장음표시 사용
251쪽
aeternitate , independentia , omnipotentia, Sce. minime tamen colligi potest existere in Deo paritem aliquam perlectibilem , aliam 'erfectivam scum haec omnia , nempe ens , substantia, inde- Pendentia , aeremitas , omnipotentia in Deo reipsa non distinguantur sed sint ipsemet Deus vario modo a nobis spectatus. Qua quidem in re mens nostra non decipitur. Nam licet unum Dei attributum sine alio consideret non tamen judicat istud attributum revera a Deo secerni sed taneum illud per quamdam abstractionem intelligit. Abstrahentium autem , ut vulgo aiunt, non est
Ex quibus omnibus corollarii instar sequitur Deum non esse speciem entis generatim nin an -ugi . Atque ita cum ensin substantia idem proprie significent, clarum quoque est Deum non esse substantiae speciem nisi analogice, consequenter ad categoriam substantiae non proprie per
Sed ut haee quaestio , quae in Scholis non levia
ter transcurritur , ea , qua par est, rationes, a n bis pertiactetur , advertendum eum caeteris aliquid tribus modis posse in categoria collocari: scilicet directe, indireme δε reductitie. Directe reponi dicuntur in categoria , quae sunt in linea recta seu media arboris Porphyrianae nempe genera , species individua. Indirecte vero , quae sunt in lineis indirectis, collateralibus ejusdem arboris Porphyrianae, nimirum differentiae omnes. Denique reductiti ponuntur in eategoria quaecumque propter amnitatem cum aliquo categorico ad eamdem categoriam , ac ipsum , reducuntur ut partes ad categoriam sui totius referuntum negationes aut privationes ad categoriamisimarum, quarum sunt negationes aut privati
252쪽
Da s T. II in AEd T. III. et 'nes , revocantur v. g. caecitas ad categotiam vissus, seu ad qualitatem reducitur. Nota privationes, negationes quamvis ponam qu in Categori , non esse quid reale proprie dictum , cum neque sint entitates , neque sermae aut qualitates positivae. Sunt tamen in rebus nemine cositante non tanquam quid positivum , sed uequid negativum, aut privativum tav. g. nemine cogitante aliquis est coecus , vel paupera seu visu divitiis est orbatus. Quod autem est in eategoria substantiae directὲ, id, si vulgo Philosophorum credimus, quinque debet habere conditiones. Primo , debet esse ens is quidem ens verum, non ens fictam. Secundo , debet esse en per se , id est , unius,naturae , non multiplicis. Tertio debet esse incomplexum , id est, unica voce expressum. Quarto , debet esse unimorum , id est , nomine
univoco non aequivoco donatum. Quinto , debet esse completum , non parcentis. Quae conditiones hoc disticho concluduntur. En verum,ens per se, incomplexum, synor mumque, Completumque capit schema categoria. Ubi obser vandum primo, has conditiones magna ex parte fuisse ad libitum constitutas : nam Thom istae addunt etiam ens debere esse finitum, non infinitum , ut sit in categori secundo , eas conditiones requiri tantum , ut aliquid sit in categoria substantiae, non in aliis categoriis: nam non omnis quantitas , nec omnis qualitas dici potest Cns Verum , en per se , c. Sed utcumque illuci
sit, ad propositam quaestionem veniamus fit igitur
253쪽
CONCLUSI SECUNDA.DEus in eategoria substantiae proprieὲ non com
Probatur. Illud proprie non continetur in C tegoria substantiae , cui substantiae nomen non convenit synonime seu univoce cum substantia creata. Nam haec una est ex conditionibus ad ens categoricum equisitis, ut diximus. Atqui substantia nomen non convenit Deo synonime seu univoce cum substantia creata. Et nim Deus est ipsius entis seu substantiae plenit do , in eoque caetera entia subsistunt substantiae vero creatae sunt entia per participationem is in Deo subsistunt. Ergo Deus proprie non continetur in categoria substantiae.
a Irci Es primo Illud in eategoria iubstantiae directe continetur quod omnibus praeditum est conditionibus ad ens categoricum requisitis. Atqui Deus omnibus praeditus est conditionibus ad ens categoricum requisitis. Est enim ens verum , non fictum est ens per se , non multiplicis essentiae ; est incomplexum , seu unica voce e pressum est cWmpletum ierfectum, c. Ergo Deus in categoria substantiae directe con
Restondeo negando minorem. Quamvis enim Deus ut en verum , ens per se , incomplexum raceompletum non tamen nabet umvocationem cum taeteris entibus. Nam est ens per essentiam, sive est ipsum esseri caetera vero sunt entia per participati nem. Ergo Deus non habet omnes conditiones r quisitas ad ens categoricum. Probabis
254쪽
Dis p ITA T. II QUI T. III. xi Probabis minorem. Illa substantia habet univ eationem cum caeteris , quae in nominei ratione substantiae cum iis convenit. Atqui Deus convenit in nomine, ratione substantiae cum omnibus substantiis creatis est enim ens verum seu vera substantia, ut caeterae substantiae , quae nempe ab eo suu ex nihilo pro
Ergo Deus habet uniυacationem cum omnibus entibus sive substantiis creatis. Respondeo Histinguendo majorem. Illa substantia habet univocationem cum caeteris , quae in nominei ratione univoca sibstantiae cum iis con- tantum analoga iubstantiae , nego. Simili modo distinguo minorem , me, go consequ ti m. R tio autem substantiae est tantium analoga, non vero uni voca inter Deum substantiam creatam rcum Deus sit ipsum esse , seu entis plenitudo i su
stantia vero creatae sint tantum entia per,participationem , quae non subsistunt nisi in Deo quaeque proinde sunt potius umbrae entis , quam entia , si
cum Deo comparentur, ut antea diximus.
Instabis. Si quid obstet qu0minus ratio substantiae sit univoca respectu Dei, substantiarum cxeatarum , id sane est , quod Deus sit substautia infinita substantia vero creatae sint finitae. Atqui haec ratio nulla est. Ergo nihil obstat quominus ratio substantiae sie ivoca respectu Dei .substantiae creatae. Respondeo negando majorem. Non enim ideo praecise ratio substantiae non est univoca respecta Dei substantiae creatae , quod Deus sit infinitus, substantia vero creata sit finitari sed quod Deus tiri'sum assa , seu ens per essentiam is entis plenitudo substantia vero ereat non fit ipsum esse sed a tum participet esse a Deo.
255쪽
objicies secundo. Ille revera continetur in categotia substantiae qui dici debet species substantiae, seu qui componitur ex generes differentia. Atqui Deus componitur ex genere Visseremtia. Nam quod sit ens seu substantia , hoc est, illius genus quod vero sit a se, quod sit infinitus, aeternus, c. hae sunt illius disserentiae. Eigo Deus continetur in categoria substantiar. Respondeo distinguendo majorem. Ille revera continetur in categotia substantiae , qui dici debet species univoca substantiae , quique ex genere uni voco differentia componitur , concedo inuidici debet species analoga substantiae , qui ex genere analogo ac differentia constat, nego. Simili modo distinguo minorem is nego consequentiam. Nihil igitur vetat quominus Deus dicatur species analoga, impropria substantiatri nihil obstae quominus dicatur compositus ex generemialogo, differentiaci nam haec compositio meta- physica ramum est , non physica nec proinde impersectionem in Deo arguit , ut diximus. Sed ut Deus contineretur proprie in categoria substantiae, deberet esse species univoca constare ex genere univoco ac di sentiam quod certe de Deo affirmare non possiimus. Unde cum Deum inter substantia recensuimus in Compendio Logi--zo, prima parte,cap. 3 ubi actum est de categoriis; id propter analogiam quamdam , quae inter Deum substantias creatas intercedit , fecimus non vero quod substantiam generatim univoce Deo Scsubstantia creatae convenire nobis sit persuasum. Instabis. Quod componitur ex genere differentia est finiture, siquidem inter genus differentiam continetur non vero est infinitum , ut
Respondeo distinguendo propositionem. Quod componitur ex senerein differentia est sinitum,
256쪽
Drs PUTAT. II QuuEs T. III. Is finitum sumatur pro eo quod definitum est , quod opponitur indefinito , concedo is finitum sumatur pro eo quod opponitu infinito , nego. Quod igitur constat ex generes differentia , non est indefinitum, indeterminatum, sed finitum est, hoc est , definitumis determinatum . sive ad aliquam entis speciem saltem analogice revocatur. Itaque cum ens infinitum spectari possit tanquam quaedam entis species saltem analogite . nihil prohibet quominus constare dicatur ex genere saltem analogo, disserentia. Etenim Ens generatim concipitur ut abstractum indisserens ac indeterminatum, ut vel eum finito, vel cum infinito conjungatur proinde spectari potest ut genus saltem analogum infinitum vero spectari potest uedisserentia per quam determinatur is ad quamdam speciem definitam, determinatam alternanalogice revocatur.
Quaeres hoc loco utrum Christus Dominus sit in categoria substantiae. Respondeo primo Christum , quatenus est Deus homo , non contineri proprie in categoria subsitantiae r quia non est ens per se seu unius naturae, sed duplicis, nimirum divinae humana'. Respondeo secundo , Christum ut Deum non esse pariter in categoria substantiae proprie , ob rationes modo allatas. Respondeo terrio , Christum ut hominem eontineri in categoria substantiae, ut nos omnes in ea
Quaeres rursus , utrum Coeli sint in categoria substantiae Respondeo ita esse. Nam Coeli sunt vera eorpora , ut aer ue terra , c. proinde continentur proprie in categoria substantiae. Diees ex Aristotele libro I. de celo cap. 3 Coeli sunt incorruptibiles , sive sunt quinta ouae.
257쪽
dam essentia a naturis elementaribus, sive ab Igne, Aere, Aqua in Terra plane diversa , ut retulimus in Compenaio Physico, parte, cap. I. Ergo Coeli non continentur in categoria su stantiae cum reliquis substantiis sub unaribus , quae nempe sub Luna in Elementari regione sunt po
Respondeo negando consequentiam. Quamvis enim materia celorum ab Aristotele statuatur diversae esse naturae a materia rerum sublunarium seu elementarium , non tamen idcirco reipsa diversa est. Nam certe corruptibiles sunt Coesi, ut patet ex maculis quae identidem in Sole lane conspicuae , ut advertimus in Compendio Physico, patre . cap.I. proinde ejusdem rationis materiam habent, ac elementa quae sentimus. Non sunt igitur quinta essentia a quatuor elementis, scilicet Igne , Aere inqua is erra , tot genere discrepani nee quisquam nunc dubitar, quinea in re , ut in multis aliis , deceptus fuerit Ariutoteles.
PRiNcipi entis Metaphysica , sive potius attributi, in varia distribuuntur jugaci stilicet iunctum, potentiam His essentiamin existentiam cinnaturam Ingularitatem 1 in genui disserentiam in substantiam, subsistentia de quibus blitae quaestiones proponendae sunt , ac solvendae. Sie igitur
258쪽
De actu se orentia. OUio se actus, potentia repete ex Compendio turn Logico , parte I cap. 3. tum Meetaphysico parte i. cap. 2. nisi quod iis locis a nobis praetermissa est potentis obedientialis definitio, quam ideo non abs te fuerit hoc loco supplere. Potentiam igitur generatim definivimus gendi vel patiendi varitatem , quae vel est naturalis, nempe cum ad actum naturalem, sibi attemporatum ordinatur ut cera habet capacitatem passivam recipiendi diversas figuras is voluntas humana habet facultatem activam amandi aut odio habendi, c. vel est supernaturalis , aut obedientialis , qua scilicet creatura Creatori suo mancipata, o ad nutum obediens , ad aliquid supernaturale evehitur, ut hominis mens ad patranda miracula ut aqua naturalis , ad gratiam in baptismo conse rendam , c. Melius eae causae appellantur occasionales. Hoc explicato,
Quari unt primo, quid sit esse Hum, is actu inesse in actu. . Respondeo actum esse terminum potentiae, seu terminum ad quem refertur potentiam vel perfectionem , seu complementum rei alicujus r ut lumen dicitur esse actus corporis quod est ellucidum, Qquod evadere potest illuminatum. Aliquid dicitur esse acti, cum existi v. g. Sol est actu, quia existit. Denique aliquid dicitur esse in actu, cum perfectionem aliquam obtinet , ut aer est in actu illuminatiqnis, cum est illuminatus. Simili modo aliud est esse potentiam , seu capa-
259쪽
citatem ad agendum , vel patiendum. Aliud esse potentia , nempe posse existere. Aliud denique esse in potentia , nempe habere aliquam perfectionem, tendere ad majorem Dur corpus quod movetur, dicitur esse in orentia respectu termini , ad quem movetur , quia jam habet aliquem actum , seu perfectionem , non tamen omnem , ut intelligi potest ex dictis in Compendio Physico , parte I
Quaerunt secundo, quomodo potentia obedie tialis a naturali distinguatur. Distincti porro , ut definitum est in Compendio elaphysico , parte I cap. 2. est identitatis negatio : quae vel realis est, vel rationis. Rursu D que distinctio realis , vel est major , vel minor. Distinctio rationis , altera est rationis ratiocinatae, nimirum quae fit cum fundamento in re , quaeque aliter virtualis dicitur et altera est distinctio rationis ratiocinantis , quae nempe fit sine fundamento in re. His praemissis. Respondeo potentiam obedientialem sola cogitatione, non reipsa , a potentia naturali esse distinctam.
Probatur. Potentia obedietatalis nihil aliud est, quam Usentialis subjectio creatura , per quam sua Creatori mancipata ad aliquid supernaturale emehitur v. g. mens hominis ad suseipienda Spiritus sancti donaci aqua naturalis ad gratiam in baptismo conferendam , c. Ita enim definiri solet in Scholis A iis exemplis declarari. Atqui ista craturae subjectio a potentia naturali per solam cogitationem distinguitur , cum nihil aliud sit , quam ipsa potentia naturalis, quatenus pro beneplacito Dei ad aliquid supernaturale evehitur , ut attendentibus notum est. Ergo potentia obedientialis per eogitationem solam a naturali distinguitur.
260쪽
DispuTAT. III. Qia AEs T. I. 223 Quod si quis dicat supernaturalem esse poten-riam obedientialem , proinde a facultate naturali reipsa distingui:
Respondeo diuinguendo antecedens. Potentia obedientialis est supernaturalis uextrinsece , ratione termini, quem connotat , concedori intrinsece, ratione sui , nego. Quare nego consequentiam. Potentia enim obedientialis non alia ratione dicitur supernaturalis , quam quod ad aliquid supernaturale , quod ipsi plane extrinsecum est , evehatues non vero dicitur supernaturalis, quod si res vel entitas ordinis supernaturalis in aliquo ente naturali posita Peum nihil aliud sit quam ipsum ens , quatenus connotat aut respicit aliquid supernaturale , ad quod per omnipotentiam divinam evehitur. aerunt rertio , quousque potentia obedientialis extendatur. Sunt enim qui eam tam late producunt, ut sit potentia obeatentialis in quolibet ad quodlibet v. g. musca, inquiunt, per potentiam obedientialem Angelum creare in lapis , si non vivo, saltem mortuo modo scita enim loquuntur Deum videre potest. Alii ipsam ad eos tantum actus serti existimant, ad quos res , per potentiam obedientialem evecta, quamdam habet habitudinem, seu relationem V. g. mens humana, inquiunt, ad Dei visionem per potentiam obedientialem evehi potest quia ut Deus est intelligibilis, sic mens humana est: intelligens. Quanquam autem in hujusmodi quaestionum selutione prorsus caligat humana rati, verisimilius tamen existimamus potentiam obedientialem ad ea tantum pertinere , quae nullam manifestam involvunt contradictionem ; non ad omnia prorsus extendi debere. Nam lapis ad Deum videndum evehi posse non videtur , cum lapis , rema