Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

gnos ulcerum quoque elicitur et indicationes aptae et vera medendi methodus definitur. g. 476. Ulcera per se non sanescunt: nis enim in vulnera simplicia mutata fuerint, liquor ille gelatinosus ivmphaticus, . Si qui conglutinationem partium laesarum praestat, ad superficiem assuere nequit. Si ab interna caussa varia scilicet caCochymia, excitantur 9 62. non nisi illa sublata curatio absoluitur quod si enim ulcera es scaciae exsiccanti externorum medicamentorum cedunt, et cicatrix ipsa induratur, facile tamen ob humoruni impurorum afluxum recrudescunt.

Si minus apta medendi methodo vulnera i 1 vlcera mutata sint, . 6 . illa correcta, optimisque remediis electis, facile cedunt; nulla enim hic humorum deprauatio obseruatur, quae fibras arrodere, orificia vasorum stringere, et succi lvmphatici aD fluxum cohibere possit.

g. 4 8.

In cacochymicis et senibus praecipue ulcera difficilius sanantur, et saepius praestat, dummodo mundities Obseruetur, ea non tangere. Si enim reprimentibus et nimium exsiccantibus medicamentistraruntur, difficiles morbi, asthma, vertigo, apOplexi et alia mala oboriuntur, aut aegri subito rapiuntur. Vlcera habitualia, in senibus sponte siccata, utplurimum propinquam mortem praenuntiant.

Cum ulcera vel ex sola humorum corruptione pendeant, se saepius inde foueantur, de interna

172쪽

16 PARS I. R. IV VLCERA.

euratione prius dispiciendum est, quam externa re i nedia applicentur, inprimis vero diaeta in vites et reliquis rebus non AturAlibus, qua vulnerum quo que curationes adiuuari cognouimus, . 3 6 rite ordinanda est. Quies partis laesae et abstinentia a cibis qui crudis, acribus et viscidis succis laedunt praecipue conuenit, parcior etiam et siccus victus utilis

Purgationes alui crebriores et validiores non conueniunt his enim materia ulcerosa non corrigitur, sed haud raro ad interiora conuertitur, quod do scabie ostendimus, m. c. g. a I). Interdum famen, si ulcera nimis humida sunt et corpus de reliquo succis abundat, blandae et repetitae purgationes, inprimis per rhabarbarina medicamenta, prosunt. Idem de reliquis excretionibus, imprimis desudore, valet, qui non nisi apto regimine dirigendus est.

Decocta vegetabiha, sanguinem purificantia et diluentia aegrorum constitutioni accommodanda, et interdum tantum demulcentia, interdum acriora resoluentia, Concedenda sunt, In C f. 'ra . Nec humores calidioribus medicamentis exhibitis commoueri debent, cum partialia ulcera febris aucta vel saepe parum vel plane nora iuuet; sed humores nil nium agitati saepe inflammationem intendant, et

ulcera exasperent. Haec et alia monita, in vicerum Curatione attendenda, ex natura morborum,

quibuscum ea coniundi sunt, definiantur.5 - 482. His bene perpensis, de externis remediis vleera purgantibus cogitandum est Vlcera autem

puris

173쪽

purgare est ea remouere quae boni lymphati ei meei accessum impediunt. Qua in re orificia arteriarurn in vicere vel nimis relaxata, Vel crusta plus minus mucosa et tenaci inducta, ita mutanda sunt, ut humor bonus, qui loco chorosi et cxis assivit, stasi non corrumpatur. Varia itaque pro varietate viceruinmedicamenta eligenda, eaque variis partibus et u cessivis mutationibus ulcerum accommodaniux sunt.

. 483. Vleera superficialia sub cuticula serpentia et nimio humoris assiuxu molesta, nec ad sacilem exsiccationem ducenda, aqua phagedaenica, quae ex aqua calcis tuae cum pauxillo mercurii sublimati trita componitur, egregie corrigit siccat enim, et leni n-mulante vi vasa minima roborat sicca tamen et nimis prurientia ulcera eam non ferunt, quibus potius emplastrum diachylon simplex vel compositum cum gummi apponendum est, quo emollita crusta, suppuratio aliqua accedat.

