Institutiones philosophiae ad faciliorem veterum ac recentiorum ..., Volume 5

발행: 연대 미상

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Alii distinguunt minorem hoc modo Natura humana est una in multis unitate fundamentali, wimpropria , concedunt unitate formiat, iroprie dicta , negant. Quae quidem jam suerunt explicata Probabis minorem. Illa natura est una in murulis a parte rei, quae est ejusdem speciei, seu qua: non est multiplex pecie in illis. Atqui natura humana est ejusdem specie , seu non est multiplex specie in Petro , Paulo is cae

teris.

Ergo est una in illis. Respondeo negando majorem Licet enim natura ejusdem sit specie , sive non sit multiplex

specie in multis , non tamen est una unitate iam mali&propria in illis sed ad summum est una unitate fundamentali, similiturinis , quae pro prie dici non potest unitas sed tantum similitudo multorum inter se , aut consensio cum eodena exemplari, seu idea divina, ut dictum est. Quemadmodum multae imagines Regis non habent eamdem naturam tametsi inter se sint similes in cum eodem exemplari consentiant. Probabis majorem. Illa natura est una forma

liter in multis , quae non includit principia sui divisiva in illis. Sed natura , quae est ejusilem pecies in multis, non includit principia sui divisiva in illis. Ergo est una unitate formali in illis. Respondeo negando minorem. Illa enim , tura includit principia sui divisiva , seu multipliaeativa , in multis, quae includit in singulis indivi duis corpus singulare, singularem mentem sive quae totuplex est , quotuplex est individuum. Sed natura, quae est ejusdem speciei in multis , identi- fatur cum singulis individuis , sive includit intisingi: lis individuis corpus singulare, singularem:

292쪽

Drs u Tis T. III. MuAEs T. V. svanentem aut si mavis , est quid idem , ac quodli-het individuum , in quo est v. g. natura Petri est quid idem ac Petrus , natura Ι'auli est quid idem ac Paulus Micet ambae ista naturae sint ejus dem speciei, seu cum eodem exemplari , nempe cum idea divina congruant. Ergo natura , quae est ejusdem specie in multis , includit principia sui iuvisiva in illis. Probabis minorem. Si natura humana includeret principia sui divisiva in Petro , Paulo in ca

teris , maxinde Petreitatem , Paulei taxem, c.

Atqui natura humana non includit Petreitatem. Pauleitatem, in Perrois Paulo

Ergo non includit principia sui divisiva in Pe,

Respondeo negando minorem Petreitas enim est corpus Mens Petri Pauleitas est corpus, mens Pauli. Sed natura humana includit in Petro corpus Mentem Petri , in Paulo corpus timcntem Pauli. Ergo includit Petreitatem in Petro, Pauleitatem in Paulo. Probabis minorem. Si natura humana includeret in se Petreitatem , Omnes homines socient

Petrus.

Atqui falsiim consequenS. Ergoi antecedenS. Respondeo distinguendo majorem si natura humana generatim sumpta se ex mentem abia

tracta , includeret Petreitatem in sua comprehcnsone , omnes homines irent Petrum, concedo Si natura hamana singulariter spectata quatenus est in Petro , includat Petreitatem , omnes homines erunt Petrus , nego quare concedo minorem is nego consequentiam Natura quidem

huniana generatim sumpta non includit Petreitatem & Paulestatem ; sed ab iis abstrahit. t ver natura silectata ita Petro includit Petrestatem , lax

