Christiani Gottlieb Ludwig ... Institutiones chirurgiae praelectionibus academicis accommodatae

발행: 1764년

분량: 491페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Quoniam autem ea quae nune in genere proposuimus, ad vario tumores applicanda sunt, de his. qui uniuersales sunt, et in diuersis corporis partibus eadem ferme ratione oriuntur, in generali hac tractatione exposituri sumus de particularibus vero, i non nisi in quibusdam corpori partibus eueniunt, in speciali morborum chirurgicorum examine ac iuri sumus, principia tamen doctrinae hic explanata, et adiecta medendi methodus, ceteras tractationes

maxime illustrabit.

9 et O. Ad uniuersalos igitur hic accuratius pertractandos tumores referimu oedema, a seri stagnatione oriundum,et tumores, qui in tunica includuntur et in variis corporis locis deprehenduntur delentis deinde glandularum obstructionibus quaedam addimus, et

an eurysma tandem,ceu tumorem arteriae,et Varicem,

qui tumor venae est, praecedentibus subiungimus. g. 24 I. De tumoribus ossium, et de herniis spuriis et veris, hic quidem in genere agendum esset, sed has

tractationes et ad morbos ossium, et ad morbos ab dominales aptius referri posse, nobis persuasum habemus. De emphys emate, tumore scilicet aereo, inter symptomata vulnerum pecu Oris acturi sumus; de tumoribus cutis, oculorum, aliarumque partium,

in particulari tractatione passim quaedam proposituri, et ex generali doctrina declaraturi sumus.

92쪽

8 PARS I. R. II. TUMORES.

'edem est tumor culaneus ' sine inflammatio- ni signis conspicuus . 3 , pallidus, frigidus, sine dolore et pulsatione, facile etiam mutabilis, cum

pro situ partium et caussas mox augeatur, O imminuatur, mox etiam in hunc vel illum Oeum cedat.' Integumenta communia et contextum cellulosiam praecipue occupat, sed et in partibus similis fabricae saepe deprehenditur, v. c. in faucibus, ubi anginamoedematos am istit.

f. a 3. Causa proxima in seri collectione et stagnationeposta est, quod quidem in sano corporis statu blandae et quasi lymphaticae naturae est, in celluloso contextu et vasis lymphaticis haeret, et ducitur, et ex illo demum resorbetur, in his lentius mouetur in morboso vero vel magis tenue et aquosum, Vel viscidum et pituitosum effunditur et languidius ci culatur, in summo tamen morbi gradu ad plenariam stagnationem disponitur. S. 24 .

Solida laxa et debilia, fluida spissa et immobilia

atque etiam tenuia, per serosas excretiones non satis eliminanda edemata inducunt in primis vero lento sanguinis, in venis regredientis, attendendus

est, quippe qui resorptionem ex vasis seroso lymphaticis et cellulis impedit, sanguini tamen per arterias ducto non ita resistit, ut inflammatoria stasis esse possit. S. AS.

93쪽

PARS I. R. II. TUMORES. r

Licet autem hic ipse lentor ab inertia solidorum

et inprimis languida circulatione unice pendere videatur, tamen ad humore plus minusque vitiatos

simul respiciendum est, qui quidem ex particuli cinelaboratione humorum uniuersali non satis subsilis, viscidis et acribus, vel inspissantur, vel attenuantur.

Cum autem in institutionibus pathologicis i. m. f. 9 O, seqq. f. IOIS,seqq I9I, seqq. et in medicina clinica m. c. h. Di, seqq. . 66, seqqJ de ca- cochymia pluribus egerimus, repetitione non Opus esse iudicamuS. g. Q. Quod si vero hae caulsae uniuersales vel non adsint, vel leuiores, nee tumoribus his inducendis lassicientes inueniantur in sarcius tamen et Obstructiones viscerum internorum, regressiam sanguinis et seri ab extremitatibus impedientes, adduci merentur; particulare porro inprimis venarum comprestiones, oedemata in morbis chirurgicis saepius Occurrentia sistunt. Ut enim in grauidis a mole uteri extensio e demata pedum frequenti Ora sunt, sic ab ostibus tractis, ab his et aliis partibus e sede motis, a compressione ferularum et fasciarum a tumoribus variis glandularum, cet. eiusmodi tumores Oedematos saepissime oriuntur. T

Interdum perspiratio impedita in vasis ipsis lymphaticis caussa ostensionis et oedematum esse solet, quia superfluus humor non expulsus in cellulas vicinas derivatur hinc a frigore magis tamen a calore nimio partibus applicato, oedema oritur. Sirmi ratione molestae urinae retentiones seri copiam sugere,

94쪽

8 PARS I. R. II. TUMORES.

eandemque ad cellulosos contextus vario modo delicere possunt. g. q8. oedemata autem vel molliora sunt, vel duriora in illis foueae, digitis impressae, diu subsistunt, ita his cutis facile eleuatur in illis enim relaxatio et debilitas solidorum, et saepe extrauas 'io supponi potest, in his vero solidae partes adhuc satis validae sunt, et copia humoris collecti tantum distentae deprehenduntur. Transtus edomati ira varias hydropis species m. c. f. 66, seqq ha nobis declaratus est, similes vero mutationes in particularibus morbis chirurgicis describendis commemorabimuS.

Ab inflammatorio tumore edem sacile distinguitur, β 2 r, hoc tamen interdum erysipelate accedente mutatur, et tunc ex signis mutatis dignoscitur; si vero ut interdum fieri solet, edem vulneribus accedit, ab emphysemate omnino ex defectu stridoris aerei in hoc tumoris genere percipiendi distinguitur. g. AESO. Oe demata, post graues morbos ex imbecillitate relicta et oi unda instauratis iterum per victum et medicamenta viribus, utplurimum dissipantur quas vero grauioribus morbis non prorsus tollendis, vel imperfecta crisi iudicatis, diu nicta sunt, lentorem humorum et relaxationem solidarum partium vix superari posse indicant, tandemque in anasarcam et alias hydropis species mutantur ut in liter grauiore, aut tabe haud raro cognoscimuS. Partes, quae humidis epithematibus, iisque saepius ex negligentia nimium refrigeratis, tractantur,

95쪽

frequenter edemate assiciuntur, quod tamen, nisi a corporis dispositione simul pendeat et augeatur, i nutata medendi ratione facile cedit. Si in vulneribus nascitur, saepius bonam suppurationem impedit, ideoque, nisi caussa tolli vel naitigari possiit, facile gangraenam inducit. Tum OribUS, vena comprirnentibuS, acceden Oedem non nisi cum tumore ipso tollitur. g. 2S2. Curatio, externis remediis praestanda, exigit, ut seri nimia copia collecta discutiatur et bris distentis robur iustum reddatur. Tenendum tamen omnino est, externa discutientia et roborantia remedia non tuto applicari posse, nisi interna corporis dis osi tio quae Oedemata fouet, internis remediis ita correcta sit, ut liberum humorum circulum iuuet et expediat. f. as 3. Solidorum itaque et suidorum vitia uniuersalia ex constitutione cuiuslibet aegri diiudicanda et corrigenda sunt. Cum autem abundantia humorum sero rum edem a foueat ante omnia de euacuatione aluina, quae aegrotantium viribus conueniens sit, vel alia serosa, eaque sitis valida, cogitanduri est, quo postea cardiaca et roborantia remedia pro. pinari queant. 9 S4. Discussio e dematum per calorem moderatum externe applicatum optime essicitur pedes potiLΓ-mum corporibus duris v c. ligno querno, vel lateribus calidis imponuntur haec tamen quia nequeunt accommodate ad corporis superficiem Jecti, minus apta videntur. Arena calida, vel potius surfures,

aut scob ligni querni partibus vel imimediate, vel

96쪽

s PARS I. R. II. TUMORES.

in saeculis applicata, praestant ora sunt, calorem enim diu seruant, et nonnunquam blandam perspirationem mouent. Cave tamen, ne calidis his, etiam siccis, nimis applicatis relaxationem partium, quae ab humido calore alias pendet, augeaS.

Essicaeius agunt epithemata sicca, si furfuribus

puluere plantarum discutientium, absinthii, rutae, sabinae, radicis bryoniae et cyclaminis, vel similium, aromatica et non nihil stimulante vi praeditarum, addantur Cataplasmata ex his parata maiori quidem discutiendi vi pollent, sed cauendum omnino est, ne humiditate noceant, quod etiam in balneis partialibus, cum coriis aliisque discutientibus et adstringentibus medicamentis paratis, notandum est. 9 S6. Sudor etiam in balneo vaporis siue laconico cum fructu elicitur, si nimirum partes tumidae super spiritum vini accensum ponuntur. Rebellia saepius et chronica oedemata stillicidio solutionis salis ammoniaci, addito aceto, vel in thermis embroche, oucheditia, discutiuntur, quae frictione in hoc flectu adiuuantur, inprimis, si tum temporis interna cura

apparent, roborantibus medicamentis additis multum adiuuatur; quapropter etiam puluere plantarum adstringentium, aniculae alchimillae, radicis bis ortae pentaphylli et tormentillae, epithematibus siccis admiscendi sunt, non neglecto tamen Obore per interna remedia praestando. Sussimigia etiam ex plantis aromaticis et gummatibus, ladano, sandaraca, myrrha ut succino, vel per se, vel pannis laneis asperis

97쪽

PARSI. R. II. TUMORES. s

asperis excepta et applicata, negligenda non sunt. Forate etiam vapor acet aromatici commendari posset. 9. 2 8. Frictiones, si quae tentari possunt, et stagnans serum optime discutiunt, et partibus robur addunt; cum autem frictio non semper continuari queat. praestat omnino partes fascia constringere. Haec ver tunc demum applicanda est, quando aliqua discussionis spes apparet et excretio seri per colatoria apta essicitur Fascia etiam ita circumducenda et per aliquod tempus relinquenda est, ne humori expulso nouus accessus concedatur. g. 2 9. Oedema, quod ad vulnus vel ulcus accessit, externis his remediis saepe parum commode tractatur, quare vulneris ulcerisque potior habenda est ratio, hisque recte sanatis videndum, quatenus illis remediis contra edem uti ii Ceat. Ceterum, quamdiu vulnus adest, oedem epithematibus, ex vino rubro cum lithargyrio et gummi resinosis roborantibus, v. c. myrrha et anime coctis, Coerceri posse putatur.

TUMORIBUS, QUI TUNICA INCLUDUNTUR.

g. 26o. Serosi humores, in oedemate stagnantes, vel in minoribus vasis iusto lentius mouentur, vel in uniuerso contextu celluloso partis cuiusdam essunduntur: spissa ores vero humores, inter cellulas quasdam eomprehensi, et magis magisque aucti, earum parie-

98쪽

te distendunt hos callosos reddunt, eicit vela. mentum proprium formant, quo limites stagnantis humoris definiuntur. Hi cystici siue tunicati tumo-xes vulgo dicuntur. 26 I. Si genesin horum tumorum attentius Consideramus, ad formationem membranae includentis et

humoris collem indolem, praecipue respiciendum

erit: in priori enim natura tumoris peregrini, in contextu cellulos sano formandi, vere posita est, ex altera autem disserentiam cognoscunt chirurgi. g. 262. Caua contextus cellulos, quae in principio exigua quadam humoris non resorbendi copia distenduntur, pressione humoris immobilis versus parietes, saepe ita callosa fiunt, ut ulterior resorptio humo Tis ex cellula derivandi prorsus impediatur. Similem vero ob rationem saepius noui etiam humoris ac- Celsus vix ullus est, et parua illa granula, quae in Pinguedine haerent, vix attenduntur, Ut, etiamsi quodammodo increscant, diu quoque sine multo incommodo seruntur.

Cum autem partes contextus cellulo obstructi in loco quodam sitae sunt ubi continua agitatio et Pressio fit, per quam assuxus humoris noui allicitur tunc velamentum includens distenditur, et, cum m omnibus membranis, ex contextu cellulos natis, fibrae ex condensatione glutinis intercurrentis amnae et compactiores reddantur, membrana, talem tumorem includens, densa et saepe prorsus callosa evadit.

99쪽

PARS I. R. I. TUMORES. 8

In his partibus vasa lymphatica, Ct adducentia et resorbentia, deprehenduntur, quae distenta humo misam uxum augent et regressum cohibenti Ipsa vero vasa lymphatica saepius distenta primum tumor i in tunicatorum genus hydati des scilicet, esiicere pos sunt quae spongiosorum inprimis viscerum supersi

ei ebus nonnunquam adhaerent, et vesiculas variae si

gurae sistunt, in quibus tumor vel limpidus vel sanio. sus cogitur densiores autem tumore tunicati ex his formari Dequeunt

Ad ipsam vero tumorum, tunica inclusorum, genesin et augmentum haec vasa lymphatica multum Conserunt. Cum enim lenta sat expansio, aliquis in illis circulus humorum remanet, qui per vasa lymphatica sustinetur, dum interdum adhuc boni interdum autem plus minus corrupti humores adducuntur, et impedimentis obiectis, subsistunt augenturque resorptio enim per vasa reducentia non, ut decet, perncitur

3 4 266. In internis corporis cauis, in primis in abdomine, glandulae conglobatae obstructae genesi tumo-TUm ansam praebent. Nunc quidem de ipsis glandulis obstructis non loquimur, sed de magnis et densis hydatidibus, quae in mesenterio aliisque abdominis partibus oriuntur, et hydropis saccati causa sunt m. c. Io,). In cute autem inprimis Circa contextum cellulosum, qui radices pilorum suscipit, i. m. f. 439, alii tumores nascuntur ex his enim paruis folliculis saepe humor viscidus et tenax exprimitur,rursusque colligitur. Cum tamen illi ostio externo praediti sint rarius in tantam molem ex-F crescunt,

100쪽

s PARS I. R. II. TUMORES.

crescunt, quanta est tumorum tunicatorum,in prosundiore contextu celluloso sitorum.

Ex contenta materia liquida vel magis spissa, disserentiae tumorum vulgo definiuntur 'quam enim

plus minus limpidam vel saniosam hydatis spissum,

sed sui dum humorem meliceris minus fluctuantem, pulticulae similem atheroma densum, pinguedini frigidae similem, sebaceum, steatoma continet AC-

cedunt interdum contenta aliena, concretiones durae, fibrosae, pilosae, calculosae et osseae, quid quod in unius tumoris diuersis loculis saepius duplex materia deprehenditur. g. 268. Caussa proxima in distensione valida aut cellu-Jaris, vel vasis lymphatici, posita est. Disponuntur ad hanc mutationem corpora, quae viscidioribus succis scatent, qui, ut in aliis saepe ad viscera coniiciuntur, in his praecipue obesioribus, ad habitum subculaneum ducuntur. Sicut enim in his saepius cutis efflorescentes pustulas ostendit, sic similis et. iam materia in cellulas cogitur, tunc subsistens, quando resorpti impeditur. g. 269.

Praecipue igitur ad occasionales caussas respiciendum est. Saepe enim succi vitiati acres, qui, V. c. in scabie et tinea, ad superficiem cutis derivantur et eliminantur, ex parte in his cellulis subsistunt occasionalis autem incrementi caussa, vel in aliqua pressione, vel in rudiore frictione, posita est. Cum enim nonnulli eiusmodi tumores agitando discutere tentent, humores magis alliciunt, colligunt et eondensant, velamentum callosum reddunt, atque ita eum finem

SEARCH

MENU NAVIGATION