
Nuntium Apostolicum in Belgio, die 26 Sept. 1602,
et decreto edito in Tricarin. Innoc. XI probante. Ian. 1678 statuit et Haereticos quoque, ubi decretum est publicatum , teneri talem formam omservare, ac praeterea etiam ipsorum matrimonia,
absque sorma concilii, quamvis coram ministro haeretico, vel magistratu civili contracta irrita ac nulla esse s Idem confirmatur ex decis in una Polon ad dubium εἰ quando mulier catholica cum haeretico, vel contra, matrimonium, praesenteministro haeretieo, contrahit in loco, in quo dubitatur, an S. Concilium Tria suerit publieatum, debeat coram Paroch catholico iterum contrahere sdi 18 Nov. 1638 rep6suit et Si non constat de publicatione S. C. Trid in Parochia contrahentium, non esse invalida matrimonia coram ministro ham retico contraeta si vero constat de publieatione S.C. in parochia, saltem ex illius observantia per aliquod tempus tamquam decreti sacri concilii, ad validitatem matrimonii requiri, ut coram Paroebo catholico iterum contrahant. S. C. eodem modo decidit in una Ruremond. Matrim. 2 Maii 1676 in una Genaden Matr. 4 Sept. 4677, et in Bose duc Matrim. 13 Febr. 1683, ii uarii 1694,