293쪽

Paulo Paulestatem is sic de caeteris. quidem si natura humana generatim sumpta ineluderet in sua comprehensione Petreitatem, audeitatem, omnes homines forent Petrus vel Paulus. Nam quod natura generatim is in statu abstractionis. spectata , in sua comprehensione involvit, id om nibus illius inserioribus convenit. Sed natura humana generatim sumpta includit tantum in sua extensione Petreitatem, Pauleitatem , non veris in sua Omprehensione. Inde omnes homines dictnequeunt Petrus, Paulus. Vide Compendiunx Logicum .parte, cap. 2. objicies secundo Quae unain eadem definietonoe explicantur, ea sunt unius ejusdem naturae. Sed omnia ejusdem speciei individua una de earudem definitione explicantur. Ergo sunt unius ejusdem naturae. Respondeo distinguendo majorem. Sunt unius & ejusdem naturae, id est , similis naturali quatenus scilicet cum eodem exemplari consentium,. e cedes id est, eamdem prorsus habent naturam, nego quare concedo minorem , c similem diΩtinctionem conclusioni adhibendam volo. Sed inquies unitas aerasea est unitas formalis. Ergo , quae eadem definitione explicantur , ineunius ejusdem naturae, etiam unitate formali.

Respondeo distinguendo antecedens Unitas specifica , in uno Meodem individuo spectata est unitas formalis , concedori unitas specifica . ire multis individuis eonfiderata , est unitas formalis, nego. Nam in multis individuis non est unitas e sitatis , sed similitudinis tantum Verbi gratias trusin Paulus non sunt quid unum entitate : ea tantum fimilitudine ; sive potitis sunt multa similia,

non unum. Quare nego consequentiam

Instabis unitas formalis est indivisi rei in se. diVisio aqualibet alia M

294쪽

Dis p ITAT III in AE . . . as Sed unitas specifica est indivisio naturae specificae in se in ejus divisio a qualibet alia natura. Ergo unitas specifica est unitas formalis Idem dicendum de unitate generica. Respondeo distinguendo minorem. Unitas specifica , in uno Meodem individuo sumpta , est indivisio naturae specificae in se , quemadmodum fuit in Adam , cum ipse adhuc solus esset, nec ullus praeter ipsum existeret homo oncedes unitas 1pecifica in multis individuis spectata , est indivisio naturae specificae in se , nego quare nego consequentiam. Licet enim natura specifica ab aliis omnibus sit divisa , non tamen est indivisa in se eum in multis individuis spectatur.Nam ea natura non est indivisa in se, quae est divisa multiplicata in pluribus. Sed natura specifica in multisci dividuis spectata , est divisa, multiplicata in pluribus : tot enim sunt naturae , quot sunt individua imo tot sunt species Physicae, id est , tot naturae reales ex generes disserentia constantes quot sunt singularia Hicet non sint tot pecies Logicae laniversales , id est , tot ideae generales quot sunt individua , quia unica dea generalis ad omnia ista individua exhibenda sufficit.

At inquies. Si natura per mentem abstracta concipiatur una unitate entitatis jam non erit universilis , sed singularis. . sed falsum consequens. Erio tanteCedens. Respondeo distinguendo majorem. Non erit universalis quantum ad entitatem , concedo quantum ad epraesentationcm , nego. Est enim idea un versalis , quae omnia individua exhibere potest. Quare concessa minoi nego consequen

tia In.

Instabis. Nulla est hujusmodi natura. Responceo cum distinctione. Nulla est in

295쪽

bus , concedori in mente , nego. Est enim idea mneralis objectiva , quae multa singularia repraesentare potest.

Inferes. Ergo non potest de multis individuis

praedicari. Respondeo concedendo consequentiam. Nam natura universalis ne per mentem quidem , ut V

lunt Thomistae, praedicatur de singulis individuis.

Etenim cum etrus dicitur homo , sensus non est Petrum esse omnem hominem , seu ideam universalem , quae omnes homines repraesentatri sed sensus est Petrum esse compositum ex eorpore cmente Priusque naturam idea generali hominis exhiberi. Subsumes. Atqui tamen natura humana praedicatur de Petro , de Paulo , c.

Respondeo distinguendo subsumptum. Nat ra humana alia, talia praedicatur de Petro

Paulo , concedes eadem , nego Natura enim humana Petri non est natura humana Pauli, ut saepe dictum est in cum terminus universalis , sive qui multa significat, de singulari praedicatur , nona tinet suam universalitatem, ut postea videbimus. Urgebis. Ergo mens decipitur , cum naturam aliquam concipi tanquam universalem. Respondeo negando consequentiam. Non enistimens judicat hanc naturam revera existere , sed eam tantum per abstractionem concipitri avr hentium autem , ut jam diximus , non est mendacium, nisi postea iudicium interveniat. objicies tertio. Petrus, Paulus sunt similes in natura in minus inter se differant a parte rei, quam Petrusin Bucephalus. Ergo sunt quid unum in natura. Respondeo negando consequentiam Licet enim Petrusin Paulus minus inter se differant, quam Petrus in Bucephalus ; non tamen sunt minus k-

296쪽

D I IIa uisis T. V. trineti nec Petrus est magis aulus , quam Bucephaluc quia multa similia non sunt magis quid unum quam multa diversa, nisi forte dicantur quid unum, unitate fundamentali, impropria, quat nus cum eodem exemplari , nempe cum idea divona consentiunt.

Sed inquies. Unitas specifica non tollitur, nisi per divisionem specificam sibi oppositam , ut unitas generica non tollitur nisi et divisionem en ricam sibi oppositam. Atqui unitas natura specificae , v. g. humanae non habet divisionem specificam sibi oppositam in Pecro , Paulo, Mallisci cum in plures species

non dividatur. Ergo remanet unitas specifica a parte ei. Respondeo concedendo totum argumentum. Remanet enim unitas pecifica in rebus , remanet

etiam genericaci sed utraque est fundamentalis impropria, non propria, formalis Ut autem esset aliqua natura de multis praedicabilis,sive generie , sive speeifica, deberet esse una unitate formali, propria in multis nam si sit tantum sinitiis , certe non praedicatur eadem de multis neque eadem multis ne sed alia, Malia , ut

diximus.

Instabis. Nemine cogitante Petrus, Paulus sunt ejusdem species, non diveris. Ergo sunt quid unum etiam unitate formali: Respondeo negando consequentiam. Ut enim, sint ejusdem speciei satis est eos esse intet se Gmiles in cum eodem exemplari congruereri nec necesse est, ut unam eamdemquς habeant naturam, sive ut an quid unum unitate formali. Objicies quarto Naturae universales sunt o jecta scientiarum. Sed objecta scientiarum sunt a parte rei Ergo naturae universales sunt a parte res.

297쪽

Respondeo distinguendo majorem Naturae universales sunt objecta scientiarum , quatenus ea objecta abstracta sunt per mentem: concedo: quatenus ea objecta sunt in rebus ipsis, nego. Simili modo distinguo minorem. Objecta scientiarum sunt a parte rei, cum spectantur in rebus ipsis , concedo: cum spectantur ut abstracta per mentem , nego quare nego consequentiam Equi

dem objecta scientiarum in mente spectata dici possunt universalia sunt enim ideae objectivae quae multa singularia repraesentare possunt: V. g. idea circuli omnes circulos exhibet. Sed si spectentur in rebus , sunt singularia , clim a rebus ipsis singularibus minime distinSuantur. Sed inquies. Non datur icientia de singularibus. Reipondeo distinguendo propositionem. Non datur scientia de singularibus , quantum ad existentiam spectatis , quia necessario non existunt, concedes: Non datur scientia de singularibus spec- ratis quantum ad essentiam, nego. Essentia enim rerum etiam singularium , v. g. Petri aut Pauli est immutabilis , ut antea dictum est. Cum ergo dicitur non dari scientia de singularibus , id hoc tantum sensu intelligendum est quod scientia non spectet unum duntaxat singulare,sed omnibus communis sic non vero quod de uno esse non possit. Instabis. Si natura non sit universalis , nisi per mentem abstracta , nihil aliud est quam idea

ut conceptus.

Respondeo distinguendo propositionem Nihil aliud est , quam idea objectiva , aut conceptus objectivus , concedes nihil aliud est , quam idea

aut conceptus formalis , nego est enim objectum conceptum , non ipsa conceptio. Inferes. Ergo non datur scientia realis de naturis universalibus.