Non tantum superiacialibus, sed et ulceribus profundis decocta aquosa plantarum amaricantium, scordii absinthii cet radicis aristolochiae, genti nae, et et cum linteis carptis, et in epithematibus applicanda sunt quibus maior efficacia additur, si cum aqua calcis tuae, quae siccantela virtutem habet, praeparantur.

Cum autem saepius in his ulceribus paries sordidae sparsim haereant, quae sola exsiccatione non soluuntur, puluilli unguentis digestiuis vis balsamo ARCAE imbuti, illis lueis imponi possunt quo id, quod impurum est, suppuratione secedati Un-

174쪽

16 PARS I. TR 'V. ULCERA.

quentum apostolorum vel aliud aegyptiacum dictum, ad ulcera mundanda et crustas non nihil detergetidas maiori cum essicacia adhibentur; sed loca neruosa et quae iacile irritantur, haec non semper patiuntur. g. 486. Si quando fit autern saepe, crusta mucosa digerentibus et pinguibus emolliri nequit, multo a. gis, si superficies callosa et ferme sine sensu est, tunc acriora remedia requiruntur, ut vitri Olunx et alumen sum, quae humiditate spuente soluuntur. Si vero ulcera almis sicca sunt, solutiones horum medicamen torum et aerugimis, vel etiam ipsi spiritus acidi minerales, vel spiritus salis ammoniaci in puluillis applicantur. His enim omnibus crusta resoluitur, et sana pars viceris non nihil irritatur, quo id. quod impurum est, leui inflammatione et inde blanda suppuratione soluatur et secedat. g. 87. In usu horum medicamentorum adurentium caute versandum est, suntque locis tantur impuris admouenda; ideo liquores optime linteis carptis excipiuntur, et, ne humiditas eorum dissundatur, leniter exprimantur, vel sordidis illis locis leniter tantum s liniantur. Cum autem nihilo minus saepe nimium dolorem et insarnmationer excitent, paulo post unguenta digestiua, aliis puluillis excepta applicanda sunt, quae succedenti quoque suppurationi fauent.

ulceribus venereis, commendari meretur Dulcisse dictus mitissime agit, magis adurit et purgat mercurius praccipitatus ruben superficiei viceris insperis

175쪽

spersus; nonnunquam tamen haec medicamenta pinaguedine vel unguentis digestiuis excipere, et ita paplicare praestat Mercurius sublimatus corrosiuusessicacius agit, qui tamen, ne venenatos effectus iii corpus ipsum transserat, surrima cum attentione ad hibet debet.

Qua praeterea nota sunt rodentia et eaustiea medicamenta potentiora, . c butyrum antimonii, lapis causticus chirurgorum, qui alcatinae indolis est, . cum fluere soleant nimisque diffundi, sanas quoquupartes nimium saepe arrodunt Lapis infernalis siue luna caustica omnibus reliquis causticis potentialibus praeferri meretur, quippe qui super partes destruendas ductus escharam format, unguentis di

Cum autem interdum in vicere partes nervi, e Deile irritandae occurrant, non tantum est, quas g. 37 monuimus, iique attendenda sunt sed putauillis quoque, vel siccis, vel imbutis essenti succini vel myrrhae sine alcati parata, partes sensiles obtegendae sunt. Interdum quidem unguenta digestiua his ipsis essentiis vel aqua vulneraria diluuntur, quo putredinem, cum suppurati0ne facile occurrentem,

compescant cum autem contrariorum medicamentorum miscet operationem quaestam saepius irr1pediat, depuratio ulcerum his inagis retardatur, quam essicitur.

Spirituosis et balsamicis medicarnentis ear quoque fungosa in ulceribus ad sanationem properantibus facile excrescens oercetur; quamquam aqua a pha

176쪽

phagedaenica, quae magis exsiccat, praestare videtur. Quod si vero caro fungosa et putrida sub hac lenta curatione nimis excrescat, illa quoque adurentibus ante laudatis . 486. coercenda est, nisi interdum satius videatur, eandem scalpello praescindere, et ulterius incrementum puluillis siccis applicatis cohibere.

si crustae ulcerum nimis durae sunt, nec partes sanae vicinae nimium causticorum remediorum usum ferunt, tutius certe scalpello exscinduntur. Interdum, praesertim si ora ulcerum nimis callosa sint, ea scalpello incidantur, quo cruenta fiant, tunc enim unguenta digestiua et non nihil caustica eo

melius agunt, et partes emortuas, suppuratione mota soluunt. Causticis actualibus ulcera mouere, et escharam inducere, interdum forte conuenit, cauem dum tamen est, ne dolores praeter necessitatem intendantur.

. 493.

Ulcera per se validam inflammationem vix indu-

eunt, attamen, si medicamentis aliisque remediis acrioribus talis excitetur, interdum necessarium est, ulcerum confiniis epithemata discutientia apponere, quo stagnantes humores moueantur, nec inilammatio strictis vasis nimis intendatur. Circa ulcera qu*que haud raro tumpres edemato si oriuntur, qui eorundem sanatipnem impediunt ergo, cum ψ- tu partium dissipari nequeant, videndum omnino est, quousque vel epithematibus siccis, vel fascia roborante, vel aliis auxiliis I. as . seqq. propositis, vim

eantur. '

177쪽

Hae summatim tantum indicata attentionemehirurgi in sanandis ulceribus dirigunt Cum vero

varia ulcerum conditio sit, et singulares saepe mutationes mutatam quoque medendi rationem exposcant, chirurgi, qui ulcera debita cum attentiono tractant, partes vel emolliunt, vel roborant, vel adurunt, vel a putredine defendunt, prout quidquapropter accedentia symptomata necessarium videtur. Sunt hae saepius diuturnae et taediosae Curaistiones, quae non nisi accurato aegri regimine et veraehirurgi attentione vincuntur.

Vlcus depuratum, omnibus impedimentis remotis, carne bona et firma repleatur, cuius incrementum digestiuis quidem medicamentis quodammodo iuuatur, balsamica tamen vel immiscenda vel inte

ponenda sunt, s. -υο ne excrescentis carnis eminentiae . s . nimis fungosae evadant, sed aptam densitatem habeant. Vlcus tandem, ut vulnus, clam trice inducta penitus lanatur. g. 9 6. Sunt et vicora cacoetsica, quae ob nimis deprauatam humorum indolem sanari nequeunt, aut, quia habitualia sunt, cum incommodo aegri ad sanationem ducuntur. In his munditiei ratio habenda est, ne acri humore diffuso proserpant, sed intra limite coerceantur Haec quoque, si nimis sicca fiunt et dole it interdum emplastris emollientibus applicatis lenienda, interdum vero leuiter irritanda sunt, quod puluere radicis reos florentinae et aristolochiae, melle excepto, optimo praestatur Pulvis etiam cantharidum interdum ad hunc finem adhibetur.

178쪽

ita PARS I. R. IV. ULCERA.

g. 4 497, Vleer praecipue in contextu celluloso sedem mgunt, et inde inter varia, partes organicas descendunt easque laedunt Cum igitur materia ulcs- rosa in laxiore contextu celluloso clam progrediatur, et cellularum communicatio huic progressu faueat, varii sinus formantur, qui a cauo primario viceris in laterales cauitates extenduntur.

In vulnerum itaque et multo vi agis in ulcerum euratione chirurgus attendat, ne clandestinae materiae purulentae et saniosae derivationes eueniant, id quod non tantum tempestiua abscessus incisione, s. IO8. Orebriore vulneris et viceris di iusitione, et ita accelerata eiusdem purgatione et moderata compressione partium, ad quas materia in laere contenta dimanare posset, efficitur maxime autem eo respiciendum est, ut partis ulcere assectauris situs eligatur, in quo materia ictuat, minime vero in

abscondita loca descendat. g. 499 In compressione, quae vel digitis fit, vel linteis

eomplicatis per ascias adstringendis, caute versandum est, quo materiae essiuxus per eam ad orificium viceris ducatur, nec ad stula loca propellatur. Hinc quoque in iniectionibus liquidorum medicamentorum, quibus ulcera interdum eluuntur, exprimenen et in turandarum applicatione ea omnia uiten

tur,

179쪽

tur, quae excretionem materiae ulcerosa retardare

vel prorsus impedire possint. f. Co. Ulcera sinuosa, quoniam utplurimum CaUa cylindrica sstunt, interdum fistulae dicuntur; sed, si accuratius loqui velimus, ulceri sinuoso tunc demum fistulae nomen competit, cum cauum crusta callosa obductum est, haec enim duritiem et insensibilitatem inducit, et acrem corruptamque materiam magis magisque lauet. Callus in vicere quidem ex stas materiae spissae non esiluentis, sed condensatae oritur, praecipue tamen ipsae brae contextus cellulosi, constrictae et densiores redditae, cum materia viscida stagnante in unam quasi tunicam concrescunt ita ut eauum totum crusta plus minus densa inuestiatur, et, si sinus callosus mox sub cute excurrit, duritius tactu percepta directionem fistulae ostendat. g. SOMCaussae itaque quae sinus, et ex his fistulas sormant, variae sunt nimis diu dilata maioris abscessus incisio neglectus depurationis vulnerum et ulcerum; nimia partium vicinarum presso in liminanda materia ulcerosa turundae nimis durae et rigidae in ea ua angusta insertae compressa valida per fascias his partibus circumductas medica monta nimium exsiccantia tunc applicata , quando mater; peregrina educenda restat caustica quoque et adurentia medicamenta, quae superficiem viceris nimium crispant et stringunt, neque tamen inflammationem et suppurationem soluentem mouent.

180쪽

16 PARS I. R. IV. ULCERA.

Disquisti Hstularum haud raro dissicilis est.

si fio sub cute excurrunt, durities, quae callum in vicere prodit, . o I. eundem etiam in continuata fistula formari indicat in dete gendo ulcere saepius ex ostiis lateralibus sanies cum purulenta materia remixta egreditur, quo facto viae absconditae specillo vi erius, sed caute detegendae sunt; quamobrern, si sinus inter musculos descendunt, membrum apte collocandum, vel etiam non nihil mouendum est, quo disquisitio ex voto succedat Interdum moderata iniectione decosti scordi vel smi iis plantae in profunda ulcera sinus laterales et fistulae deteguntur. g. O .

In disquistione sinuum et fistularum per specilla

non satis caute versari potest chirurgus cum enim Contextus cellulosus vel sanus quoque, sensu exquisito careat specillo rudius immisso sinus formari possunt, cum etiam fistulae non semper recta, sed fle-Σuos saepe via procedant, non quidem rigidis et exivietallo fabrefactis specillis, sed ex virga balenaria Paratis, vel cereis, exploratio ulcerum in absconditis locis serpentium instituatur.

9 SOS. Angustum orificium sinuosi et fistulos viceris,

quod in cute patet scalpello ancipite ampliandum est, quo ambitus internus eo melius disquiri possit. Interdum quidem urundae, ex rapis exsiccatis, rudice gentianae et spongia paratae, quae humiditatem sugunt et turgent, ampliandi orificii caussa immittuntur; sed, cum orificia pressione valida nimis callosa reddantur, saepius his uti non conuenit. Ergo

incisiones scalpello factae omnino praestant.

SEARCH

MENU NAVIGATION