Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Si articuli eartilagine ligamentosa coniuncti, v. c. corpora vertebrarum a se inuicem, vel os sacrum ab ostibus coxarum diducuntur, tumores et vera os eo steatomata oriri supra diximus, . S7l et curationem quiete et roborantibus absolui, simul monuimus; g. 77. sed crustis osset utplurimum enatis, vo oribus ipsis coalitis, immobilitas relinquitur, quae tamen uniuersales actiones corporis vix laedit, sed tantum rigiditatem quandam inducit. g. Sa. Ossa vero, articulo mobili praedita, hoc est eo qui crusta cartilaginea polita, utrinque apposita aut interposita, instructiis est, vel parum e

sede sua recedunt, et aliquam, licet maxime limit tam mobilitatem relinquunt, vel prorsus ex articulo dimouentur. Prius in articulatione per ginglymum, alterum in arthrodia et enarthros praecipue obseruatur Limites laesionis ex caussis et symptomatibus nunc considerandis melius perspicientur

Vehementi litu, inprimis tensionem membrorum validam essiciente v. c. in casu ab alto, articulos e sede moueri, experientia loquitur Sed idem e nisu in embrorum cum insigni articulorum tensione, v. c. in corporibus grauioribus e loco mouendis, vel saltu euenire cognoscimus Cum etiam a violentis his partium tensionibus musculi et ligamenta post distensionem valide contrahantur, os dimotum et insitum peruersum actum in eo quoque persistit.

Musculi, imbecillitate, marcore et paralysi re Iuli, connexionem in articulis membrorum infirmam quoque reddunt, ut capitula facile o sede sua

232쪽

aro PARSI. R. . MORBI OSSIUM.

excedant Acilius autem hoc euenire solet, si ipsa ligamenta, quibus ossa coniuncta continentur, ita relaxantur, ut partes composita non sufficienter connectant, quam ob rem saepius in consuetis motibus. vel in nisu haud a deo valido, capita ossium ex cauis suis dimouentur. Humor peregrinus, ad articulos collectus, hanc relaxationem insigniter auget, et praeterea mole sua caua articularia extendit, ideoque capita saepius ex sedibus suis expellit. Frequentius tamen idem euenit, si extremitates ossium spongiosae,vel epiphyses rhachiticorum in tumores excrescunt, et veram partium fguram, ideoque etiam situm et nexum mutant, qua de ea

sa, nisi anchylus formetur, 3 6 o luxatio vera interdum subsequitur.

In successu et lente quas obrepente luxatione, M. 63 . is descripta, vix grauia sumptomata accedunt, membri tantum immobilitas et imbecillitas inducitur. In priori autem genere. . 6 3, vel fracturae simul accedunt vel certe semper dolores, inflammationes et succedunt, quam ob rem auxiliis non rite applicatis, partis laesae gangraena sequitur, de quibus attendendis vel auertendis cum iam satis di-inim sit, officium prudentis chirurgi in repositione

lux toxum potissimum diiudicabimus.

In vera partis luxatae diagnos formanda, quae curationem omnino praecedere debet, haec praecipue signa attendenda sunt. Conserat primo chirurgus articulum luxatum cum sano opposito vel vicino, etd:s serentias utriusque bene annotet, postea perspiciat, utrum dolor, si pars non nihil mouetur, in ipso

233쪽

articulo, an in vicinis musculis aliisque partibus percipiatur, inter quo motu etiam bene examinet, a

quibus laesionibus articuli immobilitas orta fuerit; interdum enim arthritici et rheumatici dolores luxationis quas speciem referunt.

Si articuli ob materiam peregrinam incauum CD in excidunt, lenta quidem mutatio vitium inducit, cuius caussa in humorum uniuersalium et particularium corruptione quaerenda est, atque etiam tunc capitulum sit in sedem veram compelli nequit, etsi externa impedimenta nulla inueniuntur. Si a violentia externa ligamenta nimis disteiata,

et relaxata et rupta sunt, caussa luxationis euidens est, et, si musculorum vigor manet, capitulum repositum, leuiori motu accedente terum excidit. Resolutionem musculorum post poplex iam utplurimum praegrelsam, paralysis, et cum ea marcori et eX- tenuatio musculorum sequitur. Interdum etiam succestiua resolutio neruorum, non praegressa a PO-plexia, obseruatur.

Os non totum e sede sua motum esse, sed tantum quodammodo recessiste, tumor minor et dolor mitior indicant ille omnino non tantus eli, quantuS in vera luxatione. Cum autem tumor saepe exiguus sit et ab integumentis pressis tantum pendere videatur, ad dolorem praecipue respiciendum est, qui discutientibus medicamentis non cedit articulus editam non prorsus immo talis in unam tantum directionem duci potest, nisi sorte tumor partium vicina rum simul oriundus omnem motum cohibeat.

234쪽

ar PARS L TR. V. MORBI OSSIUM.

In vera luxatione tumor in loco, ad quem pars ossis emota transiit, et sinus siue cauum in parte opposita deprehenditur. Si capiti ilum deorsum deduinim est, membrum longius redditur, breuius autem si sursum, vel ad latus quoque dimotum fuerit. Dolor, qui simul oritur, accurate examinandus, et e partium, quae premuntur, vel quoque nimium tenduntur, situ diiudicandus est, quo pars tensa bene perspiciatur. Insammatio, eaque saepius profunda, quae a luxatione interdum inducitur, praeter dolorem, ex signis uniuersalibus humorum scilicet motu aucto, et febre, cognoscitur. f. 66 I. Ex diagnos, magna cum cura definita, prognos quoque patet. Si in sano corpore articulus sinaeuidenti ligamentorum musculorum,aliarumque partium et ipsius ostis laesione, vi externa dimotus suit, membrum apta enchiresi sine noxa in verum situm restitui potest. In imbecillis facilius euenit luxatio, quam in robustis, in his tamen dissicilius reponitur, in iliis aegrius retinetur. Quam quidem rem et in generali et in speciali doctrina exemplis illustraturi

sumus.

g. 662. Semper quidem, praesertim tamen imminente

metu inr ammationis ob validam vim, membro illatam,et vehementem portium tensionem,protinus ante eius accessuin pars luxata reponenda est, cum tardius suscepta repositio vel impossibilis, vel multis incommodis stipata sit. Inflammatae enim partes re- Politionem impediunt nec potest caussa subsistente inflammatio discuti, quae, si vel maxime apta medendi ratione ex parte discutiatur, alia tamen vitia re

manent.

235쪽

PARS I. R. . MORBI OSSIUM et 23

manent. Auertitur quidem grauissimum malum gangraenae, abscesius tamen, in spissatio axungiae articularis, exostoses, anchylose sequuntur luxationes has non curatas.

Luxatio a relaxatis nimium ligamentis inducta, aut quae marcorem musculorum et tenuitatem membri efficit, vel rarissime vel nunquam corrigitur, multo minus sanatio promitti potest, si ligamenta vel vicinae partes ruptae sint. Quidquid tamen auxilii ex discutientibus, roborantibus aliisque medicamentis afferri potest, id in principio tentandum est; inueterat enim morbo vel varii tumores increscunt, et articuli figuram mutant, vel robur partium continentium ex uniuersali et partieulari causa prorsus infringitur.

est extensionem et contraextensionem aptam partium efficere, et ea durante partem ossis dimotam iterum in veram Edem dirigere, quo illa in summo, qui sine destructione fieri potest, extensionis gradu reponatur, et in vero situ conseruetur quam ob rem deinde in quiete retineantur partes, ne motu nimio tentato reposita iterum excidant aliqua tamen a chirurgo ipso postea interdum suscipienda et dirigenda agitatio efficit, ne partes frictione laesae coalescant. lae. Membrum luxatione e sede sua et naturali directione motum, in extensione sensim paulatimque ita dirigendum est, ut ad veram et naturalem directiorem reducatur. Extenso autem blanda, aequalis

et successiva sit, et ea partu, in qua cauitas articuli est,

236쪽

xi PARS L TR. V. MORBI OSSIUM.

est, fixa reddita, in altera, quae capitulum habet, potissimii perficiatur. Haec quidem extensio membrum longius reddit, sed eo etiam respiciendum est, ne, nil nia et violenta extensione ligamenta infirmentur. His caute obseruatis, Capitulum, quod excidit, nonnunquam sponte in veram sedem recedit.

. 666. si extensio difficilis est, variis habenis vel ori fr-

mandum est corpus aegri et inprimis ea pars, ex qua dimotum est capitulum, quo ex altera parte velimnu, vel aliis auxiliis appositis,extensio fiat qua in re tamen nimia adstristio euitanda est, ne ulla et suppositae par te vexentur. Hunc in finem insignis machinarum numerus in Uentus est, quarum generalem descriptionem coram dabimus, veram autem applicationem in partialibus luxationibus declarandis addituri

Capitulum, durante extensione sua sponte in verum situm non recedens, manu chirurgi eo repellitur. Cognita itaque articuli figura, et sede peruersa parti emotae, chirurgus, vel una vel ambabus manibus amplexus articulum, vero temporis momento sub ipsa extensione obseruato, capitulum ita urget, ut in foveam seu cauitatem compellatur. In quo nisu nonnunquam impetu opus est, sit tamen moderatus, ne insammationi occas exhibeatur, extensio autem cum ipsa membri in stum repulsione remittat, quam remissionem vel chirurgus, capitulum dirigens , imperat, vel is, qui tendit, ex blanda musculorum contractione percipit.

s. 668.

237쪽

Tumor et dolor remittens partem ossis dimotam post repositionem in veram sedem recessisse, meden tes conuincit. Idem certius Cognoscitur, si manu chirurgi membrum caute dirigente, motus in oppositas partes aliquoties et sine incommodo aegri tentari potest quod si ab ictu vel tensione dolor aliquis remanserit, tamen hic quoque, a priori distinactus successive imminuitur de apta igitur deligatione cogitandum est.

In iunioribus et robustis, quorum ossa violento quidem motu e sede expulsa, sed subito etiam restia

tuta fuerunt, vix fascia opus esse videtur, Cum partium robur mox restitutum luxata retineat, et leuem relaxationem Corrigat. Uerum in his tutius,

in imbecillis vero maxime necessarium est, fasciam apponere, quo articulus per aliquot dies in eo situ retineatur, quem in homine sano et quieto habet.

Ne tamen articulus nimis rigidus fiat, neue axungia articulorum spissescat, ille dirigente chirurgo interdum blande moueatur quod vero fieri nequit, si aliqua inflammationis ad partem oriundae indicia animaduertantur, quo tempore venaesessio inprimis in plethoricis ne3ligenda non est, ut postea applicata epithemata discutientia vim essicacius exserant.

Insammationem in luxatis interdum grauiorem, atque eidem imminenti celeri ossis repositione oc-Cairurg. Ρ cu

238쪽

currendum esse monuimus,4 66r si vero hoc seri nequit, ideoque varia ibi commemorata symptomata superueniunt, chirurgi officium est, inflammationis potiuS, quam luxationis rationem habere vera tamen partium dimotarum repositio et luxationis curatio rarius ex voto succedit. Suffcit saepe, gangraenam apta medendi ratione reprimere; quae quidem medendi methodus ex doctrina de inflammatione repetenda est. De fractura, cum luxatione

coniuncta g. 629. diximus. f. 672.

cum autem praeter haec grauiora mala relaxatio et infirmitas articuli saepius remaneat luxata parte ut decet reposita, neque tamen ope fasciae satis roboranda, tentandum omnino est, an epithemata ex plantis roborantibus, cum vino rubro parata, addito sale ammoniaco efficacius agant. Spiri- tuosa nimis siccant, et in senibus vix concedi post uni. Ex emplastris xyeroceum optimum est, quod parti articuli infirmatae tantum apponitur. Nec frictiones cum unguentis neruinis omittantuat,3 6 22.6 23.

239쪽

MORBI PARTICULARES.

E cinis, quae hactenus uniuersali morborum chiruragicorum traftatione exposuimus, norma omnis praxeos chirurgicae petenda est, Cum vero ardua res sit, in morbis singularibus ad generales medendi rationes recurrere, quoniam fabrica partium varia aliquas limitationes admittit et passim monita nonnulla inserenda sint necelsarium omnino erit, speciales curandi modos pertractare, et auditores nostros in praxi chirurgica attente praestanda magis magisque adiuuare.

Haec ipsa vero morborum particularium per exempla tradendorum ratio non melius absolui poterit, quam si integumentorum morbis breuiter indicatis, reliquos capitis, colli pectoris, abdominis et artuum sigillatim pertractemus. Quod si et in his ob rerum proponendarum copiam quaedam neglecta fuerint, scriptores chirurgici conserendi, et eorum obseruationes et monita in cognoscendis et Curandis morbis externarum partium ad doctrinam nostram porro accommodanda sunt.

240쪽

a18 PARS II. R. I. INTEGUM MORBI.

TRACTATIO Q.

INTEGUMENTORUM NORBIS.

Cutis cum cuticula apposita et contextu celluloso substrato, praeter vulnera, tumores variOS, Vel inflammatorios, vel callosos, vel tandem erosiones, ab acri sero nitas, recipit. Ac horum quidem matriam varietatem es e, in morborum exanthematicOxum m. c. g. I 63 seqq. et in scabiei m. c. s. si I seqq. tractatione et alibi monuimus; quoniam autem in his integumentorum laesionibus, quae ex internis caussis pendent, ad uniuersam humorum dyserasiam potissimum respeximus , iis relictis, externa potius vitia, externis remediis curanda, nunc breuiter pertractabimus.

In magna vero laesionum culanearum varietate breuius versari poterimus, cum inflammationum, tumorum, vulnerum et ulcerum tractatio maximam partem iam absoluta sit. Exemplis igitur nonnullis acquiescentes de vitiis cutis callosae verrucis et clauo, postea de rosionibus utaneis, herpete, varis et porrigine, de obstructionibus denique, in contextu cellulos haerentibus, inflammationem sui generi essicientibus, furunculis et carbunculis, agemus ex his enim reliqua etiam culanea vitia dum

dicari posse confidimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION