장음표시 사용
271쪽
do consummatum illud non uerit, et si rationum adsint momenta , ac causae suppetant, proposito
duplici dubio respondetur; ad 1 providebitur in
'' ad secundum affirmative, vel simpliciter, si de coniugis impotentia non adsit dubium, vel addita clausula in casu dubii, vetito coniugi transitu ad alias nuptias, inconsulta Sacra Congregatione. Si vero haud probatur matrimonium suisse ratum lantummodo, adeoque dubitatur, quin consummatum exstiterit, duplici dubio negativum responsumdatur.
duae diximus de impedimento impotentiae viam
nobis sternunt, ut propter materiae amnitatem investigernus, quae ad matrimonii valorem aetas requiratur. Ea vero de iure canonico est pubertas, seu annus 1 in masculo et 12 in semina utrinque completus, vel mathematice de momento in momentum, vel saltem moraliter, quemadmodum patet ex pluribus capitibus, quae prostant in tit. de Desponsatione impuberorum et ex interpretibus ad eumdem titulum. An haec aetas necessaria etiam sit de iure naturali disputatur, et alii assidimativam, alii negativam tuentur sententiam. Nos autem dicimus solo iure ecclesiastico, ad valorem matrimonii pubertatem requiri, quia iure naturali, praeter consensum nil aliud requiritur, quam habilitas corporum , etsi haec proxime et actu non erificetur. Sane impoteati impuberum est temporalis, utpote quae adveniente aetate penitus tollitur aliunde nihil tam certum est, quam
illud, quod nempe valide quis obligare possit ad
praestandum id, quod actu quidem praestare non p0test, potest tamen, aut saltem spem habet praestandi in futurum. Vide Bened. XIV Const. MAGNAE
272쪽
Nollis, Iul. 1748. Qua posita sententia sequitur1' matrimonia impuberum inter infideles, nisi adsit lex, quae illa irritet, valida esse, quia ecclesiasticis legibus non obstringuntur. 2 Α Romano Pontifice dispensari posse etiam cum fidelibus ut
adhuc impuberes rationis usu pollentes matrimonium contrahant, idque pro bono pacis, Vel ex alia iusta gravique causa, adhibitis tamen necessariis cautelis, quod lactum suisse a S. Pio , Clemente Ill et Gregorio XIV historiae documenta
testantur. 3 Validum esse matrimonium, quod legitima aetate pubes inivit, licet nondum camalem copulam habere possit. Cum enim aetas legitima adsit, nec aliunde constet de ullo perpetuo impedimento, matrimonium subsistere debet, quamvis contrahens de acto nequeat coniugales actus exercere ratio autem rationis huiusmodi ea est, quia Ecclesia in iis , qui puberes iam sunt, neutiquam exposcit potentiam de praesenti, ut aiunt, alias si quidem illud sequeretur absurdum, quod impotens ad actus coniugales, propter temporariam corporis infirmitatem matrimonium contrahere neutiquam posset. Praeterea affirmandum omnino est, matrimonium ante 1 2 annum in seminis, vel 14 in masculis valide contrahi posse, si malitia aetatem praeveniat, nulla praevia Ecclesiae dispensatione. Elenim in contrahendo matrimonio spectatur habilitas ad actus coniugales, seu aptitudo bTSica, et capacitas doli, sive ea aptitudo moralis, ac mentis et iudicii discretio, quae ad vim coniugalis consensus intelligendam satis sit, quocirca, si haec
duo concurrant,validum omnino erit matrimonium etiam rante aetatem praesumptam ; et sane Jdeo
273쪽
tempus, iure canonico praescribitur matrimonio, quia ante illud tempus puberes regulariter esse non solent. Posito autem, quod malitia praeveniat aetatem, nulla dispensatione opus est ad matrimonium contrahendum,siquidem determinatio aetatis est dumtaxat conditionata, quatenus nempe malitia aetatem non praevenerit Ast ad ordinarium loci spectat decernere de quaestione acti, an scilicet, ut asseritur, malitia suppleat aetatem nec est necessarium adire Apostolicam Sedem, nisi pro maiori actus validitate, et ad omne dubium submovendum. Itaque Episcopus declarabit matrimonium valide contractum fuisse, si de facto certo constet, sin minus, a S. Sede petenda est dispensatio, si gravis ac urgens causa subeSt. Non est omittenda quaestio sane utilis, an matrimonium , sine legitima dispensatione contractum inter puberem et impuberem, vel duos impuberes, in quibus malitia desectum aetatis non suppleat, licet nullum et irritum, valeat tamen in vim sponsalium de suturo, seu quod idem est, in sponsalia de futuro resolvatur. Variae hac de re circumseruntur sententiae melius tamen quaestio resolvitur debita distinctione; vel enim impuberes contrahendo matrimonium expressa intentione excluserunt sponsalia de suturo, vel non excluserunt. Si non excluserunt, inducitur obligatio sponsalium de suturo, prout decisum est in cap. FIN DE DISP. IMP. et cap. VERO eo tit inra, et vulgata regula exposcit
si actus non valet, ut nunc ago , valeat e me
liori modo, quo potest. Si excluserunt, aliud est assirmandum, quia textus citatus interpretatur
dumtaxat voluntatem contrahentium occultam, neutiquam ver adversatur voluntati expressae, ut p3-
274쪽
te ex verbis , quae leguntur in dicto cap. Idem dicendum esse videtur , si agatur de matrimonio nullo ob elandestinitatem.
