Institutiones philosophiae ad faciliorem veterum ac recentiorum ..., Volume 5

발행: 연대 미상

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

nens lapis , videre non possit , ne mortuo quidem modo , ut loquuntur aliqui Fatemur tamen Deum non tantum efficere posse quaecumque ab humana mente clare, distincte percipiuntur vertim etiam alia plurima , quae nostram intelligendi vim superant sed nihil circa illa , nisi ex revelatione divina pronuntiare possumus. Quaerunt quarto,utrum potentia obedientialis siecontra rei ipsius creatae naturam.

Respondeo non esse. Quandoquidem creatura ex natura sua Creatori suo sic subjicitur , ut ab eo ad libitum adhiberi possit , tanquam instrumentum, quo utitur. Est tamen supra , prater illius

naturam , seu praeter consuetum naturae ordinem rut patuit, cum aquae beatum Petrum ambulantem sustinuerunt.

Quaerunt quinto, quid sit potentia objectiva. Respondeo potentiam obiectivam , esse rem, quae objective in mente divina , tanquam possibilis exhibetur sive esse non repugnantiam ipsus rei ad existendum. V. g. mons aureus dieirur esse ini rentia objectima , quia objective concipitur , tanquam res mere possibilis atque ita potentia o jectiva rei, willius possibilita unum quid & idem significare videntur. Quaerunt sexto circa rerum possibilitatem , an ideo res sit possibilis , quia Deus potest eam efficere Pan potius eam Deus efficere possit, quia possibilis est. Respondeo rem praecise non esse possibilem, quia Deus potest eam efficereri sed Deum efficere posserem aliquam , quia possibilis est. Possibilit, autem illius ex eo petitur, quod cum idea divina consentiat sive quod illius genusis differentia simul conjungi posse clare, distincte concipiantur

qualis est mons aureus, vel circulus rotundus. Nam

Deus non potest nisi secundum ideam suam oper

262쪽

DIs Pur T. III. Qu Es T. II. 22sti. Unde e contrario res dicitur impossibilis, cum attributum illius primarium ac specificum subjecto repugnat , cujusmodi sunt mos sine mille , circulus' quaaratus, c. Hujus generis quaestiones ad veriataeis inquisitionem non multum conferunt.

QUAESTI II. D 6fimia ct existentia.

FssεNτru nomen id significat , quod primum

in re concipitur , ut capite 2 prima partis Compendii Metaphysice declaravimus existentia vero est positio rei extra nihil. Plures circa rerum essentiam quaestiones moveri solent in Scholic duas hoc loco , easque principuas breviter solvemus scilicet , utrum , quomodo essentia Mexistentia inter se distinguantur: deinde, utrum essentiae rerum sint ab aeterno.

Sit igitur CONCLUSI PRIMA.FSsENT; A, existentia , in una eademque re, interies non reipsa , ut Thomistae existimant, sed sola cogitatione , idque ubi agitur de rebus

creatis, distinguuntur.

Probatur prima pars. Quae sunt unaam quid Midem, ea inter se non reipsa distinguuntur. Atqui essentia, existentia in una eademque re, . g. in Petro , sunt unum quid, idem Nam essentia Petri nihil aliud est , quam corpus menstetri, ut ejus eximentia est eorpus meos, quatenux existunt idquὰ sola ment1 attentione omnibus notum est.

263쪽

Ergo essentia, existentia in una eademque re inter se reipsa non distinguuntur. Probatur secunda pars Ea per mentem distinguuntur , quae diversis conceptibus percipi pose

sunt.

Atqui essentia, existentia diversis conceptibus. percipi possunt saltem in rebus creatis. Essentia. enim, ut potentia , existentia vero ut actus concipitur. Deinde essentia , ut necessiaria existentia, ut contingens,est spectanda. Ego essentiais existentia cogitatione saltem isti rebus creatis distinguuntur.

Responsiones ad lacta.

OBIIc13 primo. Si essentia creaturae sit quid idem ac ipsius existentia , recte sequitur creaturam este suum esse. Atqui creatura non est suum esse , sed Deus solus , de quo dicitur Exodi cap. 3 vers. . Ego sum qui sum. Ergo essentia non est quid idem ac existentia, in rebus creatis: sed ambae inter se revera distin

guunturis

Respondeo distinguendo minorem Creaturru non est suum esse absolutes, sive a seipsa in. pendenter a Creatore , ut loquuntur , sive citra. ullam a Creatore dependentiam, concedo: non est

suum esse ex hypothesi quod producta sit a Deo,

lego quare nego consequentiam Creatura igitur non est suum esse absolute is citra deper, dentiam a Deo , quia nisi Deus illam ex nihilo produxisse , certe a seipsa nunquam extitisset, sed est suum 4s dependente , sive cum dependen tia a Deo se ex hypothesi quod ab eo producta fit non enim est res distincta a su esse , cumu,

hil plane sit absque suo Us

264쪽

D 1 T. III. T. II. 1 Cum igitur Deus selus dicitur esse suum esse, explicari debet propositio hoc modo Deus solus est suum esse, absolute & ex tura sua , quia solus a seipso sic existit, ut non possit non existere

estque causa cur caetera existant, concedo meus

solus est suti hypothesi quod res aliquas

produxerit, quae cum dependentia ab ipso existant, nego. Illud itaque discrimen constitui potest inter Deum, creaturam in praesenti negotio , quod in idea Dei existentia necessaria includatur , ita ut Deus non possit non existeres in idea vero creaturae seta existentia, sibilis contineatur, quia creatura potest non existere. Unde Deus essentialiter a se bio est , creatura vero nonnisi precario, δε- pendente a Deo , ut loqui solent , existit. Quamobrem Deus proprio jure dicitur esse suum esse,

Exodi cap. 3. V. I A.

Objicies secundo Mettus, potentia inter se

revera distinguuntur.

Sed essentia est potantia , existentia vero , actus. Ergo reipsa distinguuntur. Respondeo distinguendo majorem Actus physeus, potentia physica revera distinguuntur, eoncedo actus metaphysicus is potentia meta- physica revera distinguuntur , nego. Simili modo, distinguo minorem, nego consequentiam. Actas igitur , vel phylicus est , vel metaphysicus Actus physicus ille est , qui subjectum , seu potentiam physice afficit is quandoque est substantia a subjecto drstincta , cujusmodi est mens hominis respectu corporis humani inus vero metaphysicus est ille, qui subjectum seu potentiam denominat tantum , non physice afficit, cujusmodi est spiritalitas respectu spiritus. Itaque actus physicus, potentia physica reipsa distinguuntur inter se. Nam potentia physica est

merito vocatur est,

265쪽

res seu subjectum actu physico affectum. Item aetiis physicus est aliquando res seu entitas a sub jecto distincta, qualis est mens humana respectu corporis humani ; tuncque distinctione reali majori inter se distinguuntur oliquando est modus realis subjecto inhauens illudque assiciens , qualis est rotunditas respectu globi marmoreiciis tunc

etiam inter se revera distinguuntur , saltem dissitinctione reali minori. At vero actus metaphysicus is potentia metaphyfiea aliter se habent iam sunt unain eadem res , quae diversa ratione dicitur actus potentia.

V. g. Angelus spectatus , ut substantia , est potentiari peliatus vero ut spiritalis est actus siue piaritalitas est actus Metaphysicus substantiae Angelicae, quae spiritalis est.

Esentia autem, existentia sunt potentia metaphysica, actus metaphysicus , non vero sunt potentia physica, Maestus physicus proindeque non re , sed cogitatione tantum inter se distin

guuntur.

Objicies tertio. Si essentia ereaturae minime distincta sit ab existentia , erit infinita : nam nihil erit, a quo finiatur aut limitetur Respondeo negando propositioneir aliud enim non est infinitum , quod definitos habet perfecti

nis gradus.Sed omnis essentia creata definitos habet perfectionis gradus. .g. natura humana suaς habe perfectiones , aut parres essentiales , uti eorpus mentem triangulum sua habet latera, angulos. Ergo essentia creata non debet esse infinita,etiamsi ab existentia nou sit revera distincta Probabis negatam propositionem. Potentia est - ita , cum non est limitata per actum a se dis stinctum. Sed sentia ereaturae non erit simuMater a tum a se distinctum

266쪽

DispuYAT. III incas T. II. Ergo erit infinita. Respondeo negando majorem.Licci enim potentia non sit limitata per actum a se distinctum,non est tamen infinita , 1 certos tantum habeat perfectionis gradus , non infinitos Equidem fieri potest ut quaedam potentia, generatim per mentem sine suo actu spectata, si indefinita sed tamen non est in sinita Verbi gratia animal, aut quod ibet aliud gcnus, per mentem spectatum , indefinitum est,

in determinatum cum neque sit homo , neque eo,

neque ullum aliud animal, nisi per differentiam tanquam per actum ad speciem aliquam determinetur: non tamen est insuitum , cum non habeat

infinitas persectiones rimo non est, seu non existit hoc modo , nisi per mentem , ut in serius dicemus Idem cogitandum de materia prima juxta mentem Peripateticorum. Illa enim indefinita est , id est neque aurum est , neque argentum , neque aliud

corpus desinitum, sensibiles sed est haec omnia potestate: non tamen est infinita , cum sit ens alia quod non aliud ; nempe materia , non spiritus. Idem de essentia cie quavis alia potentia creata serendum est judicium. Est enim indefinita, non infinita. objici sinuarto Essentia est necessaria, ext-

stentia contingens.

Ergo revera inter se distinguuntur. Respondeo negando consequentiam Potest enim eadem res dici necessaria, contingens sub diveris respectu Est quippe necessaria , quatenus e certis principiis essentialibus se constat ut non possit ex iis non constare , tumque spectatua ratione essentia : est velo contingens, quatenus existere potest vel non existere δε tunc ecundum Iistentiam consideratur Verbi gratia Petrus immutabilis est

quatenus ex mentem coriore constar post uiat;

mutabilis eis quatenus potest usie vel non esse

267쪽

Objicies quinto contra secundam conelusionis partem Ut essentia virtualiter distingueretur ab existentia deberet posse concipi sine illa Atqui essentia oncipi non potest sine existen

tia.

Ergo essentia non distinguitur virtualiter ab existentia.

Respondeo distinguendo minorem Mentia concipi non potest sine existentia , vel possibili, ver actuali , concedes sine existentia actuali semper nego. Quare nego consequentiam Concipi quidem non potest Deus sine existentia actuali, qu niam exilientia actualis in ejus essentia continetur. Sed ut concipiatur res creata, V. g. homo, et circulus, minime necesse est ut aissu existat, sed fatis est si possit existere. Ut mons aureus recte concipitur etiam si non existat. Quare nego consequentiam. Ex his solvi potest alia quaestio multum in Scholis jactata , utrum essentia rerum creatarum sint ab aeterno. Si enim ab existentiis revera non distinguantur , certum est eas non esse ab aeterno

sit igitur CONCLUs I SECUNDA.

F s rerum creatarum non sunt ab aeterno , ut volunt Scotistae , qui naturas aut essentias rerum universales a singularibus actu distinguunt cita ut a parte rei, ut vocant, non Veroa parte mentis duntaxat sint universales, Maeternae. Probatur Essentia, existentia sunt una χadem res , etiam in rebus creatis, ut superiori co clusione ostendimus. Atqui existentia rerum creatarum non. est ab

aeterno.

Ergo nec essentia

268쪽

DOpuTAT. III. . , s T. II. 23 et Deinde idem debet esse judicium de caeteris in

sentiis creatis ac de essentia humana. Atqui essentia hominis , utpote mente, cor pore contenta , non est ab aeterno non enim anter primum hominem extitit natura humana. Ergo essentiae rerum creatarum non sunt ab ae

terno.

Denique solus Deus aeternus est. Ergo nulla essentia praetet divinam est merna.

OBIICIE primo Deus ab aeterno cognoserit rerum omnium essentias. Ergo sunt actu ab aeterno. Respondeo distinguendo consequens. Sunt acinis aeterno objective seu tanquam objecta in mente divina existentia , concedoci sunt acti ab aeternore sa extra Deum , nego. Non tantum autem euentia rerum sunt ab aeterno objectivo in Deo sed etiam quaelibet individua creata. Nam Deus ab aeterno creata omnia novit,in veluti praesentia vidit. Objicies secundo. Ab aeterno verum fuit, .&quidem necessario, omnem hominem esse animal rationale in omnem circulum esse rotundum. Atqui id non potuit esse verum , nisi essentiae hominis, circuli fuerint ab aeterno. Ergo essentiae rerum creatarum sunt ab aeterno. Respondeo distinguendo maj. Ab aeterno verum fuit omnem hominem esse anima I rationale in stam deali , concedorici statu reali , nego vel si

mavis , subdistinguori ex hypothesi quod homo

produceretur, concedes secus, nego. Simili modo distinguo minorem in nego consequentiam Equidem ab aeterno. verum fuit omnem hominem esse

debere animal rationale ex lirpothesi quod Prod

269쪽

ceretur sed non contiquo essentia extitit ab aete

no nisi in statu ideali Eadem est aliarum essenti

rum creatarum ratio.

De natura Ingularitate.

Qessentia unum ridem signifim cant, nempe id quod res est , seu id quod primum in re concipitur Lid autem si actu existit

esse debet singulare , nec potest esse uniVersale , aut indefinitium. Singularitas autem rei cujustibet vocatur etiam haeceitas , quia per eam res fit hac , non aliari in

Petro ψcatur Petreitas in Paulo Patililla, in Appiois Lentulo Appietas, Lentulitas , ut m itur Cicero Epistolarum ad familiat libro . Epist. . Dicitur pariter disserentia numerica , quia duo insularia ex singularitatem solo numero non speei diffe1unt; sive eadem species videtur qu, dammodo augeri numero, seu multiplicati per si gularia. Quaeritur autem quid naturam aliquam sngui rem seu individuam efficiat; sive quodnam sit, ut vocant , principium individuationis , aut singularia ratis. Ad ajus quidem quaestionis solutionem advertere oportet triplex distingui indimiduationis principium. Primum est esses um mempe causa effectrix qua rem efficit singularenti Secundum est manifestatreum , quod, nos ducit in cognitionem rei singularis. Quo quiae modo, individuationis principium dici potest accidentium collectio nam accidentium collectio rem singul

270쪽

DIs' 'ITAT III. mau s . LII. 13 3xem individuam declarat sed non reddit singularem. Haec porto accidentia sunt Forma , figura , locus , stirps , nomen , pama

tempus,

Tertium est formale , quod precise formaliter rem unam, individuam constituit, de quo praesens est quaestio. Sit igitur

CONCLUSIO. ΟΜΝ quod existit iuvetat ens , sive modus

entis , ungulare est , seu individuum , quatenus existit nec ullum datur principium individuationis formale , praeter ipsius rei vel modi existentiam , quae a re ipsa vel modo existente minime distinguitur , ut supra ostensum est. Haec conci si a Nominalium lententia non abhorret. Probatur. Quicquid est unum numero , non vero aliud , illud precise, formaliter est indivi

duum.

Sed quiequid existit, sive sit res , sive sit modus

entis, est unum , non vero aliud Verbi gratia Petrus quatenus existit, est unus , non alius, inflexio digiti , quatenus existit , est una , non alia. Ergo omne quod existit , sive sit res , sye accidens aut modus entis , individuum est , quatenus existit; nec ullum datur individuationis principium Praeter existentiam.

Deinde. Illud est principium individuationis formale , per quod aliquid fit singulare formaliter

Atqui per existentiam aliquid stingulare formaliter in numero unum neque enim ulla natura existit universalis , sive sit res , sive rei modus ut inseritis ostendemus. Ergo existentia est principium individuationis sve res omnis , aut rei affectio , quatenus existit, est individua.

SEARCH

MENU NAVIGATION