Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

PARS I. R. V. MORBI OSSIUM ao9 praecipue his iuncta crebrior frictio, mobilitatem

partibus iis sensim paulatimque restituunt.

Similia quoque auxilia prosunt, cum membrum ob partium vicinarum compressionem, et deficientem inde pleniorem humorum aflluxum tenue fa-Hunx est et quasi emarcuit. Efficaciam vaporis, qui membro, in ventrem animalis recens allati calidum p. Amim mista, applicatur, rigiditatem quoque tollere, et stillicidium aquarum, inprimis thermalium, similem effectum pxaestare, experientia docuit. Si nerui ob compressionem et quietem partis stupidi et admotum et sensui inepti iacti sunt, rubefacientia

medicamenta et urticationes applicentur, nimis durum enim videtur, tunc eosdem ferro candente

excitare. s. diu. g. 6r . pertractata nunc fracturae simplicis curatione, nonnulla quoque de complicata, quae scilicet cum

vulnere est, exponenda erunt Qua in re et inflammationem et alia pessima symptomata, quae tunc temporis aegroto aceidunt, quando parte franguntur, ractaeque et e situ suo dimotae in verum situm reducuntur, et praecipue, quando callus formari et consolidatio sit praestari debet, examinabimus haec enim cum fractura coniuncta incommoda peculia rem interdum chirurgi requirunt attentionem.

In genere itaque notamus, in magna et valida dilaceratione et contusione partium mollium pericu losam interdum oriri posse haemorrhagiam et magnam semper inflammationem extimescendam, ideoque sanguinis profusionem suo modo coercendam, et venaesectionem, eamque pro constitutione aegri

222쪽

a1o PARS I. R. V. MORBI OSSIUM.

et symptomatum accedentium ratione repetitam, necessario administrandam, et, quo febris inuit oborta intra limites moderatos contineatur, victUS UO-que rationem habendam esse, quam quidem doctrinam omnem in antecedentibus iam satis expli

cauimus.

Longe vero periculosior est haec inflammatio. s ad membranam ossa inuestientem clandestine proserpit; sit vasa maiora vicina, vel ea, quae per Osias substantiam ad meditullium excurrunt fragmentia Ossis premuntur vel tenduntur, quin prorsus laeduntur, nec tantum inflammationis, sed etiam haemorrha-giae oboriundae caussae sunt; si aliae partes nobiliores, C. medulla spinalis comprimitur quae qui dem et alia a chirurgo caute disquirenda et diiudicanda sunt, antequam de reponendis partibus fractis cogitet.

Praeter venaesectionem enim, supra commendatam, protinus epithemata inflammationi discutiendae conuenientia 5.8 l. seqq. adhibeantur, et interea ex symptomatibus concurrentibus grauitas laesionis diiudicetur. Nam cum in tanta partium laesione, 9 626. quae cum earundem dilaceratione coniuncta est discussio nunquam attingi possit,de acceleranda suppuratione 3.37. seqq. et pure educendo magis cogi tandum est.

f. 628. Ossis fragmenta, si fieri potest, in verum situm

reponenda sunt, ex his alia, quae depressa sunt, eleuentur, alia non nihil deprimantur, suspensa tamen manu vel ferramentorum leni applicatione, ne medulla vel aliae partes vicinae nimium comprimantur vel irritentur Quam ob rem etiam acuta fragmenta,

hinc

223쪽

hine inde eminentia, serrula vel orcipe praescindenda et vulnus ipsum ampliandum est, . 419 quo, quid seruari quid contra auferri debeat, euidenter

cognoscatur.

SP eum fractura etiam luxatio coniuncta sis, omnino tentandum est, an luxatae parte reponi possint, antequam fracturae curatio suscipiatur. Sin fractura prope articulum sit, et repositio luxati ossis sine valida tensione fieri nequeat, si acturae curatio prius suscipienda est Cum autem tardior luxati repositio, ob articuli rigiditatem interea inductam . . admodum dissicilis sit. illa quidem aquosis calidis et oleosis epithematibus applicatis auertenda est, raro tamen perfeci curatio utriusque vitii Lsium locum habet, sed tertium, hoc est, anchylosis, subnascitur.

periosteum leuatur. clandestinam saepe inflammationem mouet; quae, si leuior est, interdum venaesectione eaque repetita discutitur in grauior, ea ne epithematibus quidem ex herbis discutientibus paratis facile cedit Cum itaque interea dolor maxime intendatur, cataplasmata emollientia protinus applicentur, et pus, quod uiplurimum in profunda sede coit, incisione facta educatur, me stasi hin morum ossis substantia nimium corrumpatur.

Dolorem partis fractae repositio apta fragmentorum leuat cum vero minima, et praecipue acuta et pungentia fragmenta non semper protinus eximi queant, cataplasmatibus et iis praecipue, quae anodyna Virtute pollent, s. Io . tendum est, quo suppu- a xatione

224쪽

ratione mota partes laxentur et dolor remittat Licet enim multa suppuratio in his partibus omnino molesta sit, earumque destructionem augeat, nimius tamen dolor et tensionis validae symptomata alio modo leuari nequeunt. Saepe etiam dolor vel potius pruritus in summa cute circa locum fracturae sentitur, pustulae eleuantur, et cuticula erosionibus, sero acri astis, desqua- matur. Hoc itaque incommodum, si ab emplastris vel unguontis, quae imposita suerunt, oritur, nonnis his remotis tollitur. Si vero immundities eius caussa est, haec spongia, qua vulneraria madefacta, abstergatur, et nouus fasciarum apparatus appli

cetur.

g. 633.

Οedemata, quae membra fracta et vicinas quo- qtae parte Occupant, Viplurimum a nimis stricta fasciarum applicatione pendent. Hoc incommodo itaque oborto et aucto fasciae non nihil relaxandae. et ad humorum stagnantium placidam discussionem praestandam, epithemata sicca applicanda sunt,f. as . seqq. Si gangraenosa corruptio nimis vehementem inflammationem sequitur, omni partium

adstrictione vitata, ea applicanda sunt, quae asibi indicauimus, . I 9 seqq. f. 63 . cum tractura complicata, hoe est, cum vulnere vel alio grauiore symptomate eueniente, partes laesae aliquoties singulis diebus attendendae, et medicamentis admotis, aut etiam mutatis assciendae

sint: deis gandi quoque ratio ab ea, quam 9 6 inseqq. deseri simus, longe diuersa eligenda est. Disquisitione enim, ut decet, absoluta, et extensione membriet

225쪽

et partis fractae repositione, quantum fieri potuit, praestita fascia octodecim capitibus instructa ita apponatur, ut capita sibi inuicem superimponenda apte super partem laesam ferantur. Ferulae et reliquus apparatus simili ratione adhibeatur, et adstrictio moderata fiat.

Arcula PETIT ita quidem fabrefacta est, ut membrum fractum apte in ea collocari, eius latera utrinque reclinari, et facta deligatione iterum apponi possint eius tamen correctiones varia coram explicat, imus. Nunc quidem monemus, membrum laesum non commodius reponi posse, quam si cauum ligneum figurae membri aCcommodatum, formetur, inter deligandum adminiculo ministrorum extensio moderata praestetur, et ipsum membrum, applicatis iis, quae postulat eius laesio, remediis in cauum reponatur, eiusque situs molliori lana vel opere

coactili interposito firmetur. g. 636 In fractura, obliqua praecipue, et ubi musculorum contractio membrum breuius reddit prudentia chirurgi maxime necessaria est, ne membri laesi partes aut nimium adstringantur,aut relaxentur Monita huc facientia, ex crebro usu thaurienda et confirmanda, coram explicabimus, variasque machina in hunc sum inuentas examinabimus ). Tamen Omnino tenendum est, membri a tam graui laesione non nihil accurtati culpam in laesionem magis, quam in chirurgum coniiciendam esse. id Mem deci' acad. roy de Chirurgi a Palis Tom.

