장음표시 사용
271쪽
OBII cI E primo cum vulso Scholastic rum haeceitatem esse principium individuationis. Respondeo haceeitatem nihil aliud esse quam rem ipsam , quae est hae, non aliaci sive quae est una non aliaci ideo autem est una numero formaliter non alia, quia existit. Objicies secundo cum Τhomistis rem quamlibet esse unam numero per auriam. ut est una specie performam. V. g. inquiunt, figura est numero una per subjectum , quod afficit. Ergo priiscipium individuationis est materia . non quidem vaga, incerta, sed signata ac veluti sigillata certa quantitate. Respondeo negando ant.Neque enim res, neque rei modus , aut affectio , seu qualitas est singularis per materiam tantum signatam aut sigillatam certa quantitate. Primo quidem rei affectio seu modificatio non est una singularis per materiam signatam, sigillatam certa quantitate. Nam V. g. inflexio digiti , quae est digiti modus , potest abesse a digito in postea restitui. Atqui eadem numero non erit inflexi, tametsi eadem sit materia signata sigillata certa quantitate , nempe materia digiti. Simili modo figura rotunda tolli potest a subjecto, postea ipsi restitui ut d cera rotunda complanatur, & rursus in figuram rotundam conformatur. Tunc autem idem remanet subjectum
numero unum non tamen eadem numero remanet
rotunditas, sed est alia talia. Ergo rotunditas dicitur una singularis, quatenus existito sed si tollatur, ac deinde restituatur , non erit eadem rotunditas Id adhue in motu manifestius est , nam
idem subjectum potest saepius moveri , sive plures
272쪽
numero motus in se suscipere. Praeterea licet accidens aut modus entis qualitercumque dici posset singularitatem aut individuationem a materia conlequi , certum tamen est
quamlibet substantiam per seipsam , quatenus exiuit , esse individuam. V. g. Angelus quilibet per seipsum, quatenus existit, singularis est, quicquid
Thomistae contradicant , qui omnesin singulos Angelos specie, non numero duntaxat differre hac ratione volunt 'ubd non sint conjuncti materiae certa quadam quantitate signatae, iugillatae Tam enim Angelus aliquis potest esse numero unus , ab alio Angelo per solam differentiam numericam distinctus , quam anima rationalis est una numero ab alia distincta. Porro quaelibet anima rationalis est numero una per seipsam, quatenus ex iustit. Ergo caeterae omnes substantiae sive spiritales sive corporeae , singulares sunt quatenus existunt.
objicies tertio substantiam non magis esse individuam per existentiam quam per subsistentiam. Respondeo negando propositionem. Quia natura est una numero licet non subsistat per propriam subsistentiam Verbi gratia natura humana habet propriam existentiam , singularis est in Christo Domino , licet propriam in eo non habeat subsistentiam , ut interius videbimus , ubi de substantia dc subsistentia.
distinguaηtur in eodem individuo.
NAxu A, ut superior quaestione diceb mus , est id quod primum in re concipitur.
273쪽
Quod autem in re primum concipitur , id prima rium est illius attributum V. g. constare ex mente .corpore , seu esse animal rationis particeps esit id quod primum in homine concipitur , quodque primarium est illius attributum. Cum autem dicitur homo animal rationis a ticeps , tota illius essentia, vel natura , vel species exprimitur. Sed fieri potest ut pars illius essentia communior tantum , seu genus attingaturi,
aliquando pars specialior seu disreetentia.V. g. cum homo dicitur anima exprimitur illius genus , seu pars communior , qua cum belluis convenit cum vero dicitur rationalis , seu rationis particeps , pars illius specialior seu differentia a belluis omiua
Tria sunt igitur in re qualibet attributorum D sentialium genera , scilicet genus, species in disserentia. Eaque si abstracto nomine exprimantur ut animalitas, humanitas . rationalitas , respectu hominis tum rei inesse dicuntur si vero exprima tu concreto nomine, ut animal, homo , rationalis,&c de re praedicari posse concipiuntui. Haec attributa essentialia vulgo gradus Metum' fici vocantur gradus quidem , quoniam alii aliis sunt superiores , seu magis universales 3 ad plura pertinentes alii inseriores minusque extensi, ut in arbore Porphyriana cernere licet : Metaph sic vero , id est per mentem praecisi abstracti ab individuis. Nam quicquid hoc modo praecisum est seu abstractum vocatur Metaphisicum. Unde unia versate Metaphlysicum in Scholis est natura quaevis abstracta, praecisa per mentem a singularibus,ut inferius dicemus. Jam quaeritur an quomodo isti gradus , quos Metaphysicos vocant, in aliquo individuo turn inter se , tum ab ipso individuo distinguantur. Cumque varia distinctionum genera repeti possint
274쪽
DispuYAT. III. Nisa r. iv. 23 ex eapite 1 prima: artis Compendii Metaphysice observandum tantum ad quaestionis solutionem triplicis rationis esse entia scilicet vel merδniritalia ut sunt Deus & Angeli: vel mere corporea, ut sunt lignum , lapis , c. vel mixta cujusmodi sunt homines. Sit igitur
lium , aut plane corporearum nec inter se, nec ab individuo , in quo sunt, revera distinguun
Probatur Gradus Metaphysici sunt attributa quaedam essentialia in abstracto spectata scilicee genera , species, & differentiae. Atqui attributa essentialia rerum plane spiritalium aut plane corporearum nec inter se , nec astiis subjectis revera distinguuntur. Nam V. g. -- chaelitas in natura angeliea. spiritalitas, in sancto Michaele, ab ipse sancto Michael minime di L
ferunt sic etiam ligneitas in ovortitas, .su nil signi in ligno ab eodem ligno reipsa non discrepanici cum neque -chaelitas a Michaele neque igneuas a ligno separari possit nec dea unius positive excludat ideam alterius quae blasunt distinctionis realis signa, ut fatentur Philosophi omnes. Ergo gradus Metaphysici rerum plane spiritalium aut plane corporearum nec inter se nec ab individuo in quo sunt, revera distinguuntur. Corallinium. Mi verum est quod de liberta Porretano, Episcopo Pictaviens , vulgo dicitur neum nempe docui e realem intereedere distinctionem inter
275쪽
essentiam divinamin divina illius attribi ita trita ut voluerit divinas relationes esse Deo extrinsecus assis , ut loquitur divus Thoma I. p. q. 28 art. 2. non tantum erravit contra sacram Theologiam, merito in Concilio Remensi cui praesidebat Eugenius . anno II 8 promovente sancto Bernardo
Clarae-Vallis Abbate damna us est sed etiam contra sanam Philosophiam peccavit ejusque sententia non miniis a Philosophis quam a Theologis est proscribenda.
Oa 31 cI E primo Forma distinguitur revera a subjecto , lactuca potentia.
Atqui gradus Metaphysici sunt formae actus individuum vero est subjectum, potentia. Ergo gradus Metaphysici rerum plane spiritalium aut plane corporearum a rebus ipsis revera distinguuntur.
Relpondeo distinguendo majorem quoad utramque partem.
Ρrimo quidem forma physica revera distinguitura subjecto , estori forma metaphysica reipsa distinguitur a subjecto nego. Simili modo distinguo minorem,in nego consequentiam Forma physie est ea,quae physice iseipsa subjectum Mucit,& quandoque est lubstantia quaedam a subjecto revera distincta, cujusmodi est mens hominis respectu corporis humani;quandoque est modus realis, physicus, ut rotunditas respectu ligni , quae a ligno , saltem distinctione reali minori , secernitur Forma vero metaphysica est ea, quae non afficit physice reipsa subjectum, sed illud tantum denominat: eaque a subjecto revera non distinguitur statis esse spiritalitas respectu spiritus , corporeitas respectu
276쪽
T. LII. MAAEs T. IV. 13sGradus porro Metaphysici sunt formae meta- physicae, quae subjectum tantum denominanes; non vero sunt Tormae physicae , quae subjectum physice afficiant nec proinde a subjecto revera distin
Secundo Adtus physicus reipsa distinguitur a po-rentia physica, concedo actus metaphysicus reve adistinguitur a rotentia metaphysica , nego. Simili amodo distincta minore nego consequentiam Actus physicus idem est ac forma physica in subjectum physice afficit , ab eoque revera distinguitur , ut mens hominis distinguitur a corpore, rotunditas aligno Actus item metaphysicus idem est a forma metaphysica& subjectum denominat tantum, non physice afficit , qualis est humanitas respectu hominis , corporeitas respectu corporis proindeque a subjecto revera non distinguitur. objicies secundo. Ide Angeli excludit deam Michaelitatis iam de Angeli est communis idea vero Michaelitatis est singularis. Ergo Michaelitas revera distinguitur a natura
angelica. Respondeo distinguendo ant. Ide Angeli excludit negatim ideam Michaelitatis , id est, eam in suo conceptu aut comprehensione non includit, concedes excludit positis ideam Michaelitatis, id est, eam removet a suo coniceptu, eg r quare
nego consequentiam Equidem idea Angeli non includit in sua comprehensione Michaelitatem sed eam positim non removet, imo illam includit in sua extensione meque proinde idea Angeli, idea Michaelis sese positive excludunt nec consequenter natura angelica, Michaelitas in sancto
Michael reipsa distinguuntur. Quid auteni siecomprehensio quid extensio idear, explicatum est in Compendio Logico, prima parte cap. a.
277쪽
x EXERCIΤΑΤ. NTO L. CONCLUSIO SECUNDA.IN homine, qui partim spiritalis sit, partim
corporeus, gradus Metaphysici corporei a piritalibus revera distinguuntur. Probatur. Ea revera distinguuntur quae sunt quid idem ac partes revera distinet e. Atqui gradus corporei, spiritales , in homine, sunt quid idem ac partes revera distinc e V. g. corporeitas est quid idem ac corpus spiritalitas est quid idem ac mens, sive spititus Q iis enim dicat haec attributa homini essetitialia, nempe esse
capitatum sanguineum , bipes, alia hujusmodi cum spiritalitate aut ratiocinandi principio esse confundenda Ergo in homine, qui partim spiritalis est Ia
tim corporeus, gradus Metaphylici corporei aspiritalibus revera distinguuntur. Quaeres primo, quomodo humanitas Petri distinguatur a Petro emeris illius gradibus Metaphysicis , sive spiritalibus, sive corporeis. Respondeo humanitatem Petri non distingui reipsa ab ipsis Petro Etenim humanitas Petri concipitur ut principium metaphysicum , quo Petrus est homo. Sed principium istud non distinguitur. reipsa a Petro nec quidquam aliud est , quam corpus mens Petri Ergo humanitas Petri rei dis non distinguitur a Petro. Quemadmodum autem Petrus distinguitur a bocorpore , et a sua mente in-aquate , ire ut i tum a parte ita humanitas ab aliquo gradu corporeo , vel ab aliquo gradu piritali inadaquarie di- ninguitur. Quaeres secundo , quomodo animalitas rationalitas , quae in exemplum afferri lenean Scholis , tum inter se , tum ab humani
278쪽
Drs p ITAT III. II E T. IV. x xtate in eodem individuo distinguantur. Respondeo primo, animalit tem4 rationalitatem in eodem individuo , v. g. Petro . inter se revera distingui. Nam quae sunt quid idem a partes reipsa distinctae , ea revera inter se distinguuntur. Sed animalitas, rationalitas in Petro sunt quid idem ac partes reipsa distinctae.
Rationalitas enim definiri solet primipium metaphysicum ratiocinandi, quod idem est a prinei- pium physicum , nempe mens , seu anima rationalis.
Animalitas vero est principium metaph ιm functionum animalium, quod idem est ac prine pium physicum earumdem functionum, cilicet
corpus organicum quatenus spirituum animalium vaad eas functiones obeundas habile redditur. Ergo animalitas & rationalitas in Petro inter se reipsa distinguuntur unde Respondeo secundo animalitatem vel rationalita.
sem distingui ab humanitate, distinctione inada viat , quemadmodum pars aliqua a toto distingui dicitur. Etenim distinctio realis adaquata est ea qua duo tota inter se distinguuntur distinetio
vero inadaquata est ea qua totum a sua parte, ut homo a mente , vel a corpore secernitur.
OB Irci Es primo Animalitas definitur principium sentiendi. Atqui principium sentiendi corpus .animam includit. Ergo animalitas eorpus animam includit. Respondeo distinguendo min Principium sentiem di ineludit eoutis Manimam sentientem , seu spirixus animales, quorum ope functiones animales in
279쪽
co: pore organico exercentur , concedes includit corpus animam rationalem , negoci quare nego
Equidem animalitas includit corpus animam sentientem , id est, corpus, spiritus animales qui sunt pars sanguinis subtilior in cerebri anfractibus expurgatari, nervis inclusa , quibus
functiones animales exercentur non autem includit corpus .animam rationalem. Animalitas enim univoce convenit homini bellitis. Sed uni- voce non conveniret homini, belluli, si includeret corpus animam rationalem nam in bel- tuis non extat anima rationalis. Ergo animalitas incis dictantum corpus organicum una cum spiricibus animalibus , per quos sensatio, caeterae functiones animales in corpore organico exercentur. Unde non est adaequata animalitatis definitio, cum dicitur principium metaphi cum sentiendi sunt enim aliae functionei, quae ad animal pertinent V. . nutritio , progressio , c. atque ira rectius oefinitur animalitas , principium metaphysicum omnium functionum animalium. Instabis. Corpus organicum una cum spiritibus animalibus non septi in homines sed anima rationali opus est, ut sensatio fiat. Ergo animalitas includit animam rationalem in
Responde distinguendo anti Corpus organi- eum una cum spiritibus animalibus non sentit in homine, si sensationis nomine quamdam cogitationis speciem intelligas , concedo secus , nego equare nego consequentiam. Cum enim definitur animalitas principium sentiendi, tum spectatur, quatenus homini& bruto communis est. Porro si sen- fari pro quadam cogitationis specie sumeretur no esset communis homini4 belluis. Ergo noci
debet sumi pro quadam speci cogitai nic sed
280쪽
Das ruTAT. III. Q. AE T. IV. 1 3 antum pro functione aliqua animali quae fit per spiritus animales,in corpore organico, sive quae est ampressio quaedam in organis tum exterioribustum interioribus facta, de qua dictum est in phr seae Compendio 3 pMi. cap. Objicies secundo Totus homo dicitur corporeus , totus etiam rationalis.
Ergo corporeitas ciationalitas in homine,Dnime distinguuntur. Respondeo distinguendo ant Totus homo dieitur corporeus quantum ad denominationem, quia denominatu est totius suppositi, concedoci qua cum ad rem , nego. Unde nego consequentiam. Equidem totus homo denominatur corporeus , totus etiam rationalis , cum denominatio sit totius
suppositi sed tamen illius corpus non est spiritale,
nec illius mens est corporea. Quemadmodum cum quis denominatu Philosophus , aut Theologus , id ad illius mentem non ad corpus pertinet. Instabis. Cum rationalitas sumitur pro mente.
tum sumi dieitur phrfice non metussia. Hic
autem agitur de rationalitate metaphrsica. Respondeo rationalitatem metaphysicam non distingui a rationalitate physica , nisi secundum loquenm modum Rationalitas enim est nomenis,
stractum is proinde sumi dicitur metaph ρὸ.inens vero sum dicitur physice : nam quicquid
abstractum& praecisum est , vocatur metaphysicum praesertim cum generatim sumitur,4 seor sim ab individuis spectatur. Itaque rationalitas physiea .rationalitas metaphysica in Socrate v.
g. reipsa sunt quid idem. Objicies eccii Rationalitas definiri solet in Seholis principium, tioeinandi vendenter a sensibus. Ergo rationalitas corpus includit. Respondeo distingue acto aut.inaniri solet prim