Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

PARS II. R. I. INTEGUM MORBI a 29

CAPUT d.

Tamores paruuli, in summa cute orti, et callosi

redditi, varii sunt. Nonnunquam enim tenui radici adhaerent et cutis productionem variae figurae exhibent, saepius in callosis et asperis papillarum culanearum eminentiis latae basi insistunt, et speciatim verrucae dicuntur, vel, si cuti tenui super tendines et perio steum, in pedibus poti, limum, accrescunt, claui appellantur. Similes eminentiae ex lue Venerua se epe pudendis, praeputio et glandi adhaerent, et porri seu verrucae venereae appellantur.

Non tantum immundities et valida compressio vel frictio, ut externae caussae, sed acer quoque humor arrodens, ex humorum vitiis pendens, excrescentibus papillis occasionem praebent, Quae ex venere labe in pudendis potisDmum oriuntur eminentiae, vel quae aut ex ea dem, aut ex alia caussa, in palpebrarum ambitu excurrunt, pessimae sunt Cum autem vi non perpetua compresso et crebrior frictio paruulos ho tumores moueat et augeat, tenuis poti Issimum et contextu celluloso parciore instructa cutis, circa digitos pedum calceis angustioribus pressa tendinibus et perios eo inhaerentes has eminentias ita dolorosas reddit ut haud raro inflammationes partium vicinarum excitent. Quae ex tenui radice haerent eminentiae cutis

callosae, pilo, ex cauda equina evulso, vel serico filo 3 ligan-

242쪽

13o PARS II. R. I. INTEGUM MORBI

ligantur, et ita humoris nutrientis assiuxu cohibito, exsiccatae decidunt Emollitio earum, quaesumimae uti lata basi adhaerent, per emplastra, vel aliqua erosi per ceram viridem es scitur, qua facta sensim abraduntur Verrucae, quae his remediis hon cedunt, causticis, inprimis lapide infernali aduruntur, et vel desquamantur, vel aliqua suppuratione excitata soluuntur: caussae tamen, propter quas reuerti possint, sedulo euitandae sunt In venere labe affectis interna curatio praemittatur qua praestita vel sponte exsiccantur, vel remediis externis postea applicatis facile cedunt.

Aerimoniam humorum magis produnt vitia culatanea, quae in densa cute sedem figunt eamque arrodunt. Mitissimus ex his morbus est herpetis prima species, germanice Flechten, Schwinden Nimirum cuticula in quibusdam locis pustulis exiguis eleuatur, vel potius cum pruritus sensu aspera redditur, sicca desquamatione sursuribus simili, ab inaequali et aspera cute recedit, et interdum quidem seros humiditate scatet, saepius autem sicca squamularum separatione molesta est

Quod vitium eis saepius paruulam tantum cutis partem occupat, pertinax tamen est, inprimis acrimonia quadam humorum interna nutritum. Altera vero

243쪽

vero herpetis species magis serpit et molesta est sana enim cutis viplurimum tumida fit, et postea, pustulis paruis copiose erumpentibus, aspera redditur, vicuscula sensim accedunt, quae saniem plorant, per quam erosio ad vicina loca serpendo protrahitur. Hoc vitium interdum ad erysipelas pustulosum vergit g. 62. interdum autem, si chronicum subsistit, omnino ad scabiei genera referri meretur.

g. 682. Vari in glandulis sic dictis miliaribus seu sebaceis

culaneis, vel ad sedem potius radicis pilorum deprehenduntur, cum loco unguinis utanei tenuioris acer viscidusque humor haec caua occupauit, et stagnando magis magisque corruptus est, tunc quidem exigua vel nulla inflammatio accedit, punctulum potius nigrum in cute obseruatur, quod quasi operculum siccum sistit, quo remoto, spissus humor forma vermiculi exprimitur. In irritante magis humorum acrimonia praecipue in lacie rubor culaneus, ceu leuio inissam matio, accedit, et alteram quasi aegrauiorem huius morbi speciem sistit, ex qua non raro diuturna exulceratio relinquitur.

g. 683.

Saepe ingrauescit hoc vitium, praecipue in insantibus, nee tantum faciem occupat, sed inde etiam ad partem capillatam transfertur quod actiores dicunt medici seu porriginem, erosione stillaei diuturna saepe exulceratione et desquamatione plus minus humida molestam. Si capitis partem capillatam profundius affecerit, tineam sistit, quam ex glandularum lymphaticarum corruptione saepius oriri inimus f. 9 I. seq.

244쪽

Diuersae hae et nonnunquam sub alia a nobis non descripta specie, occurrentes cutis erosiones, nominibus certis vix insigniri possunt, quia ob magnam pustularum et ulcusculorum varietatem, auctores in iis deseribendis multum variant. Cum enim non tantum ab immunditio, sed saepe etiam ex varia humorum acrimonia pendeant, quae ipsa in diuersis hominibus pro ratione errorum diaetae et idiosyncrasia humorum varia est, illarum etiam differentia vix satis definiri poterit In corrigendis itaque humoribus, et robore solidarum partium conseruando restituendoque, diligenter versetur medicus, diaetam omnem inprimis invictu bene ordinet, potum diluentem non nimis stimulantem, ptisanas nempe demulcentes, exhibear, et cutis munditiem seruare iubeat. In habitualibus his cutis vitiis humorum correstionem, vernali potissimum tempore, ubi perspiratio aere puriore adiuuatur , Vrgeat, quamobrem varia monita, in scabie

curanda potissimum proposita, m. c. s. Sa I seqq, huc transferenda sunt.

