Institutiones philosophiae ad faciliorem veterum ac recentiorum ..., Volume 5

발행: 연대 미상

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

Objicies secundo Intellectus potest cognoscere falsum, ut falsum. Ergo voluntas potest amare malum , qua mo

Respondeo negando conseq. Nam falsum ut sal, sum est intelligibile , saltem admota luce verit, tisci sed malum, ut malum, non est amabile. Instabis. Eodem modo se habet voluntas circa bonum, malum , quomodo se habet intellectus circa verum falsum. Ergo si intellectus potest cognoscere Alsim ut falsum, voluntas potest amare malum ut malum. Respondeo negando ant Objectum enim totum adaequatum ipsius voluntatis est bonum , vel malum sed objectum intellectus non est solum verum, falsum. Siquidem intellectus percipieomne ens , sive ut verum falsum sive ut bonum malum sive alia quavis ratione modifie tum Sed voluntas nihil potest amare nisi bonum, qua bonum ex nihil fugere nisi malum quatenus spectatur ut malum, disconveniens. Unde nox est justa comparatio. Objicies tertio Voluntas est libera circa bonum

Ergo potest amare malum Dodisse bonum. Respondeo distinguendo ant Voluntas est libera libertate contradictisnis , nempe ut aliquod bonum amet, vel non ametri item ut aliquod malum oderit, vel non oderit qua sunt eontradictoria concedo. Est libera libertate contrarietatis , ut nimirum amet vel oderit bonum item ut amore vel odio contraria sunt prosequatur malum et nego. Unde nego consequentiam. Sed inquies.Facultas libera libertate contradietioenis potest amare,& non amare,odisse & non odisse. Sed voluntas est libera libertate contradictionis circa bonum, malum.

372쪽

DIspuTAT. V. sEcT. I. uuEsT. III. 33ν Ergo potest amare vel non amare , odisse vel non odisse tam bonum , quam malum. Respondeo distinguendo maj. Facultas libera libertate contradictionis potest amare vel non amare aliquod bonum odisse vel non odisse aliquod malum , concedes potest amare, vel non amare malum odisse , vel non odiae bonum , nego. Simiali modo distinguo minorem Voluntas est libera circa bonum ' malum libertate contradictionis eo sensu quod possit amare vel non amare bonum aliquod , odisse vel non odisse aliquod malum concedo eo sensu quod possit amare vel non amare malum odisse vel non odisse bonum , nego.Quare nego conseq. Ipstabis. Desperati appetunt non esse, meum

oderunt damnati.

Sed non esse est malum meus vero est bonus. Ergo voluntas potest amare malum is odisse

bonum.

Respondeo distinguendo minorem. Non esse est

malum meus vero est bonus , vere , concedo:

apparenter , nego. Nam non esse spectatur a despe-xatis sub ratione boni, scilicet tanquam miseriarum finis Deus vero licet summe bonus, spectatura damnatis , ut erudelis , proinde ut sibi malus. Quare nego conseq. Objicies quarto sunt quaedam peccara , quae

oriuntur ex pura malitia. Ergo in iis malum,quatenus malum est,expetitur. Respondeo negando conseq.Peccata enim ex pura malitia dicuntur , quae neque ex infirmitate, neque ex ignorantia fiunt, non quod malum , quatenus malum est, in ipsis voluntas prosequatur. Igitur quia nullus in iis est excusationi locus , quia ex magna oriuntur perversitate , dicuntur peccata ex pura malitia r non vero quia malum

quatenus malum est in illis expetitur.

373쪽

s, EXERCITAT. NΤOta UAESTIO IV. Utrum bonum morale seu virtus si a

natura.

citur quod in se suo modo persectum est bonum vero morale est morum probitas, seu virtus maralis , de qua quaeritur utrum sit a natura. Cui quaestioni ut fiat satis sit V primum oritur inchoatues sed exercit tione excolitur ac perficitur. Ita fere sanctus Tho

mas I. t. q. 63 art. I.

Probatur prima pars. Ab eo primum oritur in inchoatur virtus , qui nobis prima inseruit virtutum semina , aut igniculos quibus ad virtutem

accendimur.

Atqui Deus prima nobis inseruit virtutum smina , quae nobiscum incrementum capiunt , secundum illud Job cap. 31 v. 18 Ab ino a mea crevit mecum miseratio. Ergo virtus moralis,saltem quantum ad inchoationem, ut loquitur sanctus T mas est a natura, seu potius Lino. Probatur secunda pars Illud labore, exercitatione excolitur, ac perficitur, quod in nobis naturaliter perfectum non est,sed tantum inchoatum. Atqui virtus moralis in nobis non est naturaliter

perfecta. Est enim habitus acquisitus , seu repetitis actibus comparatus nisi Deus per miraculum CONCLUSIO. moralis a natura , id est, a Deo

374쪽

DispuTAT. V. SEcT L QuasT. Iv. 337 eam perseetam infundat, aut firmam, imm tabilem ad bonum propensionem naturalem humgiatur . quod praeter rerum ordinem fit Ergo virtus moralis studio Qexercitatione e colitur ac perficitur. Utraque eonclusionis nostra pars ab Horatio comprehensa est lib. . arm odes Fortes creantu fortibus O bonis: Est in lumineis , est in equis atrum Virtus me imbellem farseas Progenerant Aquila columbam. Doctrina sed impromovet insitam Remique eultus pectora roborant. utcumquo defuere mores . Dedecorant bene nuta culpa.Atque haee quidem de virtutis moralis origine. Iam de ipsius mediocritate , seu modisci deinde de illius sede seu subjecto agendum.

Utrum tuus morales ut is dis. DUosus modis virtus diei potest esse in

medio.

Primo quidem eausaliter se aseimur, quatenuo nempe inclinat ad actus nedioeres , qui nequo excedunt rectam rationem , neque ab ea deficiunt. Secundo formaliter , nimir a quatenus duobus tunc inde vitiis obsidetur. Itaque sit

OMNx virtus moralis est in medio ea alta

375쪽

Probatur ina habitus inclinat ad actus teque cedentes rectam rationem, neque ab ea deficientes , ille est in medio ratione actus, sives, ut Scholae loquuntur, est in medio ea aliter estv

cienter , quatenus causa Messicit actus mediocres. Atqui omnis virtus inclinat ad accius neque e cedentes reclam rationem , neque ab ea deficiem.

tes , eum sit habitus electivus in mediocritate eonsistens juxta udietum viri prudentis , ut definit Aristoteles lib. 2. Eth. cap. 6. Ergo omnis virtus moralis est in medio aus litetis efficienter.

Oa Iicax primo Charitas Qvirtutes Theologicae non sunt in medio, sed in extremo

positae, etiam ratione actus. Ergo virtus omnis non est in mediocritate eo stituta, etiam ratione actus.

Respondeo nos hic agere de virtutibus moraliabus A civilibus, non de Theologicis. Quamquam eae quoque in medio consistunt, saltem ratione nostrici quatenus' secundum mensuram nostra conditionis, non supra aut insta vires no stras in Deum per virtutes Theologicas ferimur ut doeet sanctus homas prima secundae quaestione 64 art. 4. quem consule. Objicies secundo Magnanimitas , quae ex Aristotele libro . Ethie. cap. circa maximos' nores magni istic, quae ex eodem Philompho eap ejusdem libri circa simplus maximos versatura it dem paupertas evanginea, quae ab omnibus divitiis ' mirginitas , quae ab omni plane iisquinamento abstinet, non inclinant ad actas, mediocres , sed ad aetius summos. Ergo non omnes istutes sunt in medio cauis

376쪽

Dispi'TAT. V. EeT. I styasT. V. 33, Iiter , aut efficienter, idest, non omnes tendunt adactus mediocreS.

Respondeo cum S. Thoma I. 2 quaest 6 . art. I. ad h. negando antecedens. Nam , ut ipse optime observat , necesse est medium is extrema in actibus affectibus animi secundum diversas circumstantias aestimare Unde licet magnanimitas , magnificentia absolute ad actus maxumosin summos tendan comparate tamen ad

eos qui agunt,ubi quando in propter quod oportem, i actus sunt mediocres sic ubi Reges QPri cipes magnos sumptus , ubi opus est , impendunt

ii nec rectam rationem excedunt, nec ab ea deficiunt. Sed si eos viri privati imitarentur , exceias peccarent. Simili modo cum Aristoteles libro . Eth. cap. 7. de magnanim loquitur, eum quidem magnitudine extremum esse ait , sed iueo , quod de se judicat ut oportet, mediocrem. Sic virginitas laupertas evangelica , cum sint propter quod oportet, nimirum propter vitam te nam atque , ut oportet , nempe juxta Dei mandatum , aut consilium , in mediocritate versantur: essent vero superfluae . excedentes , proindeque vitiosae per excessum , si illicitam superstitionem aut inanem gloriam sectarentur vel si colerentur cum non decet , contra Dei mandatum it sim . primus hominum parens 'irginitatem vovere voluisset quemadmodum e contrario deficientes sunt, seu desectu peccant ii,qui votum, ginitatis aut paupertatis infringunt.

CONCLUSIO SECUNDA.

OMMas etiam virtutes sunt in medios a litis, seu ratione habitiis virtutis. Ita sentie Aristoteles librori Ethic cap. 7 cujus raeloei -

377쪽

Probatur nostra conclusio. Virtutem esse in medio formaliter, sive ratione sui is quatenus est habitus , est eam duobus hinc inde vitiis obsideri, ut definitum est. Sed omnes virtutes duobus hine inde vitiis obsidentur , ut inductione pater. Nam V. g. prudentia inter versutiamin imprudentiam est constit ta: sortitudo media est inter temeritatem, Mign viam temperantia denique inter intemperantiam Winsensibilitarem , ut aiunt, seu nullius voluptatis senium t nam quandoque vitia propriis nomi

nibus carent, ut omne norunt.

Ergo virtutes omnes sunt in medio ratione habitus , sive, ut Seholae aiunt, in medio formaliter

constituuntur.

Diees. Justitiae opponitur sola injustitia. Ergo justitia non obsidetur duobus hine inde vitiis.

Respondes distinguendo antecedens Justitias opponitur sola injustitia , quae peccat contra j stitiam vel excessu , vel desectu concedo quae peccat solo defectu , nego. Quare nego cons quentiam. Itaque injustitia diverso modo, nempe vel excessu vel defectu justitiam violare potest, quamvis utrobique injustitiae nomen retineat. Primo enim in materia justitiae distri ima, quae nempe circa distributionem praemiorum poen rum versatur , peccari potest tum ter excessum, tum per defectum per excessum quidem , timbuendo v. p. plus laudis , aut mercedis , vel poenae quam par stri per defectum vero , si minus trisbuatur quam porteat. secundo. In materia justitia eommutatis , quae circa rerum permutationes occupatur, locum habent excelsus 3 defectus. V. g. cum carius alia quid emitur vel venditur vel cum in mutuo praeter sortem principalem aliquid datur aut accipi. tur fit exceduc si na ori pretio quidpiam ema:

378쪽

D T. V. reT.L Qiu s T. V. 34rtur vel vendatur: vel si minus reddatur , quam fuerit acceptum, defectu peccatur. Instabis. Nemo potest esse nimium justus. Ergo peccari non potest per excessum eontra justitiam. Respondeo distinguendo antecedens. Nemo Τ test esse nimium justuc si spectetur objectum ror- male justitiae, nempe ordo vel recta ratio , seu honesta mediocritas per tectam rationem constitura, concedo is spectetur objectum materiale , seu materia justitiae, nego. Unde nego consequentiam Equidem objectum formale justitiae , nempe justa mediocritas non patitur excessum idque justitiae cum aliis virtutibus commune est e nam ne mo potest esse nimium fortis, vel nimium temperans inspecto solo fortitudinis vel temperantiae objecto formali sed quemadmodum in materia seu objectio materiali aliarum virtutum fieri potest excessus cita in materia justitiae per excessum potest yeccari Fateor non omnem excessum in materia Iustitiae esse semper peeeatum : nam homo dives, qui aliquia mutuo aecepit a minus divites, potestuue peccato plus ei reddere , scilicet animo gra-xificandi, quam aeeepti. Sed ut justitia duobus hinc inde vitiis obsessa dieatur , satis est quod alimquando contra eam peccetur per excessum , nec necesse est ut omnis excessus in materia justitiae.

st peccatum.

Quamvis porro vel excessi vel defectu eontra Virtutem omnem peccari possit, non tamen quae libet virtus inter duo extrema sic consistit quin duae possint esse simul virtutes inter duo vitia coni locatae unde sequitur

CONCLUSI TERTIA.

To fere sunt virtutes quot vitia. Probatur. Tot fere lunt virtutes quot vitia,

379쪽

inter duo vitia plerumque duae virtutes occur

rant.

Atqui inter duo vitia duae plerumque virtutes .ccurrunt: v. g. inter imprudentiam , callidit, rem sunt prudentia, sinceritas inter temerit Rem δε ignaviam , fortitudo cautio e inter prodigalitatem, avaritiam sunt liberalitas, parebarioniaci atque ita de caeteris , nisi forte ubi propriis nominibus non sunt donatae virtutes. Ergo tot fere sunt virtutes quot vitia. ineque est , quod saepe ad alterum extremorum magis accedere virtus videatur vitium nos virtutis specie decipiat. Sic fortitudo temeritat , vel audacia vicinior est, quam ignaviae, aut timori: parcimonia magis ad avaritiam , quam ad prindigalitatem aecedit temperantia Voluptatum omnium abstinentiae propior est, quam intempe

rantiae.

Sed, inquiet aliquis,inre prodisalitatem Mavaritiam necessariae non sunt uae virtutes , scilicet Iiberalitas, quae det quando decet , parcimo- via quaera etineat, quando decet quia nemo potest dare quando decet, quin retineat etiam quando

decet.

Respondeo negando propositionem. Quamvis

enim communi usu loquendi liberalitas is parcimonia plerumque confundantur is tamen e Tum actus subtilius expendantur, diversi omnino parebunt. Nam aliud est dare eum decet, aliud Tetinere AE plerumque facilius retinetur cum de-- , quam datur ubi decet. Liberalitas autem dat, & parcimonia retinet, utraque eum decer. Prodigalitas dat cum non oportet , nec retinec cum necesse est avaritia vero retinet cum non oportet, nec dat ubi necesse est. Quare avaritia deficit,si eum liberalitate eonferatur excedit vero, si cum parcimonia comparetur. Itaque non uri

380쪽

n T. V. sEcT.Ι. QUAEsτ.VI. 343 idem specie est liberalitatis parcimoniae actus: quemadmodum non unus est specie dandi retinendi affectus. MAONA est inter Scholasticos dissenso cirea. subjectum virtutum moralium non quidem 'rudentiae aut justitia: ham omnes fere pruden-uam in intellectu is iustitiam in voluntate repo-aunt sed circa subjectum fortitudinis , Qtem

'antia, circa quo dii Mirer sentiunt. Emmvero sanctus homas I. a. quaest. s. art.

sortitudinem in appetitu irascibili , temperantiam in concupiscibili statuit. De utroque hoc adipetitu dictum est in Compendio Physico , parte 3.

capite . . Nominales in voluntate mappetitu sentientα Artitudinem, temperantiam ex aeouo reponunt. Scotitae eas primario in voluntate Mecundario in appetitu sentiente collocant. Sed ea controversiae apud nos , qui nec voluntatem, nee intellectum

ab anima ipsa rationali sejungimus , quique duas in virtute partes distinguimus, supervacanea prorsus videtur. Sit igitur VIR Tus secundum superiorc partem in parite hominis rationali inhaeret in parte vero animali aut sentiente seeundum inseriorent

partem.

iiij

SEARCH

MENU NAVIGATION