장음표시 사용
191쪽
men ossium obseruatur durities, ut reliquis molliori bus partibus corporis animalis sustinendis paria sint. Cum vero corpus ad motum dispositum esse debeat, sceleto siue tota ossium compages ex variis partibus, nunc laxius, nunc arctius inter se commissis et coniunctis, conflat, prout firmitas et mobilitas partium requiritur.
Fabriea ossium ex fibris terreis praecipue quidem
conssata est ex sola tamen terrearum particularum congerie tanta duritie laminarUm non exsurgeret,
nisi glutine interposito et suo modo densato vera ossium soliditas, quae in sanis conspicitur, efficeretur: Os enim, glutine destitutum porosum et fragile est, et uti illud nimio humorum afl luxu distenditur, vel
quasi mollescit, sic deficiente succo siccatur et sacile
frangitur. In quolibet tamen osse, pro ratione figurae et coniunctionis cum vicinis ossibus, densitas quoque partium eius non nihil variat. . Cum enim alia ossa plana et lata, alia cylindrica sint, non tantum duri ties in integris ossibus, sed etiam in quibusdam eorum partibus diuersa est. In quibusdam nimirum cava cylindrica vel irregularia plus minus ampla et duriora, in aliis tantum cauernulae paruae inter se communicantes deprehenduntur, prout firmitas in sustinendis et defendendis, vel mobilitas, in agitandis partibus, ossibus annexis, vel etiam nutritionis necessitas illud requirit, quae quidem differentia ex anatomicis nota in variis ostium morbis maxime an notanda est.
192쪽
Cinguntur praeterea ossa membrana densa et exfibris potissimum tendineis conflata, quam periOsteum dicunt vasa sanguiter et suo etiam modo
nerui in perioste distributi, per poros et foramina in ipsam ossis substantiam ducuntur, et peream ita tranSeunt, ut in internis ossium cauis et cellulis similis, sed longe subtilior membrana distribuatur, eaque inuestiat, ex qua re subtiliorum succorum elaboratio et distributio, indeque osseae substantiae nutritio et humectatio declarantur.
Non tantum vero succus nutritius per ossium substantiam distribuitur, sed et superfluus, in eorundem cauis collectus, et in pinguiorem et gelatinosam naturam coactus, in cellulis partim os eis partim membranaceis medullam sistit, vel instar olei inter laminas distributam, vel in massas maiores collectam.
Haec itaque eodem modo, ut pinguedo, per vasa e nos iterum resorbetur et, ut reliqui corporis humores, in continua circulatione elaboratur et perficitur.
Articulationes ossium euidenti motu conspicuae, et per membranam periostet astrictione continua non satis tutae, laminis densis pellucidis albis quae cartilagines dicuntur, incrustantur. Hae ad ossium densitatem aliquo modo accedunt, licet magis quamosae. quam fibrosae indolis sint, tenui quoque perichondrio cinguntur elasticitate sua ad mobilitatem praestandam multum conserunt, et in hunc usum liquore articulari inunguntur. f. O. Liquor articulorum superficiem inungens, albu-mini ouorum similis, ex variis fontibus accedit:
193쪽
PARS I. R. . MORBI OSSIUM I 8 Iomnem enim caui articularis superficiem tenuem hua morem, ut alia caua, exsudare non dubium est, ille tamen ad eam, quae requiritur, spissitudinem non accederet, nisi ex glandulis mucosis passim dispositis. et in nonnullis articulis ex masias, pinguedini similibus, spissus liquor secerneretur, qui, calore densatuS, in virum coagulum transit.
- I. Articulis, motu evidenti non conspicuis, interdum densa et cartilagini similis, sed fibrosa magis substant: interposita est, quae cartilaginem ligamentosam es icit, et elasticitate sua motus quidem iuuat, sed etiam si armus connectit. Liberior vero ossium motus ligamentis variae densitatis et figurae coercetur membranae enim densae et latae, vel partes teretes, interdum non nihil planae, tendinibus similes, ossium extremitatibus diuersimode applicantur, quo in sede sua firmatae subsistant, limitatis tamen motibus pares sint. g. a. Morbi ostrum, nunc a nobis considerandi, non tantum ex fabrica densa ossis ipsus sed etiam ex vitiis partium omnium, antea nobis indicatarum, diiudicandi sunt Sed quod minus congruum fuit partium harum morbos sigillatim pertractare, Conuenientiu existimavimus, istium laesiones, quatenus ex variis partibus mul vitiatis exsurguist, indicare, et in hac generali tractatione ex pathologicis sundamentis diiudicare, et therapiam generalem addere quo in particularibus morbis examinandis ad hane doctrinam generalem prouocare queamuS.
Cum densa ossium substantia suo modo collecta, et in fibras atque laminas disposita, non solum in in im cre-
194쪽
is PARS L TR. V. MORBI OSSIUM.
cremento hominis ad vigesimum 'sque annum, sed et in persecto eius statu et iusta magnitudine nutriri debeat ratione huius nutritionis breuiter indicata, quibus modi illa impediatur, ita ostendemus . vide mollitie ostium, praecipue a laesa nutritione unice pendente, nec non de rhachitico ossium statu capite secundo dicamus.
ossium substantia saepius ultra limites, in statu
sano praescriptos, excrescit tumore, vel in superficie et sub perios eo tantum, vel in densa quoque eius parte nato, de quibus ossium tumoribus in capite tertio agendum erit. De iis vero, qui si1bus e sede sua motis oriuntur in capite de si actis et luxatis dicturi sumuS f. S S. Cum variae ossium partes ex peruersa humorum ii dole saepius in tumorem elauentur, continuatus corrupti humoris fluxus ad superficiem ossis, gelatinosam alias et nutrientem indolem acrem reddit, ex qua causa lamellae arroduntur, separantur, et in interstitiis ichorosa sanie scatent; quae ulcera cariem ossium
Tanta saepius corporum irruentium vis est, ut densorum ossium resistentiam superet, eaque in partes diuidat secede tes itaque partes laesionem continui essiciunt, quae in osso rarius vulnus, saepius fractura dicitur . 339. Callo inter has partes nato, illae it rum coeunt firmantur, quae curationis ratio in capite quinto consideratur.
Per varias has laesiqnes duo ossa vicina, quae a ticulis bene constitutis ad motum vel obscurum vel eui-
195쪽
PARS I. R. . MORBI OSSIUM I 83
euidentem disponuntur, interdum morbo se coalescunt, et anchylos in capite sexto deseribendam
f. 8. Septimum et vltimum caput tandem mobilium ossum secessum, siue luxationem in genere explicabit, qua vel ex ligamentorum relaxatione, vel ni a vi illata, capitula et eminentiae ex auitatibus suis emotae ad vicina et minus consueta loca urgentur, liberamque actionem musculorum impediunt.
Succus nutritius in uniuersali humorum massa elaboratur, et in progressu per minima vasa porro mutatur, ut specificam et partibus nutriendis pro-Ρriam naturam accipiat, et praeterea in appositione varia diuersis partibus efflingendis aptus sit i. m. f. 37). Hinc et succus ad ossa deductus, in partibus terrestribus caleareis et in glutine coniungente naturam prorsus singularem adipiscitur, et firmitati harum partium praestandae tant Titaneus est.
Succus hic ossificus in foetu iam elaboratur, et, dum incrementum ossum ad vigesimum usque aetatis annum praestat, in variis ossium mutationibus optime cognoscitur Sed in adultorum quoque os
196쪽
18 PARS I. R. V. MORBI OSSIUM.
apparent, ille continuo secretus in locum partium attritarum et secedentium apponitur id quod L sum fractorum callus aliaque phaenomen satis demonstrant. In senibus autem, quia omnis nutritio languidior est, etiam huius succi copia deficit, et ossa inde fragilia redduntur. S, SI ' In sano corpore haec nutritionis ratio ex voto perficitur, et, uti in reliquis corporis partibus, humore per vasa continuata elaborato praestatur. Medullaris quoque succi natura g. S38 docet, non omnem per vasa venosa resorberi, et ad massam humorum uniuersalem reduci, sed aliquam partem pervias peculiares in aptam ostium humestationem in
pendi, in quare vera nutritionis ratio posita est Varia omnino est humorum ustras et corruisptio, quae blanda nutritione impedienda ut reliquis corporis partibus sic et ossibus succum gelatinosum detrahit. Cuni autem corruptio et defectus succi nutrientis in densa ossium fabrica vix essiciat euidentes et sensu percipiendas mutationes breui temporis spatio, causa nutritionis laesae post morb0 curatos remota, ossa iterum nutriuntur et satis humectantur. Hoc ita se habere non hine solum apparet quod imbecillorum, grauidarum, et senum ossa fracta aut tardius, aut omnino non coalescunt, sed et ex eo, quod nulla fit calli genesis in cachexia varia. Similiter
cum ossa aegrorum corbuticorum, Venereorum aut
grauiori humorum corruptione laborantium,fflexibilia sint, fragilia, atque etiam prorsus emollita non
197쪽
Desectus itaque nutritionis ossium gradu differt: in quibusdam nimirum iuuenilibus corporibus fragilitatis senilis indicia occurrunt, in aliis laminae densae ita attenuantur, ut ossa molem corporis sustinere nequeant, sed flectantur rariora tandem sunt exempla ossium penitus emollitorum, quem morbum osteos arcosin appellare solent.
Nutritio autem laesa in cylindricis ossibus eorumque diaphysibus potissimum se prodit, quippe
quae, etsi per naturam suam duriora esse debebant, tamen incuruantur. Similis compressio haud raro Vertebrarum corporibus . columnam spinae dorsi effetentibus, ipsisque ossibus coxarum accidit. Quamquam enim et plana ossa quoad lamellas extenuantur, et singulari saepius ratione inflectuntur haec tamen tardius mutationis huius indicia praebent, uti de caluae ossibus et reliquis maxillas constituentibus compertum est ).
In morbis venereis maxillarum et caluae ossa frequentius et citius, quam cylindrica assiciuntur, in his tamen est caries cum ulceribus venereis coniuncta, quae le
gem successu deficientis nutritthnis ossium non sequitur, sed ex aliis caussis pendet.
Causia itaque nutritionis laesae et destructionis ossearum partium in dyserasia humorum, inprimis
lymphaticorum, posita est, qua terreae illae mole-culae humori, ossa humectanti et nutrienti, non admiscentur. Etsi enim illae in nutritione uniuersali non deficere videntur, interdum tamen vel non recte cum glutine uniuntur, vel ad alia loca derivantur in
198쪽
is PARS I. R. V. MORBI OSSIUM.
nonnullis enim aegris sedimentum urinae album calcareum obseruatum fuit.
morborum signis, quae nutritionem uniuersam laesam esse indicant, petenda. In morbi autem incremento, vel ubi specialia ossa nutritionis defetium sentiunt, haec ex leui caussa franguntur, vel per vim musculorum trahentium, vel per nisum partium saepe exiguum ita inflectuntur, ut morbi aum tristia signa praebeant; praecipue autem gibberositas, quae in adultis aegris et in renibus nonnunquam Obseruatur, nutritionis ossium desecturn indicati
In principio, ubi vires vitae adhuc vigent mo bus imminens medelam admittit; si nimirum albmenta bonae notae ingeruntur, in primis viis, ut decet, digeruntur, in reliquo humorum circulo bene elaborantur, et tandem suis locis apponuntur, tunc partes deficientes iterum restituuntur auctoautem morbo exigua spes curationis superest. In puerili et adolescente aetate, et ubi ossa adhuc extendenda sunt, pertinacior morbus est, in senibus signum marasmi senilis iudicatur. Curatio ad chirurgiam non pertinet, et omnis in indicatione vitali in nutritione et robore praestando, posita est remouendae tamen sunt caussae, quae ex useras humorum nutritionem turbant, V. c. venere vel corbutica labes de quibus omnibus in institutionibus medicinae clinicae ubi de morbis
systematis serosolymphatici dictum est, passim egi
199쪽
Addamus pauca et externa et interna semedia, in ossium laesa nutritione praecipue prOΠCua. Prae ter co rticem Peruvianui roborante et balsamica vi elaborationem humorum adiuuantem, et am radicis
rubiae tinctorum infusum non inutile este remedium, experientia docuit Causias uniuersalibus suo modo remotis, balnea quoque ex planti roborantibus, atque etiam cum alumine, vitriolo, aliis quo adstrin gentibus medicamentis parata , etsi non ad ipsaussa penetrant, tamen instauratione uniuersali roboris partium, et inde manante aequali perspiratione his aegris maxime salutaria sunt.
Ex iis, quae hucusque proposuimus, hachitidis
quoque caussas symptomata et curationem colligi posse arbitramur. Infantes nimirum primo aetatis anno bene nutriti, circa finem eius, vel secundo potissimum anno, interdum paulo tardius, languore et macie corporis uniuersi assiciuntur interea arimen abdomen tumens morbi venientis indicia praebet, qui sensam paulatimque ad cachexiam et perriuersam ossium nutritionem ducit.
Mittamus nunc alias corporis mutationes in rhachiticis occurrentes, et eas inprimis, quae ad ossa pertinent, temporisque Iuccessu augentur, referamus Epiphyses ossium cylindricorum, quae tunc temporis ex nucleo suo blande increscere deberent, succorum minus bene elaboratorum nimio assiuxu ita dittenduntur, ut non sitis densatae praeter O-
dum turgeant. In diaphysibus quoque desectus veri et bene elaborati succi ossifici est, quae ideo
extenuantur et incuruantur Costarum extremita-
200쪽
tes sternales quoque turgent, spina dorsi viplurimum incuruatur et ossa coxarum simili modo emollita cedunt, ossa caluae porro distenduntur, suturae tardius coeunt, dente tandem carie exeduntur. rhachi, siue spina dorsi, quae incuruari solet, rhachitis nomen accepit sunt tamen nobis Xempla cognita , ubi spina dorsi optime increscente, reliqua ossa vera huius morbi vestigia ostendunt.
Hae ossium vitia a nutritione uniuersali laesa potistimum pendere, non dubium est. In victu itaque crudo, huic aetati non conueniente nec in tenello corpore satis subigendo et in bonos succos elaborando, nec non in immunditie perspirationem aptam cohibente, primariae caussae quaerendae sunt. An imbecilli parentes, an vitia humorum uniuersalia, in his latentia et ad infantes delata, simul attendenda sint dubia quaestio est, quam vix ex variis notis exemplis definire possumus potiores morbi caussae in mala nutritione positae esse videntur.
Victus enim acescens viscidus ex pulticulis sarinaceis et lacte, non satis subigendus, dulcia etiam et pinguia, ab imbecillis visceribus non digerenda, variam acrimoniam inprimis acidam, interdum quoque rancidam in canali aIimentorum relinquunt et ad secundas vias dimittunt In his deinde non rite elaboratus, et ex deseitu exercitationis corporis stagnans succu ulterius corrumpitur, et, ut reliquis partibus, sic ossibus quoque, incongruum nutrimentum praebet.