In eligendis vero medicamentis, peruersos humores eorrigentibus est,quae sanguinem commouent, et vehementi impetu humores ad peripheriam corpori urgent, quoniam morbus iisdem exasperatur, vitanda sunt idem tenendum est de externis reme diis, quae si acrimonia sua cutim vehementius irritant,

humores magis ad peripheriam corporis alliciunt, vel, si mitissima sunt, cutem sanam saepe nimis re

laxanti

s. 687.

245쪽

PARS H. R. L INTEGUM MORBI a 33

Optimum remedium externum est in munditie, quae leni frictione cum pannis laneis piutoribus ossicitur, facilem perspirationem fovet, et desquamationem cuticulae succestiua exsiccatione iuuat. Saliuam sani et ieiuni hominis vi abstergendi pollere. Donnulli perhibent. Cum sicca desquamatio nimium pruritum excitet, asperitatem sorte cutis corrigit mucilago cydoniorum. Oleum empyreumaticum, quod ex charta alba super metalli laminam posita et combusta exsudat, leniendi et exsiccandi vim simul habere videtur Lac virginis, quod ex benI Oeparatur, asperitatem cutis quoque tollit, et ulcuscula munda reddit.

f. 688.

Si in his vitiis culaneis nimius assiuxus acris seri est, varia cosmetica remudia ex calcibus plumbi et mercurio parata suadentur calces nimirum plumbi siccant, et nimis laxa vasa blande stringunt mercurio vis mundificans in ulceribus paruis non neratione tribuitur, tamen haec medicamenta, caute usurpanda sunt quoniam ab eorum usu nimio, si vel nimis reprimant vel ex parte resorbeantur, Corporibus potissimum infirmis varia damna inducuntur.

Si unguentis potissimum utimur, pinguedines

additae, quae pruritum quidem leuant, attamen non tantum relaxando Ocere, sed quoniam acile rancidam indolem acquirunt, rodendo laedere posmns, antequam applicantur, bene examinandae et roborantibus atque exsiccantibus temperandae sunt. Cineres inci, vel tuti bonae notae tutissima sunt

exsiccantia, si pinguedine recenti excipiuntur, et Dr- s ma

246쪽

m emplastri madentibus oeis applicantur. ro. sones utaneas, ab externa caussa in infantibus potissimum oriundas, puluis lycopodii inspersus optime exsiccat, et hoc in casu cerussa ac terris bolaribus praestantior est.

FVRUNCULO ET CARBUNCULO.

gnans, Vasa arrodit, ex quibus spissus sanguis effunditur, inflammationem mouet, et vicinam pinguedinem premendo duriorem reddit. Tumor itaque in apicem eleuatus, multum dolorem ciens, su-runculus scilicet, oritur, qui emollientibus emplastris admotis ad aliquam suppurationem ducitur cute enim rupta, vel leui incisione secta, purulenta et iam guinolenta materia emittitur, quam ob caussam etitam furunculi germanis Aluschinere dicuntur. Hi membranaceis et neruosis ocis inhaerentes magis

molesti sunt. f. 69 I. Qui solitari in locis, ubi tantum copiosa pinguedo est, oriuntur furunculi, ii praeter dolorem damnum non inferunt: si enim, materia stagnante emissa, emplastrum diachylum cum gummis, vel ma- lacticum spis1us illinitum imponitur, durities pinguedinis reliqua discutitur; si post graues morbos V. c. variola relinquuntur, et insignem cacochymiam et corruptam praecipue pinguedinem produnt,

praesertim si copiosi sint, vel prope ab ossibus aut

ipsis

247쪽

PARS II. R. I. INTEGUM MORBI. a 3 sipsis articulis exsurgant, caute tractandi sunt, et nisi inferna medendi Cura ex Vot procedat, grauissima

mahi arserunt.

In peste materia morbi maligna ad glandulas lymphaticas ducitur, et bubones pestilentiale essicit,9 283. Anthraces pestilentiales his serme similes

sunt, etiamsi enim, visurunculi sedem tantum inpinguedine subculanea habent, maligno tamen humore turgent. Carbunculus pestilentialis est pustula, in summa cute nata, obscure purpureo colore cincta, mox liuescens, ardente detore molesta, quae ut priores ex humorum summa malignitate gignuntur. In his magis ad malignitatem humorum, quam ad cutis erosionem et destructionem respiciendum est, eorum enim indoles ex natura morbi, in quoessiorescunt, optime diiudicatur. Et quem admodum in mitiori malo glandulae obstructae pure circa illas moto, secedunt, . 9 o. vel facile exscindi possunt, . 3o I. sic interdum quoque bubones, anthraces et carbunculi pestilentiales, suppuratione in peripheria mota corruptum a sano separant,quae tunc applicatis cataplasmatibus et emplastris, quae emolliunt quidem, putredini tamen resistendi vim firmi habent, sustinenda est.

Quod si vero malignitas maior in eorpore si tumores hi cu sane omnes cito subsidunt, in gangraenam et sphacetum abeunt, et ob materiam celeriter resorptam mortem aecelerant. Si subsistunt, et corruptione propria in nigredinem vergunt, ali-

uuam spem salutis superesse cognoscimus quamdiu enim

248쪽

enim exscindi possunt, scarifatione in isto loco sub iuncta insammatio excitatur, vel, si ferro candonte tacti escharam formant, Viribus vitae adhuc vigentibus sanati succedit, et materia morbi ad haec ulcera deducta ab internis partibus auertitur.

CAPITI MORBIS.

ducimur, cum ad capitis morbos pertractandos nos conuertimus etenim praeter subtilem partium fabricam,arteriarum,Venarum et neruorum copia et mi

rifica per partes varias distributio attentum omnino requirunt chirurgum. Cum igitur in hac introductione primaria tantum huius doctrinae capita tangere posit mus, ulteriorem disquisitionem, ex praestantissimorum auctorum scriptis petendam, passim indicabimus.

HYDRO CEPHALO. S. 696.

Hydrocephalus est tumor capitis praeternaturalis, a sero, extra vasa effuso, et in cauis stagnante, oriundus, m. c. g. 464. 469). In infantibus potissimum iisque recens natis obseruatur, et quatenus humor

249쪽

PARS II. R. II CAPITIS MORBI a 37

humor effusus, vel extra vel intra caluam collestus..capitis partes distendit, in internum et externum

dispescitur.

Externus hydrocephalus ab humore viplurimum sub cute, in contextu celluloso, rarius sub membrana epicrania et pericranio haerente, pendet; internus autem praecipue serum inter piam et duram matrem, interdum tamen et in ventriculis cerebri inprimis lateralibus, effusum sistit, et ita, hemisphaerium vel alterutrum vel utrumque eatendendo, molem capitis auget.

Serum, in cauo caluariae stagnans, in insantibus nonnunquam ad tractum medullae spinalis intubum seu processum externum magnum durae matris de scendit. Hoc dum accidit, vertebrarum ossicula posteriora, quae in adultis in spinosum processum coalescunt et extenduntur, variis in locis spinae dorsi, potissimum vero ad vertebras lumborum et os sa Crum, mole aquae descendentis, secedunt et tumor plus minus insignis formatur, sub quo sicula distenta spinam bifidam essiciunt. Finis medullae spinalis tunc saepe ita comprimitur, ut extremitates inferiores paralysi laborent.

Caussa huius morbi, ut omnis hydropis, est cacochymia serosa i. m. f. 9 O. Os 6 et inde nata partium relaxatio, qua reserptio seri impeditur, quod ideo in cauis morbos colligitur. Vt itaque in adultis, post varias capitis laesiones et morbos, congestiones serosae ad ventriculos cerebri euct-niunt, sic potissimum in infantibus, in utero adhuc detentis, ex peruerso situ, inprimis ob compressionem

250쪽

a, PARS II. R. II CAPITIS MORBI.

nem venarum iugularium hae collectiones seri ad varias capitis cauitates transseruntur, et hydrocephali caussae sunt. g. OO. Sero in cerebri ventriculos laterale estuso, vertigines, morbo soporosos et ipsam apoplexiam induci, obseruationes confirmant. Nam quod plexus chOroideus varicosus, callosus et sorte scii rhosus sanus, halitum aquosum non resorbet, nec infundibulum serum spissum ad pituitariam glandulam et vicina lymphatica vasa derivat, non tantum cerebri substantia a collecta aquarum mole distenditur, sed haec

porro in ventriculum tertium a quartum penetrat, et grauissimos capitis et neruorum moibos essest. Tentanda sunt medicamenta interna discutientia, derivantia et euacuantia, morbus tamen dissicilis raro auertitur, et vix unquam tollitur.

Inter membranas cerebri effusus humor in adultis eosdem producit effectus f. Oo cum calua distendi nequeat. Quoniam autem in infantibu utero adhuc inclusis ossa caluae tenuia, et non nisi membranis coniuncta sunt, illa attenuantur et distenduntur, atque ita uernum simul hydrocephalum inducunt.

Si aqua in cauitate spinae dorsi descendit . 693. et

tumor vel lanceola aperitur, vel sponte rumpitur, morbus ad tempus leuatur cum autem assuxus seri nec externis nec internis remediis coerceri queat, tri

sis semper est morbi exitus. g. Ioa. Externus hydrocephalus, post partum conspicuus, compressione cessante et resorptione seri lassa, interdum diminuitur, vel medicamentis topicis discutientibus et roborantibus, leniqua compressione partium

SEARCH

MENU NAVIGATION