II. P. 422 Tab. XXI.

226쪽

Ροst varias ossium laesiones, inprimis circa articulos, hi ipsi mobiles antea, immobiles redduntur. quod vitium vel ex laesione, accurtatione et duritio partium mollium, quibus ossa firmantur, vel ex coalitu ossis eum vieino oritur, et in genere consideratum ἀγκυλη seu anchylosis appellatur. Infirmitas membri, a ligamentorum circa arti gulos annexorum laxitate pendens, a nostro morbo vere differt: eum tamen aequalem et liberum partium motum tollat, in curatione eo quoque respiciendum est. Ligamenta nimirum circa mobiles articulos ducta, et cum perios eo suo coniuncta, ex vulneribus,

contusionibus, aliisque laesionibus ita quidem inflammantur, stringuntur, et inde ex elasticitate sua, facilem motum siciente, ad rigiditatem mutantur, quae, si aptis auxiliis tolli nequit, liberior articuli motus impeditur, vel, si partes prorsus occallescunt, omnino tollitur.

Praeter varia has. articulorum laesiones liqvqr articularis, albumini ovorurn similis,g. s o. interdum deficit, et siccitatem ex strepitu in articulis cognOscendam sicit interdum vero spissior fit et concrescit. Hoc, quod ex nimia quiete interdum accidit, . ra multo maiori cum molestia et immobilitate euenire potest, si axungia articularis prorsus

densatur, vel si ex laesis internis partibus callosi et langosi

227쪽

PARS I. R. V. MORBI OSSIUM ars

Iungos tumores excrescunt, qui cauum Occupant et liberum articuli motum impediunt. g. in o. Spongiosae ossium mobilium extremitates, an adultis interdum, sed crebrius in iunioribus, ita laeduntur, ut epiphyses, nec satis iam extensae, nec cum dia physibus coalitae, saepius aificiantur et intume. scant Si tunc vitium humorum, ut in hachitide, accedit, tumor magis confirmatur. Etsi vicina ossa inter se non prorsus concrescunt, digamenta tamen ita tenduntur et occallescunt, ut omnis serme motus tollatur Hoc tandem vere euenit, si partibus his, prope articulum fractis, vel epiphysibus diductis. callus excrescens non satis coerceri potest, sed vel ipsum articulum attingit, vel verum ossium, alias mobilium, coalitum inducit. g. 6 I.

In his laesionibus, haud raro compli eatis, diagnos saepe dissicillima redditur. In disquisitione igitur instituenda praecipue quidem ad caussas laesionis externas et internas respiciendum est, ut succe sua partium mutatio cognoscatur, quo salto et figura articuli, et ligamenta ingentia, musculique his inserti bene diiudicandi sunt, ut sedes morbi eiusque augmentum eo accuratius definiatur.

Prognos ex gradu laesionis, ex tumore partium, Celerius vel tardius excrescente, ex duritie plus minus insigni, praecipue petenda est. Quamdiu enirn vitium, ex siccitate articuli et spissatione axungiae post defectum exercitationis membri Ortum, recens est, mobilitas membri restitui posest si vero morbus inueteratus est; si tumores densi et cartilaginea duritie insignes in cauo articuli nascuntur, si ossis fram callus

228쪽

callus nimium eminet si ligamenta post vulneram. rata nimium accurtantur, curatio vel dissicillima est,

vel prorsus nihil efficit.

