장음표시 사용
331쪽
Dentes infantum et puerorum, sub gingiuis a
tentes, has vehementer extendunt, quod etiam adultis interdum in dentium posteriorum tardior eruptione accidit, eaque tenil ob neruos irri atos dolorem aliaque incommoda, et in teneris infantibus praecipue motu conuulsivos uniuersales excitat. Recedit interdum seri acris congestio, quae, cum ex
uniuersali humorum dyseras pendeat, vel demulcentibus lenienda, vel potius purgationibus alui, aetati et viribus accommodatis, derivanda est. In
adultis plethoricis venaesectio interdum morbi impetum leuat. S. O3. Tensio nimia emollientibus lenienda est. Quam
ob rem lac cum caricis pinguibus, vel emollientibus leniter anodynis, v. c. f Oribus sambuci coctum, ore contineatur: quod cum a teneris infantibus vix fieri possit, eorum gingiuis potius mel crebrius Dfricetur. Eruptio autem dentis pressione, vel Dimone cum duro corpore adiuuatur, quae non continuasit, ne gingiuae occallescant, sed per interualla sortius premendo repetatur. Si dens ferme eminet, et per membranam albi Cantem et quasi corneam trans-
paret, incisio cum lanceola, dentis superficiei proportionata fiat. Si incisiones crebriores, seu scarifationes in molles adhuc gingiuas fiunt, hae iterum occallescunt, et dentem cicatrice tegunt, qua de caussa subsequens eruptio difficilior redditur. In dentium posteriorum eruptione difficili aliquoties abscessum, ad latus radicis linguae formatum, Vidimus, pharyngotOrno, si opus est, aperiendum. b. 89 I. g. O .
332쪽
3ro PARS IL TR. II CAPITIS MORBI.
Aqua tepida, vel melius frigidiuscula, et matutino
tempore, et post pastum os eluatur, ut dentes, amuco adhaerente sordidi, abstergantur et simul gimgiuae roborentur; si mucus tenacius adhaeret et liuidos dentes reddit, puluere dentifricii, ex terreis non nimis asperis particulis, vel sicci, vel melle excepti conueniunt, os tamen post eorum usum semel iterumque eluatur Tartaru ad radices dentis adhaerens gingiuas ab iisdem dimouet, ideoque instrumentis variae figurae caute abradendus, et gingiuarum caro nimis laxa scarifatione firmior reddenda est. Adhibeatur quoque tinctura gummi laecae, vel similia roborantia medicamenta. f. O s. Si haec dentis mundities negligitur, augmento muci et tartari gingiuae et dentium radices laeduntur. Aliae tamen caustae pariter eas infestant, dubium enim non est, has partes nimio calore cibi et potus, vel refrigerio subitaneo irritari, et congestiones sanguineas et serosas eo duci; quae quidem res cum dolores dentium saepe uniuersales inducat, generalem quoque medendi rationem, ut Venaesectionem, scarifationem, purgantia aluina , vesicatoria, cet.
exigit. Triste scorbuticorum symptoma est vacillatio dentium, cum acri humore, ad alveolos haerente, coniuncta.
f. No 6. Saepius ad radicem dentis unius, vel quorundam, tumor in gingiuis cum inflammatione surgit, qui parulis dicitur interdum quidem discutitur, non raro tamen in abscessum abit, qui pure euacuato, consolidationem admittit, Si profundius haeret et pus O-ctum non protinus educitur, alveolus ipse distenditur,
333쪽
PARS II. R. II CAPITIS MORBI. arx
et ulcus fistulosum sormatur, quod non nisi dente
evulso et laminis alveolorum cum pure secedentibus, mundum redditur et ita sanatur. Caro gingiuarum quoque luxuriat, vel interdum ex cauo dente carioso propullulat, et tumorem vel duriorem vel fungosum
format, qui epulis dicitur, et scalpello ad radicem
usque remouendus est Minores hi tumores et causticis interdum compescuntur, dummodo os vicinum non vitiatum sit. g. 9O7. Ad dentis ipsius, inprimis coronae, laesionem nunc accedimus. In huius eburnea substantia interdum macula nigra oritur, quae in pxincipio scalpello radenda et detergenda est, ne profundiu penetret, ideoque caries increscat, et paruo foramine iacto ad cauum dentis subdole progrediatur. Paruula haec foramina filo plumbeo, vel potius aureo, intro dusso et sortius impresso ita obturantur, ut cariet progressus per plures annos cohibeatur. Si inprimis in dentibus molaribus, sinus magnus fit, C
uum cariosum, ad aeris accestum auertendum, lamina plumbi vel cera repletur, quanquam O auxilium breue est, et dens totus successi1ue eroditur,
fragilis redditur, et per partes secedit. g. O8.
Caries, ad membranam dentis internam usque penetrans, dolorem saepius adeo vehementem E-cit, ut uulsionem dentis laesi postulet. . In quo non conuenit uti forcipe curuo et in apicibus sulcato, nisi forte iam vacillet dens, cum saepe corona iam caua comprimatur, vel radice relicta auferatur. Praestantiora sunt instrumenta, quae fulcrum vel recta ex opposito. vel latere, ad maxillam applicant nco in apice sulcato supra dentem euellendum appli'Chirurg. X cato
334쪽
31a PARS II. R. II. CAPITIS MORBI.
cato, et hoc laterali pressione e sede dimoto Vni ea radice praeditus dens, vel radices rosae relictae, instrumento apice inflexo et bifido e sede sua urgentur s.
Apparatum initrumentorum ad dentium curationem adhibendorum vid in PIERRE FAUCHARD Chirurgien
De evellendis dentibus varia moneri possunt, sed nos praecipua indicabimus Gingiuae ad radicem
usque separandae sunt, quo uncus proxime ad maxillam in radicem applicari queat. Antequam dens evellatur, radix diiudicetur cuius indoles ex amplitudine alueoli quodammodo colligitur varie enim incuruatae. vel, quod rarius est, in globum mctae radices euulsionem vix permittunt videndum potius tunc est, num agitatione successiva quodammodo e sede moueri queant. Dentes puerorum, ad alteram dentitionem progredientium,ui adhibita euellendi non sunt, cum subsequens tenerior saepe laedatur, vel simul auseratur Haemorrhagia nimia laesa arteria, per canalem maxillae inferioris excurrente, interdum lethalis suit, mitior contra vel spiritu vini, vel aceto vel alio liquore stiplico in ipsum alveolum immisso, coercetur.3 IO. Dentes, qui euelli nequeunt, carie tandem exesi per partes secedunt Munditiei tamen ratio habenda est, ne foetor oris inde molestus excitetur. Asperae etiam et prominentes coronae partes, quae linguam et membranam oris laedunt, . 888 limaqubdammodo abradendae sunt Dentium unius vel
plurium desectum artificiales ex ebore facti compem sint
335쪽
PARS II. R. II CAPITIS MORBI ar 3
sint qui vario modo ad vicinos sanos, vel ad a. latum et maxillas assiguntur in his tamen conser. uandis mundities quoque sedulo est obseruanda.
Fractura ossium maxillae superioris ex vulnere vel contusione simul inflicta diiudicatur. artes vicinae itaque arteriae, nerui musculi, nec non mnica pituitaria,quae ex laesion qua maxillae ossa fracta sunt, simul assiciuntur, praecipue attendendae sunt. Cum vero hae laesiones viplurimum a vulneribus selopeiorum oboriantur, vel iis similes sint, domina generalis . I . seqq. proposita hanc tractationem satis illustrat. De ossium tamen nasi seactura quaedam sigillatim proponenda sunt. f. I 2. Ossa nas, ut e suprema sede iuxta os frontis vix dimouentur, ita in parte inferiori, ubi cartilaginent coniunctam habent, interdum franguntur, et, cum ibi maxima vis applicetur, saepe tunica pituitaria interna simul laeditur, et haemorrhagia narium vix compescenda oritur. Hae laesiones magna cum attentione tractandae sunt, ne polypus similiaque narium vitia . 89s superueniant, vel, cum Osdenudatum sit, illud carie assiciatur, lenta demum exsoliatione resoluenda. Hanc ob caussam certe non pinguia digestiua, sed aqua vulneraria, interdum balsamicis mixta applicanda est.
336쪽
li PARS II. R. II CAPITIS MORBI.
f. I 3. Ossis autem depressi fragmentum specillo lina
mentis obuoluto et in nares introducto eleuetur, et depressae partes pressione extrorsum facta in veram sedem reducantur, digitis chirurgi externe non nihil renitentibus. .Caua narium libera relinquenda sunt, cum fistulis plumbeis, alioque distendente apparatu introducto, tunica pituitaria vexetur, extrinsecus vero praeter anno et chartam glutinatam, figurae nasi accommodatam fascia apta appli
Si maxilla inferior vehementi ictu frangitur, partes tamen consistunt, os fractum in quiete seruetur, quo definito tempore iterum occallescat; si vero fragmenta varia e sede mouentur, tunc arteriae vel nerui per canalem maxillae excurrentis laeso tristes saepe haemorrhagias et motus conuulsivos excitat, quibus succurritur, si partes subito in pristinam sedem reponuntur, et insuper auxilia, his incommodis tollendis idonea, applicantur. Digitis itaque linteo obuolutis, in oris cauum dimissis, fragmenta extrorsum premantur, externa et opposta pressione in tum reducenda. Si nullum vulnus accessit, pannis complicatis et charta conglutinata apte accommodata ossium situs retinetur. fascia, quam capistrum dicunt, applicata. Aeger autem nec loquendo, nec mandendo maxillam moueat, sed ad consolidationem usque quiescere patiatur, quam ob rem non nisi molli et suido victu conseruandus est. Si vulnera coniuncta sunt, eorum quoque ratio habenda est, quo medicamentis aptis sa
337쪽
PARS II. R. II. APITIS MORBI ars
LvXATIONE MAXILLAE INFERIORIS.
Maxillae inferioris condylus, cartilagine oblonga
et utrinque depressa intercurrente, tuberculo transuerso sit temporis prope processum iugalem collocato articulatur, et cum firmitate mobilitatem coniunctam habet. Retrorsum ' et ad latera vix dimouetur, antrorsum vero inprimis sub oscitatione vehementi, interdum luxatur Ore tunc aperto. et maxilla antrorsum prominente aeger loqui non potest, etiam saliua copiosa iuvit. Si condyli utroque latere dimoti sunt, antrorsum si vero ab ictu laterali vehementi unus tantum dimouetur, laterali. ter eminet maxilla.' maxillam quoque retrorsum dimoueri posse, ACHARTA VOGEL, Medicus Lubecensis, proponit manatomi chen, ebirurgischen tin medicinischm BGobachiungen. Ostoch. IIS9 8UO. P. II et eum os tunc clausum sit, emollientibus medicamentis, ad condylos maxillae applicatis, ligamenta relaxanda esse monet, antequam educti tentetur.
Chirurgus vero, in reponenda maxilla occupatus, caput retro flexum tenere iubeat, ipse pollices linteis obuolutos dentibus applicet, et maxillam, ante tuberculum eleuatam, deprimat, reliquis vero digitis et palma manus maxillam ita contineat, quo paululum deprosita iterum retrorsum pelli possit. Si unus tantum condylus dimotus est, dissicilior fit repositio, cum ex una parte retineri, ex at'
338쪽
tera vehementius duci et reponi debeat maxilla. Post repostionem maxilla libere mouetur, si tamen ad debilitata ligamenta respexeris, optimum est, maxillam per aliquot dies fascia, quam fundam dicimus,
g. I 8. I hae tractatione potissimum ad vertebrarum colli
laesiones, vel a fractura et luxatione, vel ab actione musculorum collum et caput dirigentium impedita, respiciemus, et absoluta vulnerum casu fortuito anflictorum generali consideratione, etiam tracheotomiam, ut vulnus artificiale, explicabimus, tandem
nonnulla de strophulis subiuncturi sumus.
S. IO. Ρrima colli vertebra occipitis ossi firmiter adhaeret, et motum exiguum antrorsum et retrorsum Permittit secunda quidem cum prima multis ligamentis connexa, et praeterea processu odontoideo
firmata est, attamen ob planam et horizontalem seme
339쪽
serme processuum articularium appositionem, qua motus ad latera lacilis redditur valida extensionis causia accedente, interdum luxati euenit, vel vehementer relaxatis, vel prorsus ruptis ligamentis: quae tamen ob compressionem medullae spinalis tantum non semper subito lethalis est. Reliquae colli vertebrae adeo firmis ligamentis et musculis connexae quidem, neque tamen ad tam amplos motus dispositae sunt, ut luxatio, sine vehementi ligamentorum dilaceratione et fractura eue. niens, in iis vix locunt habere videatur. f. 92O. Si lapsu ex alto vel alio impetu collum vehementer concutitur, vel aliae partes corporis simul male
assciuntur et mors pceleratur, vel ex fractura processuum transuersorum, qui vasa vertebralia transmittunt, vel corporum ipsorum tanta oritur laesio, quae subitaneam mortem inducit. Vidimus nos vertebrarum colli Practuram, quae ab initio quidem mente non moueret aegrum, sed paraplegia vera a ficeret, m. c. g. 629 denique post sedecim horas praegresta delirio extingueret. De curatione itaque per artem praestanda in tristi hac fractura vix cogi tari potest, cum symptomata nimis celeriter inqreescant et aegrum abripiant.
340쪽
reso lutis et paralyticis factis, oppositi sortius
trahantur, et ita caput vario modo obstipum reddatur. Musculis paralyticis lamenta roborantia et sinapita excitantes applicandi sunt, in opposita vero parte emollientia rigiditatem tollunt. Fascia quoque caput rab curuatum collum in unum Istus inclinans, in rectum situm reducendum est. Cutis colli post ambusta nimis contracta, simile ferme vitium inducens, vel relaxanda vel incisione facta distendenda est.
f. G22. Grauia omnino sunt vulnera, quae ceruici et eoilo infliguntur, quoniam praeter musculorum laesionem et arteriae carotidis et iugularium venarum rami vel trunci, immo nonnullae neruorum propagines varie dissecantur et vulnerantur ex his itaque haemorrhagia vel lethalis vel maxime debilitans, etiam conuulsui motus oriuntur. Cum vulnera Ozulis pateant, curationis ratio ex iis petenda est, quae de vulneribus in genere g. 33 9 seqq. de haemorrhagia vulnerum S. 36o seqq. et de dolore neruorumque distensione g. 86. proposuimus. Musculorum
inprimis laxatorum vitia fasciis apte applicatis, quantum fieri potest, corrigantur. g. a 3. Et stomachus suo gula interdum laeditur cum
itaque alimenta et potulenta facile per vulnus es fluant, ea parcius, et, ut vita tantum seruetur, pro pinan.