Respondeo negando consequentiam scientia im vera est scientia realis. Atqui scientia ve-

298쪽

DisPUTAT III. II s T. V. rictxa est de naturis univeis ilibus , v. g. de circulo generatim sumpto Ergo scientia realis est de rebus universalibus. Probabis consequentiam scientia realis habet objectum reale. Sed naturae universales non sunt Objectum re Le , cum sint in mente tantum. Ergo non datur scientia realis de naturis universalibus. Respondeo distinguendo majorem. Scientiatealis habet objectum mediatum remotum reale, concedes objectum immediatum, proximum nego. Quare concedo minorem nego conse. quentiam Objectum igitur Proximum immediatum alicujus disciplinae, etiam realis , est tantatum per mentem , cum sit idea objectiva , seu ob jectum per mentem conceptum sed objectum mediatum remotum, ad quod realis scientia ter minatur, reale est, sive est recipua , quae exrramentem existit. Cum autem satis probaverimus nullam esse naturam universalem in essendo pradicando a pariore , contra Scotistac nunc quoque probandum contra Thomistas , nullam esse naturam universalem in essendo, radicundo etiam μυώrte mentis.

Sit igitur

NO, existit etiam a parte mentis natura universalis in essendo, radicando, sive non rum, ne per mentem quidem Universale sive Meta- physicum, sive Luteum, saltem eo modo quo solet in Seholis definiri. Probatur prima pars. Universale Metaph cum definitur in Scholis natura per mentem abs

eructa a singularibus ae apta, ut iis insita

299쪽

Atqui nulla est hujusmodi natura per mentem abstracta , quae sit apta ut multis insit cum ista natura nihil aliud sit , quam idea quaedam, quae secundum entitatem suam singularis est quaeque proinde multis inesse non potest , licet multa ungularia exhibere possit: v. g. idea circuli potest quemlibet circulum exhiberes, non singulis Circulis inesse. Ergo nullum est universale metaphysicum eo modo , quo vulgo definitur. Probatur secunda pars nimersis Logicum definiri solet natura apta , ut de multis praedicetur

nomine concreto iam solum universale Metap seum Actradio nomine exprimitur.

Atqui nulla est hujusinodi natura, ne in mente quidem , apta ut de multis praedicetur. Nam ctam Petrus dicitur homo in Paulus homo , non idem homo , sive non eadem idea objectiva hominis de utroque praedicatur 44m Petrum Paulus non sint eadem idea ; sed tantum per eamdem ideam exhibeantur inuemadmodum non est eadem in

utroque humanitas.

Ergo nullum est etiam in mente universale Logicum eo modo , quo in Scholis definitur. Corollariam LCu nulla sit natura universalis in essendo

ut vocant,in radicando neque in rebus , neque in mentes hinc sequitur triplex tantum esse ni- mersiai genus. Primum est in operando, qualis est Deus , qui omnia in omnibus operatur. Secundum in repra entando, cujusmodi est dea vel conceptus Tertium denique in signi and , qualis est

vox univoca, quae multingi cat.

300쪽

DispuTAT. III. I AE s T. V. tionis speetem fiat universale, sive Metaphsicum sive Logicum cum neutrum admitti possit, saltem eo modo, quo let in Scholis definiri. Quod si quaerat aliquis per quam mentis acti me fiat idea universalis , quae multas naturas singulares , sive abstracto , sive concreto nomine ex-rrellas exhibet. Respondeo illam proprie non fieri per actio- Qem mentis , sed per intellectus perceptionem, quae non est actio , sed affectio passiva , quaeque ideo nobis etiam invitis aliquando in nobis excitatur. Eam tamen Intellectus porceptionem priscedere potest actio Voluntatis , per quam Intelle vis ad percipiendum ens generatim , cujus naturalem habet ideam , vel ad aliquam entis speciem

considerandam determinatur.

QUAESTIO VI. Quoi sint, insalia.

I ivERsAI. sive quantum ad repraesentationem, sive quantum ad significationem sumatur, sive etiam in essendo, pradicando , ut vulgo sumi solet, accipiatur , quinque modis spectari potest, secundum Porphyrium in Isagoge ad cujus mentem fit

SEARCH

MENU NAVIGATION