Nimiae ligamentorum rigiditati et articuli siccitati epithemata, et cataplasmata emollientia et discutientia, nec non Unguenta neruina opponi possunt. praesertim si exercitatio articuli, quae ab initio obdolorem locum non habuit, hoc non nihil mitigato. iterum suscipiatur Cum vero emollientia medicamenta contrarium vitium, partes nimium relaxando, inducant, emplastra discutientia, . . de galbano crocatum vel oxycroceum saepius praestare videntur, vel illorum sui interponi debent. Spiritus vini et camphoratus etiarn noxius est, quoniam partes PC-cat et humores cogit omnibus his auxiliis ante.

ponenda est frictio, et stillicidium solutionis salis ammoniaci vel aquarum thermalium, . 2s6. quod successiuam disquisonem omnino iuuat. g. Post horum medicamentorum applicationem nonnunquam pustulae, et excoriationes cuticulae etiam cum aflluxu seri obseruantur Neque tamen hic effectus semper noxius iudicandus est quoniam. exanthematibus his obortis, decubitus acrium in morum ab articulorum cauis auertitur Quam ob rem nonnulli et muriam cum herbis discutientibus sabinae, rutae, et coctam commendant addito in- iupor vitriolo et alumine sed haec laxitati ligamentorum potius, quam eorundem rigidii ii conuenirovidentur

229쪽

ransibus, calore et motu accedente axungiae articulorum excretio et resorptio etiam adiuuatur, quibus eius nimia tenacitas interdum resoluitur, attenuatur, et ita partium mobilitas restituitur. Diu' men in applicatione remediorum elenorum perseuerandun, eoqUe attendendum est, ne calor nimius partes exsicceti Scalpello ligamentum capsulare incidere, spilliorem humorem exprimere, et inieri ionibus v. c. insus agrimoniae eluere , non nisi multa cum attentione licet harum enim partium vulnera

difficulter sanantur, nec raro rigiditas insanabilis relinquitur.

Si callus in articulo excrescit, in recenti sortet statu, motu partis continuato et medicamentis discutientibus et resoluentibus applicatis, aliqua mobilitas restitui potest, semper tamen impedimenta

remanent, et cum cartilagines vix restituantur, articulus inaequalis redditur. Fungo Re glandularum excrescentiae, quae inter ossium articulos oriuntur, nisi forte exscindi possint, eodem modo immobilitatem perpetuam relinquunt.

Si ossa vicina post varias laesione et curationes a perios leo denudata, in genesi noui calli vel exos os bus benignis eitenduntur, et se inuicem prorsus contingunt, ideoque interdum inter se coalescunt, en sitate vero osse acquisit , nullum auxilium recipiunt: si vera aliqua adhuc calli conglutinantis mollities est, et motus partis tentari potest, coalitus sorte impeditur. Epithemata et empla'stra discutientia tunc applicata prosunt emollientia vero et roborantia magiS nocent.

230쪽

T ssa in or se eoniuncta plus minus mobilia depro- henduntur, prout nimirum partium corporis firmitas et motus illud requirit. Alia itaque ex sedo sua parum cedunt, sed densa cartilagine et firmis ligamentis coniuncta subsistunt alia vero, cauitatibus et eminentiis cartilagine incrustatis instructa, ad liberiorem motum disponuntur Vtriusque generis ossa e sede naturali mota, luxata dicuntur.

Tanta est articulorum corporis humani varietas, ut eae distinStionos, quibus ab anatomicis in genera et species distribuuntur, chirurgo vix sussciant hic potius luxationem diiudicaturus in quolibet articulo figuram extremitatum Coniunctarum, ligamenta connectentia, dendines musculorum ipsosque musculos, qui articulis adhaerento vel eo transeunt. accurate disquirat, et ita ossis emoti peruersam sedem vere diiudicet. So. Hanc ob caussam, quo ratio singulis articulis me. dendi accuratius perspiciatur, praecipuas et particulares luxationes sparsim in altera chirurgiae nostrae parte examinaturi sumus; nun tantum prae- Cipuas disserentias, caussas et symptomata indicabimus, et, addita diagnos ac prognosi uniuersali, indicationes et auxilia ipsa in curatione attendenda summatim proponemus, ut ossicium chirurgi in his corporis laesionibus definiamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION