Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

PARS IL TR. II CAPITIS MORBI I99

uersa tamen haec lentis vitia, nonnunquam coniuncta, mixtam suffusionem sistunt.

Non quidem negandum est, a viris, in arte anatomica et chirurgica exercitatissimis, has dissierentias examinata fuisse, cum tamen magis ex disquisitio nocorporum mortuorum, quam ex signis in oculo vivi hominis definiantur, lateri omnino cogimur, hos oculorum affectus ratione diagnoseos in maxima obscuritate versari. Nos itaque, qui tantos dissensus componere non audemUS ), in genere tantum camsas, et ex his diagno si et prognosin disquiremus, ut methodum medendi et per interna remedia, et per auxilia chirurgica externa subiungere queamus.' vid. Dis . I. G. GuΝΤZII, qua de suffusionis natura et curatione animaduersiones sistit, Lipsiae Ι7So. Cap. I. De suffusionis natura.

Iam quod senum lens marcescit et obscura redditur, succo circumfuso parciore et pisii ore facto, sustuli praecipue senilis morbus est, ex marcora uniuersali pendens quanquam et praeterea variae caussae sunt, quae lentis corpus in visione praestanda intendunt et premunt velut crebra lectio, vel tractatio minutorum aut splendidorum corporum, quibus certe haec et alia oculorum vitia citius inducuntur. Nec dubium est, corruptos humores, interdum ad subtilissima lentis et interni oculi vasa ductos, pellucidas partes inquinare, vel stati obscurio-

refreddere.

Non tantum enim huic inquinationi oculi obnoxii sunt, qui serus et pituitoso decubitu ad uni

uers

312쪽

3oo PARS U. R. II CAPITI MORBI.

uersum caput et nares potissimum assiciuntur, qui ophthalmias serosas,chronicas et habituales experiuntur, qui cephalaeis serme continuis vexantur, et quorum nerui, ad oculos deducti, ingrato consensu laeduntur, sed et veneris abusus ob inductam corporis m. becillitatem, morbi venere ipsi, inprimis mercurialibus medicamentis semel iterumque tractati et discussi labem internam oculorum asserunt. Hinc omnino patet, non tantum debilitatis caussas uniuersales, sed praecipue eas, quae malignos humores in oculum conuertunt, in genesi suffusionis considerandas esse.

Laeso autem oculi,vehementi vel radiorum lucis, vel percussionis externae impetu affecti, et quoad internas partes inflammati, lentem quoque vitiat. Hinc enim pus circa lentis corpus colligitur, hinc lentis membrana vasis suis instructa obstruitur et obscuratur, hinc ipse lentis nucleus opacus redditur. Num membrana lentis, a valida oculi percussione rigescens, rumpi et inde visus tolli possis dubium est.

Ex his certe caussis diagnos morbi optime innotescit. Nam varia disserentiarum signa, quae Olor lentis per pupillam conspiciendus affert, saepe sunt fallacia, et exercitatum in dignoscendo exigunt chirurgum f. 8 3. 8sq. Quae pedetenti nascitur sussusio, ea successivam obfuscationem lentis indicat. Si tunc oculus a latere posita melius videt, capsulam lentis ab obstructione liberam esse apparet: si post magnas oculorum laesiones subito, et intra paucos saepe dies, oculi acies hebescit, et breui lumen amittitur, membranam lentis quoque laesam esse

perspicitur.

313쪽

PARS H. R. II CAPITIS MORBI tot

Prognosin haec potissimum definiunt. Si oeuli humores aliqua obscuritate ex Viti humorum ni uersalium affecti sunt, diaeta exquisita et idoneis remedii essicacioribus lentis vitium corrigi, eique claritatem reddi posse, experientia docuit; si vero sensim paulatimque, vel etiam subito visus acies imminuitur, morbus ita increscit, ut non nisi operatione chirurgica auferri possit. Hoc vero auxilium tantum in hominibus de reliquo sanis, et pro aetatis ratione vegetis, locum habet, in imbecillis enim et morbo graui affectis symptomata, quae hanc operationem utplurimum sequuntur, peiora redduntur, et finis curationis raro vel nunquam attingitur. f. 86O. Si oculi bulbus praeter suffusionem naturali similis, nec durus nimis, nec mollis deprehenditur, si suffusionis color ex albo in coeruleum vergit, vel parum Jauescit, si aliquis sensus lucis, sed sine omni dolore simul percepto superest, si pupilla ut in sanis mobilis est, et in obscuro loco expanditur, luce ad- mussa subito contrahitur, operatio cum sp prosperi successus suscipi potest, contraria vero signa eam dissuadent inprimis si ante natam suffusionem, oculi ex aliis caussis iam hebetes suerint.

Accuratior diaeta, et interna medicamenta, vel morbi initia eiusque caussas corrigunt et compescunt, vel, si demum ad operationem chirurgicam deueniendum est, corpus ad eam facilius tolerandam disponunt. Qui suffusionis initia sentiunt, oculis nec legendo, nec alio negotio, quod infensionem visus exigit, vim faciant, in aere temperato et puro vivant, corpus moderate exerceant, victu modico et facile digerendo

314쪽

3or PARS II. TR. II CAPITIS MORBI.

rendo potuque diluente tantur, nimis subitaneam, praecipue radiorum lucis, vehementiam euitent, et reliquas etiam generales diaetae regulas accuratius observent.

Remediorum laxantium, inprimis aquarum mineralium usu primae viae nonnunquam abstergendae sunt praeterea tamen aluus auxiliis diaeteticis libera seruanda est circulus quoque sanguinis et humorum ita temperetur ut placide succedat ple- thora si qua est, venaesectione, scarisatione et diaeta corrigatur, et uniuersales motus apte dirigantur. Cantharidibus, fonticulis, et, si necessarium videatur. setaceo applicato, decubitus humorum ab oculis auertatur Correcsti humorum praeterea ad normam indicationum uniuersalium diiudicetur, et ideo infusa, decocta, aliaque medicamenta resoluentia, immo ipsa mercurialia, dispositioni corporis uniuersae accommodata, propinentur. Specificam quandam vim dissipandi initia suffusionum millepedibus recentibus cum vino tritis, et matutino tempore haustis, tribuunt.

His praemissis, ad suffusionis curationem, manu exercitata chirurgi praestandam, deueniendum est, in qua operatione et ratione instrumentorum, et ratione enchirisium insignis animaduertitur differentia. Describamus igitur diu receptam medendi rationem in lente tota deprimenda, subiungamus eam, quae lentis corpus ex suo velamento excutit, et tandem addamus nouam operationis methodum, qua corne

aperta lens per pupillam eximitur. g. 804.

315쪽

Disquisito itaque oculi bulbo et inprimis lassu-

sonis natura, num lens ad depressionem apta sit,9 86O. et aegro, Ut decet, praeparato, g. 86 I. 86 a. hie altero oculo deligato in minori, sed satis firmo sedili ita collocetur, ut a ministro et corpus, et praecipue caput quietum contineri possit Chirurgus in altiori sedili ante aegrum ita collocetur, ut luce admissa omnes oculi partes bene di 1linguere queat. In eo tamen Omnes non conueniunt, alii oculum luci opponunt, alii eius accessum tantum a latere admittunt, ne copiosior lux, post factam operationem irruens, teneras oculi partes nimis commoueat ac laedat.

Acus differentias, a variis chirurgis laudatas, Oram explicabimus, nunc tantum monemuS, eam, quae cuspide paulo latiore et utrinque depressa est, ob deprellionem cataractae eo certius esserendam, alteri, quae attenuatum tantummUCronem habet, praeferri,licet haec partes minus laedere videatur Chirurgi exercitati, Una manu pro ratione culi, qui tractatur, vel dextra vel sinistra, digitis apte applicatis, palpebras diduc t et aegrum monent, ut oculum e

sus nares dirigat, postea manu vel libera, vel digito minori et annulari ad malam appositis, aeum. quam reliquis digitis ut calamum scriptorium tenent, uno ictu in oculum immittunt, alii speculo

Locus punctionis ad externum oculi angulum, duas ad minimum lineas a cornea distans, eligitur, si enim acus propius ad corneam immitteretur, ciliare processus, vitreo humori et lenti appositi, iam derentur Transit itaque acus celeri et satis valido impe

316쪽

3o PARS IL TR. II CAPITIS MORBI.

impetu directa, per cleroticam, choroideam AE tvitreum humorem et ita in lentem obscuratam adigitur, ut non nihil inversa, et apice deorsum inclinato, totum corpus lentis cum velamentis in partem inseriorem vitrei humoris deprimatur, eiusdem qua

cellulis non nihil laceratis, ita abscondatur, ut in illa sede maneat. Hoc facto pellucida reddi ea pupilla, et vitrei humoris parte in sinum lentis assuente radios lucis libere suscipit oculus, aeger obiecta videre incipit, et curatio absoluta est.

Lente sic depressa, luci accessus ad oculum non

diu concedendus est, acu potius subit retracta palpebrae claudantur Ad inflammationem oculi, quae interdum oritur, cauendam, epithema ex album ineouorum . 8a optime applicatur, quod, dum siccescat, saepius renovandum est: aeger vero in emi-lo ita collocetur, ut caput erectum sit, nec tussi, nec alia vehementi et ocul noxia commotione agit tur, ne lens obscura depressa denuo vel tota, vel ex parte ascendat. Hic situs ab aegro caute per plures dies conseruandus est, donec optatus curationis successus certo cognitus sit.

g. m.

Hac curationis methodo si sunt multi chirurgi, ae saepe felici satis successu et nunc quoque utuntur. Quoniam tamen, lente cum velamentis auulsa, saepius processus ciliares laeduntur, non vitreus tantum, sed aqueus quoque humor in sinum lentis confluit, haec ipsa depressa in fundo bulbi non satis

figitur, et saepius non velamentum , sed tantum corpus ipsum lentis obscurum redditur, contra quod malum, e signis suis cognitum, s. a S8- aliam

317쪽

PARS II. R. II CAPITIS MORBI aos

aliam et praestantiorem operationis rationem inuenerunt chirurgi recentioreS.

Postquam enim cum ad posteriorem lentis paratem adegerunt, illam ita in uertunt, ut cuspis ab in feriore parte sursum moueatur, et posteriorem partem membranae lentis, a vitreo secedentem, discindunt et aperiunt, quo facto lentis corpus suffusione laborans educunt, nec ad inseriorem partem deprimunt, . 866. sed ad latus oppositum deponunt, quo ibidem in vitreo humore detineatur, parte huius humoris tantum in Capsam lentis vacuam admissa, quae quidem operationis ratio Oculo maiorem claritatem et constantiam visus promittit.

Quoniam vero recentiores chirurgi su sonis curationem his operationibus non recte semper absolui cognouerunt, immo non raro obscuram lentem, in senibus potissimum marcidam redditam, per pupillam in anteriorem oculi cameram recedere, incisione in corneam tacta demum eximendam, denique hanc incisionem iam olim susceptam fuisse si sanguis et pus in humore queo colliguntur de cornea ad duas tertia in ambitu suo a clerotica separanda cogitarunt, quo lentem marcidam factam per pupillam educerent.

Cl. Avi EL hanc curationis' methodum, multis experimentis comprobatam, cum azademia regia chirurgica Parisina communicauit, indicato simul apparatu instrumentorum, quibus cornea inciditur, incisa leuatur, et lens, nisi leni digitorum pressioni cedat, membranam incidendo soluatur et eximatur ). Cum autem hic in cornea circumscindenda forfici-

318쪽

3o PARS II. R. II CAPITIS MORBI

bus non nihil incuruatis usus fuerit, id quod opera.

tionem non tantum protrahit, sed corneae praestissum marginem magis laedit, alii, qui hanc me. thodum perfecerunt, varia scalpella quibus cornea a clerotica celerius separari potest, inuenerunt, et reliquum quoque apparatum quodammodo muta. rundi Quam quidem rem,cum in compendio vix tradi,

nec, quaenam methodus praestantissima se definiri possit, adductis nonnullis recentiorum scriptis '' explicaturi sumus.

I vid. Memoires de aead roy de Chirurgi a Paris Tom. II. p. 337 seqq. Tab. XIX. et XX. l. c. p. 3s3. ab XX et XXII fig. I et 2.' ' Cons Theses ex anatomia et chirurgia de catara- Eta Praesideri. B. A. ANDO UILLE, Rehara Tenon Parisiis Ips7.4. c. fig. et Theses anatomico- chirur gicae de variis cataractam extrahendi modis. Praeside R. B. SABATIER, Resp. P. D. Martis Tarisiis 17S9. 4.

Omnes hae medendi rationes tunc tantum locum habent, cum lens obscura, et non nihil marcida reddita, e loco moueri potest: si vero eius ambitus augetur, ut vicina partes premat, oculus durior redditur, et mole auctus digitis prementibus resistit. Haec obscuratio visus a nonnullis glaucomatis nomine insignitur. 9 SD. Premitur igitur ab una parte vue et pupilla immobilis redditur, ex altera parte mediante humore vitreo retina ipsa pressione laeditur, hinc sensus omnis perit, nullum auxilium certum applicari potest, et amauro sis inducitur, cuius declarationem, ex aliis quoque caussis petitam, paulo

post exhibituri sumus.

SECTIO

319쪽

Insignis est partium oculi mobilitas, quae in tam vario corporis et obiectorum situ, varioque lucis accessu ad visum, omnino necessaria est. Ea vero et a musculis oculi bulbum dirigentibus, et ab ustae motu, in pupillae dilatatione et contractione conspi-Cuo pendet. Nos, cum innumerae varietates laesi huius motus inueniantur, primarias tantum indicabimus.

g. 87 .

In sano homine utriusque oculi bulbus versus idem obiectum dirigitur; qui ergo diuersam directionem praestandi lusci et strabones dicuntur. Luscitatem quidem a strabis in alii distinguunt, et in illaunum tantum oculum extra axin verti asserunt, altero regulariter moto in hoc utrumque oculum in diuersa trahi assumunt sed cum distinctio in curatione essicienda vix attendi mereatur, eam non ulterius urgemus.

Strabone essicit potissamum praua consuetudo, in infantia plerumque et puerili aetate, raro in adultiore Contracta, qua non correcta, nec vitium tollitur. Nimirum ab initio, cum rem aliquam C- Curate intuentur, altero oculo in ea defixo, alterum in aliam partem detorquent a tum quidem auersus oculus admonitione reuocandus est aut uterque subito manu tegendus. Pupilla et axis visus ad naturalem situm reduci potest, operculis in medio perforatis et ope

320쪽

3o PARS II. R. II. CAPITIS MORBI.

ope fasciae applicatis, idque eo facilius, s operculum annexam habeat laminam perforatam, quae hinc inde duci potest, quo ea successive ducta oculus sensim ad axin diriga tur Sed ut haec correctio non semper procedit, ita nec tunc tolli potest vitium, cum ex laesione interna ueste, vel lente crystallina

non nihil e sede dimota, diuersa bulbi directio in

visu praestando necessaria redditur.

g. 876.

Praestantia visus in eo posita est, ut sanus homo obiecta varie distantia intueri et distinguere possit. Myope vero propinqua,presbytae remota distinctius vident ad quam rem explicandam mutationes variae lentis in figura et densitate expendendae sunt, et praeterea aliae partium oculi dispositiones concurrunt; attamen in priori vitio pupilla nimis dilatata, in posteriori nimis contracta, in utroque statu quodammodo immobilis deprehenditur, ideoque lac lem diametri pupillae mutationem haud admittit. Praeter alias itaque caussas haec denegata mobilitas et ad hemeralopiam seu visum diurnum, et ad nyctalopiam seu visum nocturnum, multum confert.

g. 877. Si pupilla nimis dilatatur, mydriasis inducitur,

angustationem vero, Vel aliquam, vel plenariam Oalitionem phthisin vel syniχesin pupillae dicunt ). In spasmo et rigiditate fibrarum ad muscularem fabricam

quodammodo accedentium, haec oculorum vitia posita sunt, quae cum ab initio potissimum mala consuetudine inducantur, cohortationibus amicorum, et vera in rebus subtilibus obseruandis distantia electa, nec non roborantibus vel relaxantibus medicamentis applicatis, sorte corrigi possunt, obfir-

SEARCH

MENU NAVIGATION