Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

ctionibus, semper praestat iugularem incidere,

quam raninas vel frontalem, ramulo eum iugularibus coniunctOS. Instrumentum huic sui accommodatum delineatur Memoir. deri'Acad. Roj. de Chirurgie Vol. II tab. I

g. 4 6. In brachio vena mediana vel alia vicina, in sexu cubiti posita, optime inciditur. Cum autem hoc in obesis non semper fieri queat, ramus in dorso manu excurren eligatur, vel Cephalica pollicis vel saluatella, quae, fotu calido cum spongia vel balneo

admoto melius turgent. In omni tamen Venae

sectione praestat, ramum maiorem eligere, quo salvguis copiosius et celerius effluat. - 447. Saphaena vena sub malleolo intern excurrens, in talo optime inciditur; quo in loco, si rami nimis teneri sint, alii forte in dorso pedis excurrentes eligantur. Turgentes super malleolum venae dissiculter inciduntur, cum vagina femoris siue fascia lata huc continuata nimis tensa sit, et, simul cum vena incisa, tensione essiciat et dolores excitet. f. 448. Ad venam elicius detegendam ramus princeps comprimendus est, quo rami inde deducti et incidendi turgeant. Venae vero tumidiores redduntur, si in brachio supra 36xum cubiti fascia iniicitur in pede quidem id non obtinetur, si crus sub sura constringitur, sed glomere comprimente ad regionem poplitaeam applicato, et fascia supra genu constricta, Venae pedis tumidiores redduntur pediluuio tepido, affusa sensim paulatimque aqua calidiore, Venad Ρο

162쪽

13 PARS I. R. III VULNERA.

dis optime urgent. Si pars in aquam calidam immitti nequit, spongia aqua calida plena ad partem incidendam applicatur, quo quidem auxilio etiam cutis non nihil dura emollitur. . . 9 scalpello ancipite, lanceola dicto, vena optime

inciditur, cum dii estio incisionis et vulneris magnitudo a chirurgi arbitrio pendeant. Instrumentum in latere apicis acutum, quod venae applicatur et impulsu digiti eam pertundit, quo veteres utebantur, Filae incongruum est. Inde autem inuentum fuit aliud instrumentum, Schn per dictum, cuius acies lateralis incidens ope lateris venam seCat. Fabricam eius et variam constructionem coram indieabimuS. g. So. Lanceolae usus in brachio aliisque partibus,molliore cute praeditis, aptior est, in cute dura pedis instrumentum, elatere instructilin, celerius et sine multo dolore, venam subiectam cum cute pertundit, dummodo illa satis magna sit nec in contextu celluloso vacillet Dandum in his est aliquid consuetudini aegrorum et chirurgi.

Vulnus, si fieri potest, directione longitudinali

incidatur melius enim sanguis educitur, et aptior Cicatrix, suturam venae itionem non impediens formatur. In paruulis ramulis interdum incisio obliqua conceditur sed sanguinis effluxus tunc non enosuccedit. Cicatrice autem obliqua perspecta noua inciso semper sub eadem praestanda erit. Digitis appositis venam figere non conuenit; si enim cutis, compressione nimium tensa, relaxatur, vulnus uti et

subiectae venae saepius non accurate sibi inuicem

163쪽

PARSI. R. III. UULNERA. Isrrespondent, et ita Huxus sanguinis vel retardatur, vel impeditur, vel quaedam guttulae sub cute in contextum cellulosum essuunt. f. Sa. Vena non tantum incisa, sed etiam pertusa, ecchymos nata s. o . saepe molesta, discussionem per epithemata exigit ea vero recte incisa pro magnitudine vulneris inflicti , sanguinem pleno riuulo dimittit, quiescente parte. Otus partis et inde pendens agitati musculorum vena quidem intercurrentes urget, quo sanguis copiosius essiuat, saepotamen vulneri situm mutat, et necessariam sanguinis effusionem cohibet.

Spongia humida sanguinem a parte detergens impura non sit, ne peregrini quid in vulnusculum

introducatur vulnus etiam ipsum extergendum non est pannus potius complicatus quadratus, vel siccus, vel aqua vulneraria humeritus, imponatur nec ad

consolidationem aceto aut spirituosis liquoribus opus est. Fascia postmodum circumducatur et moderate adstringatur, aeger ipse membrum in situ tranquill relinquat, ne vulneris coalitio aliquo modo impediatur.

Vbi in venaesectione vas lymphaticum maius simul discissum est, quod chirurgi attentio non semper euitare potest, lympha Ruens coalistionem vulneris diu saepe impedit sicca tamen deligatio et aliqualis compressio optimum auxilium praestant. Si aliquid peregrini in vulnus introductum relinquitur, suppuratio succedit, quae expulso peregrinueorpusculo cessat, ipsumque vulnus postea, siccis

164쪽

13 PARS L TR. III VULNERA.vel aqua vulneraria imbutis puluillis apte appositis,

sanatur.

Grauioribus capitis morbis, ex sanguinis impetu oriundis, v c. poplexiae vel grauior ophthalmiae, oecurritur discissione arteriae ad tempora ascendentis , quam operationem arteriotomen dicunt in alii corporis locis vel minus necessariam, vel non facile suscipendam. Disquiritur autem in regione temporali vel truncus ascendens, vel eius ramus, ab auricula ad frontem excurrens, quo vel lanceola, vel instrumento elatere instructo, I. o. arteria hae

transversim discindi possit. g. in. Caput in latus oppositum inclinetur, ut arteria non nihil tensa aptius discindatur; quo facto sanguis

purpureus mox concrescens copiose et per interualla prosilit cuius satis magna copia educta, panai gradati, et in his corpus durum comprimens ad arteriam ipsam, imprimis partem in seriorem, ita ad duntur, ut fascia nodosa applicari queat, eo usque relinquenda, donec arteriae cauum coalescat.

Etiam cutis multis vulnusculis laesa sanguinem iri scarifatione effundit, quae et ipsa instrumento elatere instructo apud nos fieri solet. Quod ut aptius fiat, et sanguinis uberior effluxus eueniat, cucurbitulae sic diatae, in quarum cauo aer per Jammam lampadis rarefactus fuit, apponuntur, quibus cutis eleuatur, ut facilius procedat incisio. 9 8. Scarifatio praecipue locum habet, si in statu plethorico venae clio ob varias caussas administrari nequit, vel humorum motus ad cutim alliciendus est.

165쪽

PARS I TR. III VULNERA. Is 3

est. In variis dorsi brachiorum et crurum partibus plures cucurbitulae applicantur interdum etiam in variis glauioribus capitis affecti ibus sanguineis, v. c. in cephalaea, occipiti utrinque eo in loco, ubi olsa parietalia crina temporalibus et occipitali committuntur, caritatio suscipitur. Descari satione narium eb palpebrarum, alia ratione perficienda, suo lo- eo dicturi sumuS.

TRACTATIO IV

applicatis remediis, corpore acribus humoribus scatente, in ulcus conuertitur, vel acres humores, in corpore redundantes, partes sponte arrodunt et ulcera formant. Orum, quidem differentias et naturam primum in genere disquisituri sumus, ut paulo post tractationem de fistula suo ulcere sinuoso et calloso subiungere, tandemque de ulceribus arteiactis nonnulla proponere quean ius.

ULCERIBVS IN GENERE.

f. . 6O. L es continui, ab erosione per acres humoreSoriunda ulcus dicitur Hoc itaque praecipv. in partibus mollioribus oriri statuunt nam, cum

166쪽

osia ipsa ita arroduntur, ut lamina eorundem secedant, eiusmodi laesio caries appellari solet quae eum vicere partis mollis coniunesta est, et in tractatione d morbis ossium sigillatim considerabitur. f. 46

Acer itaque et ocens humor, qui in eorpore natus ad partem quandam assivit, ulcus essicit. In corporibus cacoehymicis collectae et circumductae particulae acres in partes quasdam molliores congeruntur, ibi subsistunt, fibras irritant et stringunt ita, ut post pruritum continuum sanies essiuat, praesertim, sicuticula, pustulis scatens, scalpendo laedatur, et limmori exitum Oucedat. 462. Haec autem ulcera potissimum ab interna caussa oriuntur, ubi nimirum a sanguinis et humorum Per- Uersa mixtione, ex variis vitiis diaetae, et contagio suscept6, serum et lympha acribus et rodentibus particulis inquinata sunt; sic enim in abie, lue enerea, Corbulo, aliisque morbis, cum erosionibusculaneis coniunctis, Vlcera gignuntur, et saepius per varia corporis partes late proserpunt.

f. 63. Ab interna porro causta similia ulcera oriuntur, si vulnera, eaque siepius leuia, ob impuram humOrum indolem, non optimae et conglutinantis lymphae assiuxum, . 3si sed acrem saniem eddunt. Etiamsi igitur suppuratio succedit, pus

tamen ichoxosum et tenue funditur, hinc vasorum laesorum oriscia stringuntur, et ita vulnera impura, hoc est, ulcera essiciuntur. Vulnera itaque in corporibus impuris dissicile sanari et in ulcera mutari, experientia quotidiana doceti

167쪽

In sano autem corporis statu, in quo per sunctiones optime succedente boni humore praeparari possent, vulnera tamen difficulter lanantur si vulnerati malo Victi nutriuntur; si pus etiam bonum diu retinetur, et ita corrumpitur; si salsa nam dendi via eligitur, v si partes digestiuis relaxantibus emolliuntur, quae roborando ad coalitum disponi debuerant; si vulnera praeter necessitatot spiri- tuosis et susticis, vel ob negligentiam chirurgi, acribus et rancidis medicamentis irritantur; si inflari ,-mationi auctae non occurritur, vel ea rati0ne metidendi peruersa intenditur, Io - ' Ex his itaque aliisque caussis, in inflammationis

et inde pendentium morborum tractatione, porro quoque in variorum vulnerum consideratione hactenus propositis, natura et genesi ulcerum ab Unde deplaratur; cum autem maxima earundem sit differentia, ea quoque a nobis perpendenda erit

quo haec doctrina, in praxi clinica et chirurgica adeo necessaria ulterius illustretur. 66. Respiciamus itaque primo ad differentiam partium, quae ulceribus assciuntur Seri nimirum acris ad habitum curaneum Huxus Cutieulam eleuat, vesiculas et pus uias excitat, ut interdum iner sipelate obseruauimus. g. r. Hae nonnunquam breui exsiccantur cuticula des quamata, et noua succedente saepe tamen serum stagnans ipsas brasculi arrodens, superficialia quidem, sed saepe dium 3nantia, nec non serpentia ulceri relinquit, et ita Varios morbos culaneos scabiem, cet. essicit.

168쪽

Subsistentes itaque in cute acres humores obro. dentes particulas continuo irritant, inflammationes lentas inducunt, quae, cum serum acre semper assiuat, nec discuti, nec suppuratione solui possunt. Ex his tandem ulcera oriuntur, quae varie serpunt, Dec raro magnam cutis partem occupant. Sic in cruribus potiti imum vasa, varicosa se ita, talia ulcera relinquunt, . 3rs in impuris corporibus et in iis, qui nimio motu partes tendunt et irritant, vel disficile, vel prorsus non sananda. Sedes lutem ulcerum longe pertinacior ni, Igute rosa cellillaris contextus vitietur: p inguedo enim ipsa, ibi collecta, in rancidam corruptionem proclivus est, et communicatio cellularum ulcera serpentia reddit, Vix coercenda. Interdum enim acris sanies, ad musculos et membranas circumtensas, tendinum vaginas, articulos et ligamenta vicina defertur, depurationem ulcerum in his locis oriundorum dissiciliorem reddit quin et destructo nimis contextu celluloso immobilitas partium indueitur.

f. 469. His ipsis partibus vel glandulae inspersae sunt.

vel earum fabrica glandulis ferme similis est, ut incute et potissimum ad radices pilorum, in his vlcera vlplurimum pertinacius subsistunt, . . in Mpillata capitis parte Glandulae enim acri humore rosae, lympham, quae in iis quoque praeparatur, acrem reddunt '), ex qua caussa non tantum

ulcera peiora fiunt, sed, si male tractantur, iii camerosa mutantur. f. a II seqq. Et

169쪽

Et lympha acris in glandulis stagnans erodit et vlcera essicit. Cons. Tractatio de lentis glandularum obstructionibus, . 83 seqq. imprimis tineae descriptio. s. 29 I.

Haec quidem ulcera, in uniuerso corpori ambitu oborta pruritia, dolore, aliisque incommodis molesta sunt; multo peiora tamen in Ueniuntur, cum in partibus quibusdam haerent, quarum abrica subtilior vel laxior est, quam ob rem sacilius sedem ibi figunt, vel ad loca vicina proserpunt, depuran tia tamen remedia dissicilius applicantur, v. c. in culis faucibus, naribus et circa genitalia. Etsi enim membranae has parte inuoluentes, cutem rer examsi stant, a denso tamen integumentorum communium corporis statu multum recedunt de his itaque in particularibus morbis sigillatim quaedam monenda erunt.

Pessima etiam sunt ulcera, quae viscera canalem intestinorum, hepar rene8, VterVm, pulmones, aliasque partes internas, occupant, de quibus, cum in chirurgia parum auxilii accipiant passim in praxeos clinicae institutionibus dictum fuit, nonnulla tamen Onita de eorum curatione in particularium morborum chirurgicorum tractatione subiunge-

Alia ulcerum differentia ab sPuxu humoris in vicere ducitur, et in singulis aegris ex suis caussis

τε petenda est interdum enim ille tantum tenuis et serosus, interdum saniosus, flavus, plus minus acer et corrosiuus, interdum mucosus lentescens app3ret. Quae

170쪽

138 PARS I. R. IU ULCERA.

Quae quidem cuncta ex partium rosarum fibrica,

aegrorum habitu, et morborUm, cum quibu , concurrunt, indole diiudicari debent, et hac in re ad laetorem quoque Vel nullum, vel plus minus insignem, respiciendum est.

Simili ratione etiam ulcerum superficies diiudicatur. Ea enim interdum humida sunt et multam saniem plorant interdum magis sicca et prurientia inueniuntur, interdum contextus cellulosus tantum relaxatur, interdum omnis superficies crusta mucosa, immo callosa, obducitur, et haud aeό caro fungos in iis nascitur. Nonnunquam in sinus excurrunt et fistulas essciunt, de quibus in peculiari tractatione agendum erit.

Vlaera etiam infer dum recentia sunt, in quibus, cum ne partes laesae , nec corpus ipsum aliqua labe iam antea inquinata fuerint, amuxus moderatior nec adeo Celeris erosionis progressus, ideoque facilior curatio est saepe tamen ea, Vae diuturnitate et insigniori ambitu partes laesas destruunt, et ob resorptionem materiae acris stagnantis humores corporis inficiunt, peiora, vetusta, callosa et cacoethica redduntur, et haud raro caunsae morborum lentorum et descientis in iis nutritionis sunt. f. 7S'. Ex his autem disserentiis diagno sis ulcerum petenda, et gradus laesionis definiendus est quam ob rem et uniuersales et particulares causae, quae ulcera gignunt et fouent, sedulo attendendae et Liliuguendae sunt ex quibus inter se comparatis pr0

SEARCH

MENU NAVIGATION