Matrimonium pluribus modis clandestinum diei potest, P propter desectum consensus parentum; 2 propter desectum denuntiationum 3 ob desectum praesentiae Parochi et testium. De denuntiationibus iam loquuti sumus de matrimoniis filiorum absque parentum consensu deinceps sermo habebitur. Nunc de matrimonio clam contracto absque Parochi praesentia, sermo instituitur. Matrimonium hoc ante Concilium Tridentinum Sancta Dei Ecclesia ex iustissimis causis semper detestata est atque prohibuit verum, si fiebat, validum erat. In foro externo hae servabantur regulae 1 si utraque pars vel alterutra inficiaretur matrimonium existere, et eius existentia aliunde probari nequiret, matrimonium non exstare ta- tuebatur, etiamsi copula carnalis intercessisset. Si tractatus de matrimonio exa per sponsalia praecessisset, et copula locum habuisset, praesumptio erat iuris, et de iure matrimonium existere, et Sponsalia per copulam censebantur transiisse in matrimonium, nisi probatio existeret alterius matrimonii contracti ante copulam. 2. Si utraque pars affirmaret matrimonium existere, ut certum id habebatur, si tamen pronuntiandum erat inter matrimonium, quod partes asserebant olim initum, et aliud publice contractum, et plene per testes
275쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 251
probatum, pro posteriori serebatur sententia, quoties plena probatio prioris matrimonii clandestini prorsus deerat duum vero gravissimis malis saepe causam praeberent haec matrimonia clam habita, Concilium Tridentinum hoc iure optimo decrevit,sess. XXIV c. 1 deles Matr. cuui aliter, quam praesente Parocho, vel Ilio Sacerdote de ipsius Parochi, seu ordinarii licentia, et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt, eo S. Srnodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et huiusmodi contractus irritos et nullos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos lacit et annullat Decernit insuper, ut huiusmodi decretum in unaquaque Parochia suum robur post triginta dies habere incipiat a die primae publicationis in eadem Parochia factae numerandos. Itaque in iis locis, ubi hoc decretum publicatum est, nuptiae irritae et nullae sunt, quae sine Parochi, et sine duorum aut trium testium praesentia celebrentur, nec locus est amplius matrimoniis praesumptis, illisque fori externi regulis, quas superius indicavimus, quae servandae solum sunt in Parochiis, ubi decretum nec publicatum est nec viget. Itaque post Conc Trid. matrimonium clandestinum illud est proprie, quod non contrahitur coram Parocho, et duobus testibus.
Porro nominetarochi intelliguntur qui Ecclesiis Parochialibus praesecti sunt, sive eis praesint immediate, uti ipsarum Parochi; sive praesint mediate, ut Episcopi seu rdinarii eorumque Vicarii Generales in suis Dioecesibus, Romanus Pontifex in toto terrarum rbe, Legati a latere in suis Provinciis, Cardinales in Ecclesiis suorum titulorum, Capitulum seu Vicarius Capitularis, Sede vacante,
276쪽
tum illi demum qui Parochi vices agunt, uti Vicarii perpetui, vel temporales. Hi enim omnes et valide et licite matrimonio assistunt suorum parochianorum non minus in paroecia ac dioecesi, sed etiam extra propriam paroeciam ac dioecesim, quia Conc Trid praesentiam Parochi exposcit sine ulla mentione loci, in quo matrimonium contrahitur. Hi omnes licentiam assistendi dare possunt aliis Presbyteris sive saecularibus, sive regularibus Circa hanc delegationem prae oculis est habenda declaratio , quam reser Gongale ad reg. 8, gloss. 47 n. 5 his verbis et Non sussicit tacita licentia, quae resultat ex tolerantia, requiritur vero vel commissio generalis ad administranda Sacramenta, vel si haec absit, expressa vel specialis licentia A Vide Fagnanum c. QUOD OBIs n. 32,
et Ben. XIV Const. NIMIAM LIcENTIAM, 17 Aug. 1743. oportet autem, ut delegati Sacerdotali charactere insigniti sint. Hanc enim qualitatem in delegatis ad assistendum matrimonio Tridentina Srnodus diserte postulat. amdem vero qualitatem cum Synodus in Parocho non requirat, cum insuper S- sistentia Parochi non sit actus ordinis, aut ab ordine pendens, sed testimonium authenticum o
stituat, cui fides habeatur, inde fit ut Parochus, qui nondum Sacerdos est, matrimonio possit et valide et licite interesse Valide etiam assistit matrimonio Parochus dumtaxat aestimatus, cui scilicet Parochia invalide collata est ob desectum occultum, qui communiter tamen et vulgo verus Parochus existimatur, tunc enim ob communem errorem et bonum publicum lex supplet desectum tituli, Argum L. BARBAnius . de Ic Praetor. Similiter Paroebus excommunicatus etiam vitan-
277쪽
DE IMPEDIMENTIS MATRIMONII 253
dus vel suspensus, vel a sacrorum ministerio interdictus, quoad Parochiali beneficio, ipso sacto, non privetur, et in sua qualitate remaneat, valide matrimonio assistit ob eam ratiqnem, quia ossicio testis quali leat iure fungitur, et Parochus adhuc est; ita pariter qui ad beneficium ius amisit, vel quia intra annum non fuerit ad sacerdotium promotus, vel quia aliud beneficium incompatibile acceperit, adhuc arochus est, quia beneficii possessione nondum spoliatus est, et interim praesumitur habere iustam causam retinendi. Si publicus et declaratus haereticus evadat, matrimonio assistere nequit, propterea quod ipso iure beneficio parochiali privatur, ex Const. Nicolai III NOVERIT, adeoque , eo praesente, matrimonium nullum est.
Videratndes de Thhologie Paris 1860 p. 324. An
matrimonium contractum coram Parocho cui interdictum specialiter est ab Episcopo, ne assistat, nullum sit, quaestio est, quam negative resolvit
Bened. XIV de Srn Dioec. lib. 12 c. 3 et lib. 13,
c. 23 scribens et Is enim adhuc est vere Parochus, suaeque retinet parochiae titulum ac propterea omnibus praestat qualitatibus, quas Tridentinum exposcit ad matrimonii validitatem prohibitio autem Episcopi solum operatur, ne licite, non itidem nexalide ille assistat. Quoniam vero, ut habet Cardinalis de gelada in instructione ad Galliae Episcopos 26 Sept. 4791, intrusus minime est Parochus legitimus, neque ullum habet titulum seu
verum , seu coloratum , matrimonium coram eo
contractum, nullius certe roboris est, qua de causa abstinere fideles debent ne, arocho suo praetermisso, adeant in trusum. Praeterea eum 87nodus simpliciter praesentiam
278쪽
Parochi, non Parochorum requirat, neque exprimata viri, an mulieris, receptum est, quod alterutrius contrahentium Parochi praesentia sufficiat. Quamquam enim S. C. C. an 1571, lib. 1 Decret. pag. 125 interrogata cuiusnam Parochi praesentia requiratur Sponsine, an Sponsae, an vero utriusque, an etiam alterius arochi consensus accedere debeat a responderit: od matrimonii validitatem sufficere praesentiam solius Paroehi proprii Sponsae, quando matrimonium in Parochia Sponsae contrahitur similiter sufficere praesen-liam solius arochi Sponsi, si in ipsius Sponsi Parochia contrahatur ipsa tamen Congregatio postea declaravit matrimonium valere, si Sponsi Parochus in Parochia Sponsae absque eius Paroelii licentia matrimonio assistat, vel viceversa ab que hoc decretum Summus Pontifex approbavit, sic in posterum responderi iubens, quod testatur Fagnanus in cap. QUOD NOBIS de clandest despon. Parochus autem, qui in aliena Parochia assistit, si solemniter assistat, sponsisque nuptialem benedictionem impertiatur, illicite agit quemdam enim quasi strepitum iudiciarium et solemnitatem adhibet, quod in alterius territorio minime licet. At si privati , et sine publica nuptiali benedicti ne intersit, licite assistit, idque a S. c. C. declaratum fuisse testis est agnanus loc. cit. Tride tinum enim nihil expressit de loco celebrandi matrimonii, solamque Parochi proprii praesentiam postulat, in quo nullus est actus iurisdictionis
contentiosae, quemadmodum superius diximus. Ille autem censetur proprius esse sponsae aut sponsi Parochus, in cuius paroecia sponsus aut
sponsa domicilium , aut quasi domicilium habet.
279쪽
Parochus enim originis ad assistendum matrimonio proprius non est, dum sponsus aut sponsa
alio domicilium transtulerunt. Quod si quis duo domicilia in diversis parochiis contraxerit, et in duobus autem locis potest aliquis habere domicilium, si utrobique ita instruxerit, ut non minus apud alteros se collocasse videatur, ut loquitur L. AssuMPTIO I. ad Municipalem quamvis consultiussit, ut matrimonium coram illo Parocho ineatur, in cuius Parochia tum contrahens egit, quum nubit, matrimonium lamen valet, si coram utroque contrahatur; et qui habet duplicem parochiam, ait Srlvius in Sup. S. Thomae qua est. 45, art. 5, regulariter videtur debere contrahere coram illo, in cuius parochia manet tempore matrimonii contrahendi quamvis si coram altero contraheret, Videatur fore validum, quia etiam ille censetur proprius eorum arochus a duae sententia communiter recepta est Domicilium acquiritur habitatione actuali et animo perpetuo manendi in aliquo loco , donec causa aliqua vocet. Duo itaque requiruntur ad domicilium, actualis habitatio in loco, et animus ibi perpetuo manendi. Habitatio res facti est, quae illico innotescit animus autem manendi tum declaratione, tum acto lum praesumptione patescit. Ubi declaratione manifestetur, vel a primo habitationis momento domicilium acquiritur. Si facto animus manendi pateat, eo quod quis alio familiam traducit, bona acquirit vel transfert, aliaque id genus peragit, necessarium prorsus est ad domicilium contrahendum, ut habitatio per aliquod temporis spatium perduret Tandem praesumptione inducitur ex decennali habitatione. Haec praesumptio nullius coniecturae, Vel
280쪽
adminiculi ope indiget secus enim decennii lapsus non exigeretur. Verum praesumptio cessat, quando constat de aliqua causa accidentali, ob quam quis eo se contulit ad habitandum, inde discessurus causa emanteri ex . . Si quis alio se contulit studiorum causa, vel ad ossicium aliquod obeundum et Isti, ait Rigantius ad reg. 24 canceI. 3 n. 43, domicilium numquam contrahunt, Niamsi ultra decennium habitarent, quia causa habitandi diversa est ab animo domicilium contrahendi ... nisi post completum studium, lecturam, ossicium, etc. aliter continuetur habitatio, ut, ex circumstantiis et adminiculis prudenti iudicis arbitrio examinandis constet de animo perpetuo in loco manendi. , Adminicula et circumstantiae, quarum mentio facta est, non in omnibus regionibus eamdem vim ac naturam habent, adeoque earum significatio in singulis rimari peculiariter debet. Ubi semel domicilium acquisitum est, non amplius omittitur, nisi verbis, aut lactis derelictum fuisse constiterit. Haec de vero domicilio dixisse sussiciat. Modo de quasi domicilio, seu de habitatione, quae cum illo confunditur, et unum idemquε est, paullo fusius proloquar. Post haec necessarium lare censemus, sunt verba Benedicti XIV in Const. PLucis ABnisc, 49 Marti 1758, nonnihil adiungere, ut in propatulo sit, quidnam requiratur ad quasi domicilium adipiscendum. Verum hac in re non alio pacto responderi potest, nisi quod antequam matrimonium contrahatur, spatio Altem unius mensis ille, qui matrimonium contrahit, habitaverit in loco , ubi matrimonium celebratur. Desinitiones . . . hac de re observari poterunt apud Fagnanum in