Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ceat, et sanas adhuc partes cum in Vicinia gangraenosae et spha celosae corruptionis, tum in uniuerso corpore ab insectione defendat. Si gangraena, caussa externa nata in corporibus. quae vigor vitae et aetatis sustinet, cum moderata

febre progreditur, et exiliis caustis limites inflammationis et supputastiuεis inter partem mortuam et vivam figuntur, spes curationis affulget. Hoc et iam in partibus sphaceto corruptis valet, in quibus diiudicandis semper ad limites corruptionis, et ad confinia inflammationis respiciendum est. g. ISo. Vt pustulae, incuticula mollis tumoris eleuatae, gangraenam latentem ostendunt, sic ichor ex illis eductus corruptionis gradus indicium est. Mitior est morbus, si serosus et pellucidus humor in illis stagnat, grauior si sanies fauescens, nigra et foeti-disii ima ex iisdem essuit ex hac enim putredo celeriter proserpens, et sphacetum inducens colligitur.

Si gangraena, in contextu cellul os sub cute tantum serpens, apta medendi via coercetur, mobilitas membri formato nouo contextu, saepe, licet tardius restituitur: sin profundius ad interstitia lasci culorum muscularium, et ad tendines eorumque vaginas des endit, motus liber nullo modo restituitur, etsi ipsi musculi sphacelo fiam non fuerint. haud raro enim callosa cutis cum musculis ipsis coalescit. Vt moderata febris gangraenae limites git, s. I 9. sic nimia humorum dusserasiam nimium euoluit, progressum morbi celeriorem reddit, et ita Chirurg. D aegrum

62쪽

so PARS I. R. I. INFLAMMATIONES.

aegrum praecipitari Interdum, v. c. in imbecillis et senibus, omnis labrilis impetus deficit. Ac tum quidem gangraenosa corruptio lentius, attamen ulterius proserpit, et limites inflammationis ac suppurationis nunquam figuntur. Interdum ipsas naturae vires limites ponere, membrumque emortuum et

quasi exsiccatum ex ipso articulo excidere, Obseruationes rariores ostendunt. θ. μ' Quando gangraena ab internis sedibus, v. c. ad ossa fracta, primum incipit S. 139. et inde extrorsum ad integumenta progreditur, maius periculum est,aum putridus humor tunc temporis proserpat nisi igitur incisione fassa, ea, quae abscondita sunt, detexerimus, nec certam prognosin formare, nec malum coercere poterimUS.

Qui ex cacochymia, . c. seorbuto et hydrope, vel ex maligno quodam iasmate per febrim euoluto et ad internas sedes delato gangraena assiciuntur, breui pereunt, cum ex pessima hac materie, vel ad externas quoque partes delata, multi periclitentur, facileque ad sphacetum ducantur. Ipsa enim materiae corruptae subtilitas in omnes corporis humores se dissundit. De vulneribus, virulento limmore imbutis, idem sentiendum est. 9 ISS.

Si medulla spinalis aut neruus insignis laeditur.

non tantum paralysis et atrophia in parte oritur, sed partes inde pendentes ad gangraenam et sphacetum disponuntur. In his medela vix unquam praeliari potest. Etiam cum vasa maiora, ad partem ducta, iam corrupta sunt, auxilium nullum expectandum

erit, quoniam circulus humorum plane impeditur. s. IS 6.

63쪽

ΡARS I. R. I. INFLAMMATIONES. si

Is Cum gangraena a variis causi inducatur, variasque in diuersis corporibu mutationes subeat, methodus medendi, omnibu generibus gangraenaea . com nodata, vix definiri potest. Quod si vero in geoneratori hac consideratione, ratione internae curationis, virium vitae moderandar Um normam, et putredini rei stentia medicamenta exhibeamus, ratione remedio ruini externorum,putredini serpenti resistere, et separatio iem putridi a sana parte adiuuare docea. U. S, P UcipUa medentis osticia delineamus.

In omni gangraenae progressu febris ratio habenda est Quod si enim post validam laesionem

inflammatio celeriter in gangraenam transire videatur, et febris vehemens cum pulsu duro potissimum saeuiat non ob angraenam, sed ob inflammationem, quae oriundae gangraenae metum facit oenaese- Elio instituenda, aliaque febris infringendae auxilia m. c. g. so iungenda sunt Nam etsi hoc modo inflammationem venaesectione non amplius discuti posse praeuideamus, celerem tamen gangraenae progressum interea impedimus, quo remediis, ad suppurationem ducentibus, tempus et locus detur.

Sed s, quod requentius fieri solet, vel cum se

bre nimis depressa gangraena ortitur, vel ea ex debilitate, ut causi a generetur, venaesectio et alia, quae febrim in hingunt,aliena sunt danda potius sunt cardiaca, quae vires sustinent, dum neruos artales. ptica vi incitant, et circulationem humorum quodammodo intendunt m. c. f. 3 .

64쪽

s, PARS M. TR. I. INFLAMMATIONES.

Ex his etiam victus ratio definienda erit. Iuscula enim plus minus saturata, et alia celeriter nutrientia ex animalibus hausta, quae in posteriori casus is concedi possunt, in priori . S prorsus interdicenda sunt; nullus enim alius, nisi lenissimus, ex vegetabilibus, inprimis cerealibus et stultibus horaeis, conceditur victus. Sic quoque haustu vini generosi imbecilles sustinendi, febre autem nimis agitati, sero lactis vel acido vel dulci, vel ptisana cum succo citri, reficiendi sunt.

Sic quoque, ubi calor nimius uerit, et impetum humorum ad partem affectam deducat, purganti antiphlogistica valida, et clysmata cum cremore tartari, additis quoque aliis stimulantibus, applicanda erunt in altero casu, ubi euacuatio valida aliena est, clysmate tantum emolliente aluus, si necesse sit, libera reddi poterit. f. I 6 I. Praeter analeptica i. m. g. 3S'. seqq. quibus

vires vitae in omni progressu gangraenae sustinendae sunt, praecipue peruuianus cortex bonae notae suadeatur huius enim vis non tantum roborans est,

et febrim moderatam sustinet, sed putredini quoque resistit. Ob hos esse inis acidis vegetabilibus et

mineralibus hunc in finem commendatis, praeserrimeretur. In puluere, electuario, infuso vinoso et aquoso, prout aegri dispositio illud permittit, semper tamen satis copiose, ad unam alteramque unciam intra viginti quatuor horas dari potest. g. I62. Proposita medendi ratio recentioribus scriptoribus adeo laudata, et niuitis obseruationibus illustrata,

65쪽

ΡARS I. R. I. INFLAMMATIONES. s 3

strata, ideo etiam commendari meretur, quoniam caussis gangraenae simul resistit. In celeri enim ex inflammatione in gangraenam transitu , ne non in putrida humorum indole, sine praegres la vera in Jam matione gangraenam et spha celum inducente, moderamen circuli sanguinis et humorum essiciendo, omnem vitalem, prophVlacticam et curatoriam indicationem absoluit, et multis quoque symptomati bus medetur.

Transeamus ad remediorum externorum considerationem. Cum in omni gangraena ad partem destructam, nec ullo modo Conseruandam, et ad

partem sanam, ab ulteriore infestione defendendam, attendendum sit, in illa ad emollitionem et separationem in hac ad blandam inflammationem, limites suppurationis figentem, ab attento chirurgo respiciendum esse cognoscitur. Quamobrem ea, quae depol bili inflammationis crescentis discussione . 8a. 3 et de arcenda imminente gangraena g. 8 et 8Sproposuimus, in memoriam reuocanda erunt. f. 1 164. Cum autem nunc ea, quae gangraenae iam sommatae opponi debent, explicanda sint, partim ad variam gangraenae ipsius faciem . Is . ISO, partim ad subiecta eorumque diuersa temperamenta, prout vel laxa et succi plena, vel rigida et sicca sunt, respiciendum esse illico patet, antequam de selectu remediorum exponere possimus. Posterius ideo praemittendum esse putamus, quo in gangraenae Vario progressu, ex viribus vitae cognitis, et effectibus remediorum obseruatis, indicationem suam dirigere, et rebus interdum mutatis, medicamenta etiam mutare possit chirurgus.

66쪽

s PARS L TR. I. INFLAMMATIONES.

g. I6S. Quoniam varietas subiectorum et caussae faciem morbi nostri mutat . Is 6, et uniuersalem medendi methodum in omni gangraena vix admittit, tenendum omnino est, chirurgum in progressu morbi demum ex nocentibus et iuuantibu cognoscere, utrum in electa medendi methodo subsistere, an ab ea non nihil recedere, aut, cum subitanea contrariorum mutatio semper octua sit, sensim ad contraria redire debeat et possit. Quam ob rem in applicatione remediorum de proxime instruendo apparatu bene cogitet. I66. Emollientia inprimis cataplasmata et emplasfrag. 16, ibi necessaria videntur, ubi siccitas urget, et do, lor, neruis spastice constrictis in confiniis gangraenae oriunduS. separationem corrupti a sano cohibet, quo putrida destruitio, quae auertenda non est, in medio acceleretur Si autem putredo nimium increscit, et magna humiditas est, haec medicamenta aliena iudicantur. g. I67. Terebinthina, balsama et gummi saponacea. emolliendi virtute quidem non destituuntur, sed simul putredini resistunt cum tamen crustas densores reddant, et tenacitate sua perspirationem cohibeant, pinguibus diems, vel cum vitello uorum subacta, ita temperantur, ut antis eptica virtute non prorsus amissa, ad emollientem vim tendant. Ex his diiudicantur unguenta varia digestiua v. c. basi licum.

f. I68. Plantae amarae leniter aromaticae et discutientes, scordium, absinthium, ruta, cet in epithematibus

67쪽

PARS I TR. I. INFLAMMATIONES 1 3s

bus et cataplasmatibus locum habent, ubi putredo celerius serpit. et copiosa humiditas, quae partes a Das destruit, assivit minus vero utilia sunt, ubi eruasta nimis densa est, et perspiratio putridi vaporis succedere nequit. Licet enim ea his ipsis remediis adiuuari deberet, effectus tamen ob facilem exsicacationem non sequitur. f. I 6O.

Myrrha et aloe putredini quoque resistunt, et in spirituosis solutionibus hunc effectum magis, quam in puluere, praestant in nimio itaque humiditatis

a Ruxu iuuant, in siccitate autem aliena sunt Myrrhaeum albumine ovorum cocto in liquamen redacta, balsamicam vim mitiorem exserit. f. ITO. Spirituos sermentatione producta, et concentrata, inprimis spiritus vini, putredinem arcent et siccant, sed praeterquam quod crustam putredinis nimis densant, vicinas quoque partes validius stringunt atque humores cogunt, et ita suppurationem. in confiniis se monstrantem, sine qua nulla vera separatio succedit, cohibent. Spirituos mitiora, C. aqua vulneraria sue clopeiorum, mitius agunt, nec

suppurationem prorsus impediunt. Spiritus salis ammoniaci putridas partes penetrat, et vicinas i flammando separationem feliciter praestat. g. III. Acida vegetabilia, et ex his praecipue acetum desillatum, decollis plantarum amatarum additum, putredini resistiti et simul roborat. Nisi itaque nimia siccitas urgeat optimum effectum edit. Acida metallicis particulis iuncta, in vitriolo et viridi aeris vim septicam et desiccantem habent, et, cum Caustic quasi effectu polleant, irritationem sani et sepa

68쪽

36 PARSI. R. L INFLAMMATIONES.

rationem eorrupti simul iuuant. Hae vero, ne nimis vehementer agant, melle, virtute digerendi praedito temperanda sunt, uti in unguento aegyptiaco et fusco wuRTeti cognoscitur. g. IT 2.

Salia epithematibus, vel cum vel sine aceto, adiicienda sunt, si viscida humiditas magis penetranda vest resoluenda est hinc etiam anti septicis nimium exsiccantibus 9 168. I 6o, interdum iungi possunt. Reliquis hac in re praestant sal ammoniacus et btrum. Aqua calcis vivae non negligenda, sed decoctis addenda est, praesertim si desiccantem virtutem

augere velis.

His praemissis, ipsum gangraenae progressum eiusque mutationes melius perpendere, et nonnulla, quae vel in vario morbi statu, vel in variis aegris attendenda sunt, subiungere, et de aliis monitis in symptomatibus oboriundis exponere possumus. Monemus ergo in genere, melius esse, indicata remedia ex indicatione, pro singuli aegri diuerso habitu ponderanda, applicare, quam solis, et saepe non satis definitis obseruationibus de viribus medicamentorum gangraenae opponendorum inhaerere. Gangraena, quae in integumentis corporis obori- tur, epithematibus ex decoa herbarum amararum et aromaticarum emi vinoso, addito sale ammoniaco et aceto, optime compescitur. Dummodo

enim vires vitae non nimis depressae sint, sed limmores ad peripheriam ducti moderatam inflammationem sistant id, quod iam corruptum est, ad suci

cessivam separationem disponitur. s. I7s.

69쪽

ΡARS I. R. . INFLAMMATIONES. I7

9. I7S. In hac morbi conditione praeter ea, quae de vi-s u monuimus 3 IJ9, reliqua regiminis ratio bene ordinanda,et in posterum quoque seruanda est. Aeger in conclaui pur et temperato contineatur, applicata remedia blando calore sint, qui seruandus est, ideoque pars affecta linteis et pannis bene obuoluatur, minime tamen oneretur, nec fasciis nimis constringatur. f. I76. Si in horum medicamentorum applicatione partes emortuae instar crustae coeunt, et non nihil exsiccantur a parte viva quodan modo recedunt, Cuius margines rosea inflammatione turgenti et ex hoc interstitio humor blandus et pus bonae Dotae essuit, crusta separatur, et ulcus hoc gangraenosum purum redditur, posteaque cicatrix ut in vulnere inducitur. g. I T. Quod si vero crusta nimis ampla et crassa, aut non nihil arida et tenax ut ut nec facile Cedat, ne

que separari possit sectionibus in longitudinem

et transversim ductis, incidenda est, quo sanguis non tantum putridus, sed quodammodo floridus quoque, friuat, et aeger scalpelli aciem in subieri parte sana non nihil sentiat.

Applicanda tunc sunt unguenta, cataplasmata, emplastra, inspergendi sunt pulveres, aliaque medicamenta ex iis, quae . I 66 seqq. diiudicauimus, parata quae corruptionis variis gradibus et mutationibus opponi posse videntur, et effectu attente Obseruato et ponderato, vel continuentur, vel suo modo mutentur. Ratione autem internae dispositionis

70쪽

ss PARS I TR. I. INFLAMMATIONES.

Si enim crusta nimis sicca et arida est, emollientia cataplasmata ac emplastra, et unguenta similia digestiua applicanda sunt: si vero pars corrupta nimia humiditate turget amara et aromatica addi possunt. Putredini tandem auctae et haec, et balsamica, spirituosa et acida medicamenta opponuntur, quem quidem remediorum selectum per exempla a variis auctoribus proposita declaramuS. f. I 8 o. Alia vero medicamenta parti destructae, alia sa. ni vicinis imponenda sunt. Si v. c. corrupta pars putrida humiditate scatet, ea decocto anti septico exscordio et absinthio sale ammoniavo saturato, vel pro re nata oleo terebinthinae, in liquore mineralianodyno soluto, vel spiritu salis ammoniaci, vel etiam decocto corticis peruuiani saturato, eluatur et iterum quodammodo extergatur, paulo post puluilli ex linteo carpto parati, unguento digestiuo, cui et alia medicamenta antiseptica admixta sunt benes imbuti, imponantur, atque etiam parte affecta bene tecta, vel cataplasmata emollientia, vel epithemata discutientia,quae et confinia tangunt,addantur,quoue melius haec applicata medicamenta penetrent, partes corruptae contextus cellulosi forfice praescindantur.

I 8 I. Si gangraena profundius serpit, et partes vicinae

iam sphacelo tactae sunt, non tantum integumenta. sed apon euroses, tendines, immo omnes emortuae

partes non solum incidendae, sed ex parte praescindendae sunt, ut scalpelli acies sanas partes quodammodo tangat, quo medicamenta ad confinia sani et

SEARCH

MENU NAVIGATION