De censuris ecclesiasticis tractatus. Stephano de Auila Abulensi, presbytero Societatis Iesu, ... auctore

발행: 1623년

분량: 517페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

86 Secunda parS.

tam diligentiam; inuincibilis est, quando

ignorat id quod non tenetur scite. , vel quamuis teneatur scire , adhibuit tamen

debitam diligentiam. Idoc posito, litPrima conclusio. Ignorantia inuincibilis ficti excusat ab excommunicatione, verbi gratia, occido clericum in nemore, putans inuincibiliter elle feram , non imcurro excommunicationem; sic Caiet. i. 2.q. 76.art. . dub. 3. Castro a. de lege poe

num. t s. & est communis Doctorum. Et ratio eli ira anifestam ana excommunicatio

non potest incurri nisi pro culpa ; confirmatur ex cap. cognoscentes de constitutionibus. rem quae culpa caret, in damnum vocari non conuenit.

Quid quando scit actum esse malum, ignorat tamen inuincibiliter aliquam ci Cunstantiam, propter quam est imposita excommunicatio,verbi gratia,Occidi clericum putans inuincibiliter esse laicum,

ut quia vidi illum in habitu laicalir

Secunda conclusio. Non incurrit excommunicationem,ita Medina I 2. q. 76.

n. 8o. & 17 a. & communiter Doctores. probatur aperte ex c. si verb. et a. de sententia excommunicationis. Confirmatur ex cap. Apostolicae. de clerico excommunicato mi ni strante. Vbi dicitur,quδd ci ricus qui ignorans probabiliter se cile ex- comtri unicatum vel suspensum, celebrat, non manet irregularis; quod absque dubio verum est, quamuis alias peccaret celebrando, ut si accederet cum affectu sornicandi. Et ratione probatur : Haec CX-

communicatio imposita est ad punion- dum sacrilegium in personas ecclesiasticas, sed iste non est sacrilegas;ergo. Quid si iste habeat hunc animum actitatem, quamuis hic esset clericus, occiderem illum Couar. sui'. n. I s.corol. I Q. tenet quod incurrit excommunicationem.

Tertia conclusio. Probabilius est, quod non incurret. Haec habetur ex Cordub. a. Quaestion. q. i c. in fine. & tenent aliqui

Caput quintum.

viri docti. Probatur: Haec excommunicatio imposita eli contra actum exteriorem

sacri lcgij formalis, sed hic actus exterior

non est formaliter sacrilegium;ergo. Maior probatur : nam sicut excommunicatio non imponitur pro peccato pure interiori , sed pro exteriori, ut vidimus p. I .dub. 3 o. ita haec excommunicatio contra sacrilegos in personas ecclesiasticas non imponitur pro sacrilegio pute interiori, sed

pro exteriori. Minor verb probatur: Hic actus exterior non procedit nec causatur

ab illo actu interiori sacrilegio: ergo non eli actus exterior sacrilegii ; qudd verbnon procedat ab illo actu interiori sacrilegij, probatur : Sola voluntat absoluta est

causa exterioris actus : nam doluntas non

mouet reliquas potentias, nisi per imperium efficax St absolutum , sed ille actus interior sieri legij est conditionatus; ergo non est causa exterioris actus. Quid si aliquis haberet hunc acti m. volo occidere hunc laicum, & si clericus est, volo illum occidere

Quarta conclusio est, quod incurret excommunicationem ; ita tenent aliqui iuniores. Probatur:Hic actus exterior Occidendi clericum procedit, & imperatura voluntate interiori occidendi clericum;

ergo est actus editerior sacri lcgij, & per

consequens incurritur excommunicatio.

Hinc sequitur, qudd quotiescunque aliquis dubitat utrum ille quum occidit sit Iaicus vel clericus; si est clericus, incurret I probatur: nam in actu exercito habet eundem actunt, scilicet sici sto est clericus , volo illum occidere. Confirmatur, iste facit adhaexteriorem dubitans utrumst sacrilegium , & de facto percutit clericum; ergo est sacrilegus extorior, & per consequens incurrit. Grauior difficultas est, se sit SEPTr MuM dubiitin, litando quis committit illud peccatum mortale , propter quod imposita est excommunicatio,& tamen inuincibiliter ignorat impositam et se excommunicationem,utrum incurrat Verbi gratia,Occido clericu sciens Dissili ed by Cooste

112쪽

Disput. quinta.

esse clericum , ignoro tamen in uinei biliter impositam ei se excommunicationem contra percutientem clericum. Et quidem omnes Doctores in hoc conueni ut,

quod quando actus de se non est malus, sed tantum est malus , quia prohibitus, ignorantia legis prohibentis talem actum sub excommunicatione excusat. Verbi gratia , praecipit Pius v. sub excommunicatione , ne quis sine licentia Episcopi ingrediatur monasteria monialtu, qui ignorat inuincibiliter hanc legem , non incurrit excommunicationem, ita Ledeta. a. Par. 4.quaest.24. artic.6.conclusis. Sylvest. verb.ignorantia. mina. I 2. Angel. verb. excommunicatio. 7. qtuest.2. casu vit Nauar. p. 27. num. I6.3c omnes. Probatur: nam

iste totaliter excusatur a culpa, quae conclusio intelligenda est , siue excommunicatio sit a iure particulari, siue communi r nam utrobique militat eadem ratio quantum ad forum conscientiae , quamuis in sero exteriori facilius praefiniretur ignorantia iuris particularis quam communiscvnde cotrouersia solum est , qua

do actus est alias prohibitus iure diuino vel naturali, ut in casu posito in titulo dubij. rPrima opinio tenet quδd hae ignorantia non excuset ab excommunicati

ne, siue lata sit a iure communi, siue particulari , ita Couarnsu p. n. 9. ubi citat Scor. Maior. & alios Canon istas. Et probatur primo,ex cap. cum illorum. de sententia excommunicationis: ubi Papa reprehendens quosdam;qui cum essent excommunicapi propter percussionem clerici, non sermidabat suscipere ordines, distinguit, quod si sciebant se esse excommunicat S, perpetuo deponantur ab ordinibus; si autem ignorabant, scilicet factum,quia non erant memores delicti vel iuris , tunc poterit cum illis dispensari, sed dispensatio non habet locum , nisi ubi est vinculum; ergo quamuis sit ignorantia iuris imponentis excommunicationem, incurritur excommunicat so. Secundo , ex cap. ignorantia. de regulis iuris , in b. ubi dicitur,

ignoram lasem excuset, non autem tui D. ubi Pontifex loquitur de ignorantia inuincibili iuris: nam si de culpabili loqueretur, ignorantia secti non excusat, & sic nulla esset differentia. Τertio , obligatio ad poenam est naturalis , undeqoi fragit legem; ignorans poenam, manet obligatus ad illam, & ita in foro seculari homicida sulpenditur,quamuis ignoret hanc poenam; ergo idem est de poena excommunicationis. Confirmatur: Poena de sua ratione habet quod si inuoluntaria Iergo quamuis ignoretur, incurritur.

Secunda sententia dieit ι qubdigno- 'rantia inuincibilis excomunicationis i impositae ab statuto particulari,excusat, non tamen si si imposita I iure communi; t net Adrian. in η. materia de clavibus.

q. 6. Anget .verb. excommunicatio. T. q. E.& alij. Probatur ex cap. ut animarum. de constitutionibus .. in ι .vbi definitur,qubdsententia ordinariorum non ligat ignorantes; ergo a contrario sensu sententia iuris communis ligat; ubi ponderandum est,quia Pontifex hic condit ius nouum, ut patet ex illo verbo , nolumus , quod importat autoritatem statuentis, & ex ratione ibi posta , scilicet, ut animarum Diuti stamus, orci ergo ante hanc constitutionem nulla ignorantia statuti sue Papalis, sue Episcopalis excusabat ;& Pontifex ex benignitate decernit, qudd ignorantia statuti Episcopalis excuset ἱ ergo quantum ad statuta Papae, ius antiquum

manet ita correctum.

Tertia sententia dicit, quod quamuis actus sit malus iure naturali vel diuino, qui inuincibiliter ignorat impostam esse

excommunicationem, excusatur ab illa, sue talis excommunicatio imposita sita iure particulari, siue communi , quae sententia vera est, & pro illa citatur Sylvest.

verb. ignorantia. n. I 2. sed reuera tantum

loquitur , quando actus non est alias proli ibitus iure naturali vel diuino; nihil

minus eam tenet Anton. 3. par. tit. 1 F. C. 3 3. circa finem. Soto d. χχ.q. I .arti c. I. casu ε.

cones. . Castro a.de lege poenali. c. l

113쪽

88 Secunda pars.

scut dictum est. Lede q. 14. artri .circa fi-

sponsio. I 3.Cordub. a. Quaestion. q. 26. in prine.& communiter Magistri. Quae sententia quantum ad excommunicationem statuti particularis est expresse definita dicto c. ut animarum. nam quavis Couar. sun. num. I i. vi defendat primam sententiam,conetur respondere huic textui; v Tum eius expositio praeterquam quod est contra communem Doctorum, ut ipse fatetur , violenta est & diu hratoria, ut ostendit Cordub. sus'. hinc constat, quod ignorantia excommunicationis impostara iudice etiam excusat. Sed probatur uniuersaliter etiam respectu excommunicationis impositae a iii re communi: nam c. cognoscentes. de constitutionibus. dicit,

quod lex poenalis de nouo data non ligat eos, qui ante legem latam deliquerunt,ed quod ignorant prohibitionem, sed quis ost latam legem ignorat eam inuincibi- iter , eodem modo se habet, ac si lex lata

non est energo non i gatur poena. Secun-db, excommunicatio non potest serri nisi contra contumaces thaec contumacia explicatur sup.c. s.disp. I.dub. s. ὶ & rebelles Ecclesiae, sed qui inuincibiliter ignorat prohibitionem Ecclesiae, non est ei rebellis,quamuis alias sit rebellis Deo e, ergo.&haec ratio aequaliter currit,sue excommunicatio sit iuris particularis, siue communis. Confirmatur: Nullus meretur puniri ab eo,quem non offendit, Iste non offendit Ecclesiam;ergo. Tert id, ad excommunicationem contra perculiores clericorum, verbi gratia, non minus requiritur

inobedientia contra Ecclesiam , quam sacrilegium ; sed qui occidit clericum putans inuincibiliter elle laicum, excusit irab excomiti unicatione,quia non est sacrilegi s, ut vidimus, quamuis sit homicida; ergo etiam excusabitur qui ignorat prohibitionem Ecclesiae, quia iste non est illi inobediens Confirmaturinam inteν ignorantiam facti & ignorantiam iuris nori videtur assignabilis alia doctrina , niti

quod facilius presumitur ignorantia facti

Caput quintum.

quam iuris, tamen quando utraque ignorantia est inuincibilis,utraque excusat,sed ius ipsum decernit quδd ignorantia facti excusat, licet alias peccet homo, ut vidimus in a. concl. dubi3 peta ced. ergo etiam ignorantia iuris excusat. Petis . virum ille qui scit furantem bo

na naufragorum esse excommunicatum,

de ignorat inuincibiliter utrum haec excommunicatio sit reseruata in Bulla Cosnae , incurrat excommunicationem reseruatam in Bulla Coenae. Respondeo assirmatiue : nam quδd aliquis non incurrat excommunicationem, quando inuincibiliter ignorat illam esse impositam,non est ex eo, qu bd requiritur cognitio poenae: nam bene potest aliquis obligari ad F nam legis,quamuss eam ignoret, sed quia requiritur contumacia; haec autem reperitur in praesenti casu ergo. Ad primum pro prima sententia respondetur cum Soto, quδd ille textus non loquitur de ignorantia inuincibili, sed devincibili, quae non excusat ab excomm nicatione imposita per ius commune; ut postea videbimus. Et quδd loquatur devincibili patet, quia indiscriminatim l quitur de ignorantia facti & iuris , Ar tamen de ignorantia inuincibili facti omnes libenter fatentur, qudd excusat ab excommunicatione , imo cap. si ver δ. et a. de sententia excommunicationis. id dete minat , ut vidimus in a. concl. dubij praeced.ergo cum illi e dieit Pontifex; quδd si ignorabant,manent irregulares , loquitur de ignorantia vincibili. βd secundum respondetur, quod i quitur in foro contentioso, in quo prinsumitur quis habere ignorantiam fact=,

non iunis. Ad tertium cum confirmatione re

spondetur, hoc esse peculiare in poena excommunicationis, quia non possit imponi nisi contra contumacem dc rebellem Ecclesiae. Ad argumentum secundae sententi respondctur primδ cum Soto, qusii Pomti sex ibi non condit nouum ius, sed d

114쪽

Disput. quinta. Dub. o auum s nonum. 89

clarat ius communc quantum ad illum Verb. caecommunicatio. 2.n.6. & Verb.cx- casu in specialem, de quo suerat interri communicatio. I Ο.q. 3.& Eam tenent aligatus: secundo cum Sylvest. lup.& Nauar. qtii viri docti. Probatur ex cap.ut animais cap. 27.num. Ig. Pontificem ibi solum in- rum .de constitutioni b. in s. ubi dicitur: tendere, quod iura non praesumunt ignorantiam inuincibilena resipectis iuris comunis , scire respectu statuti ordinariorum. Alia solutio colligetur ex dicendis dubio seq. concl. 2. 'Ex dictis in hoc dubio, & praeceden es concl. s. sequitur,quod qui occidit clericum ignorans inuincibilitor excommunicationem, excusatur ab ea,quamuis habeat hunc actum, etiamsi ellet imposta

exc5 municatio,ie occiderem. Probatur: Statuta quorumcunque ordinariorum ligare nolumm ignorantes, dum tamen eorum in

rantia crassa non fuerit, aut sopina; ubi nomine ordinatiorum intelliguntur inferiores papa. Secumi δ: nam multi Doctores assirmant, quδd ad incurrendas cenis suras requiritur dolus,quae sententia sal tem erit intelligenda quantum ad censuras impositas per inferiores Papa. Haec conclusio non est mihi certa, sed quia elementior est,eam sequor. nam excommunicatio Glum imponitur Vltimb notandum est, qtrod ignoran- contra contumaciam essicaccm, & ab - tia iuris obscuri& subtilis excusat acullatam; haec autem conditionalis est. DuBITATUR octaub , virlanis norantia vincibilis S culpabilis excuset ab excommunicatione. Nota, quδdignorantia culpabilis potest este culpabilis venialiter, vel mor iliter ; venialiter, ut quando aliquis propter aliqua leuem iugligentiam no scit id, quod tenebatur seirmi culpabilis mortaliter est,quando id ignorat propter nimiam negligentiam. Rursus ignorantia mortaliter culpabilis habet gradum nam quaedam licet sit culpabilis mortaliter, no tamen cst ita lata, ut dicatur crassa ; alia est magis lata quae vocatur cras Ia; alia vcrb est latissima A: erassissima , quae vocatur supina tu aikciata. Magister Cano ponit exemplum ignorantiae crassissimae, ut quando cleri-ος non vult scire statuta Synodalia. Prima conclusio. Ignorantia culpabilis

tantum venialiter excusat ab excomm

nieatione maiori,siue imposita sit a itire communi, siue particulari. Probatur,quoniam haec est leuis inobedientia. Secunda conclusio. ignorantia culpabilis mortaliter, sed no crassa, excusat ab excommunicatione lata per inseriorem papae,non tame a lata per Papam, vel ius

biles autores. Idem videtur tenere Syla. 4 Alia de censuris.

pa mortali,ut docet Innocent. c. per tuas.cl a.de simonia. Felinus cap. i.de re ii dicata, limitat. 7.& Nau. s.Consi l .de sent.

DUBITATVR nonb, quando excommunicatio non fertur absolute cotra facientes, sed contra eos qui scienter, vel ausu temerario fecerint,vel praesumpserint facere, utrum ignorantia vincibilis excuset a tali excommunicatione Prima conclusio. Quamuis ignorantia sit vincibilis mortaliter , dummodo non

sit dolus, id est,quod homo sciens & prudens operetur,excusat ab excommunicatione, etiam si lata sit a Papa vel iure comuni ε, ita Sylvest.verb. ignorantia n. I 8.

accepta. de restit. spoliat. Opposit. 8. n. 3 3. Caiet. ver b. excommunicatio. cap. F 8. Jccommuniter Doctores;& probaturmam

alias frustra esset impositum illud verbii, scienter,& similia.Secundb: nam lex odi si stricte est intelligenda.Hinc inseri P

normit.cap.cognoscentes .de constituti

nibus, in c. qu bd percutiens clericum, quem ex lata culpa,vel ignorantia crassa putabat elle Iaicum,non incurrit excommunicationem canonis, si quis suadente: nam ad id requiritur dolus, cum textus

115쪽

so Secunda pars. Caput quintum.

Cardinalis de Felinus cap. si verb. et r. de Secunda conclusio. Si ignorantia sit

sentent.excommunic.Et nota,quod con- affectata: quia ex proposito noluit scire, clusio intelligitur,siue ilia ignorantia sit non excusat. Probatur ex glossa cap. eos iacti, cotra quod impolita est excommunieatio, liue iuris imponentis excommunicationum ; secus est in aliis censuris,ut

patebit in dubio sequenti,hoc est contra glossim Clementii. de consanguinita &- amniti verbo,scienter. dc contra nonnullos iuniores, qui dicunt couclusionem tantum habere locum in ignoratia facti: sed nostram sententiam tenet Sylvest.

communicatio. t . casu s. sed expressitis Couarr.de sponsalibus. p. r.c s. i. 8 n. 2I. Nauar.c. 27.num. 1 I.& aliqui viri docti. Probatur: nam sicut in aliis excommunicationibus requiritur , quδd homo sit mortaliter contumax contra Ecclesiam, ita in his requiritur,qubd scienter sit co-tumax. An aute requiratur verus dolus,

vel sussiciat praesumptus 3 Aliqui dicunt

sufficere praesumptum , ita Cordub. I. Quaestionarij, quaest. 18. 3c nonnulli Magistri. Dolus praesumptus est quado ignorantia est affectata,vi quado de industria non vult scire, vol quando est adeo crassa, ut moraliter loquendo , & apud viros

prudentes reputetur affectata. Oppolitum tenet Angel. verb.dolu S. F. I .dicens quδd ubi ius requirit verum d lum,ignorans non incurrit poenam cius,

quantumcunque sit culpabilis, licet alio modo sit puniendus,ubi allegat Ang. de Clarauasio,& Antonium de Butrio, idem sequitur Sylvest. ver. culpa. q. l I.Tabie n. Verb. dolus, num. a. & aliqui viri docti. Probatur, verba legis poenalis stricte sunt interpretanda , nec amplianda ultra id quod sonant, sed qui operatur ex ignorantia quatum uis crassa& affectata, verε de proprie dicitur operari ex ignorantia, Z non scienter; ergo requiritur verus &sormalis dolus. Secundomam haec dictio, Fremer, significat iactantia contra legem,

ut ait si olla cap.decernimus. verbo, nDra praesumant .de iudiciis Mihi videtur mediam viam cligendam elle. Unde sit qui . de tempor. ordin .in 6. verbo,astectata. quae dicit quδd ignorantia assectata aequi pollet scientiae. At verδ si non estat sectata,quantumcunque sit crassi silina dc supina,excusat,quae resolutio multum deseruiet ad pacadas conscientias in mulistis casibus censurarum. Sed ut plenius a soluamus hanc materiam, Dusa TLTvR decimb, utrum ignorantia excuset etia ab aliis cetaris, verbi gratia ,suspelionis,interdicti, de irregularitatis,quam pro nunc appello censuram. Prima opinio est negatiua; sie Palud.in .d. I 8. q. . effectu ε. ubi dicit, quod qui inuincibiliter ignorat se esse excommunicatum, vel excomunicationem eise ina. pedimentu ad suscipiendos ordines, manet suspensus, idem tenet Couar. c. alma

I ter.p. I.f. 6. n. s. citatur etiam Sylvest.

sed immerith, ut postea videbimus. Quae sentetia probatur prim b ex c. ciam illor inde sentent. excommunicat. ubi Pontifex distinguit de eo, qui cum elici excom Inicatus, se fecit ordinari, Jc ait, quδd si scienter id secit, manet suspensus; si autem ob ignorantiam iuris vel facti, po C sunt Abbates cum illo dispensim ; ergo

etiam in casu ignorantiae indiget dis pcim satione,& per consequcs incurrit suspen. sonem. Secundb ordinatus etiam ignoranter ab Episcopo excommunicato sin-tcllige nominatim in incurrit irregularitatem, ut tradit Sylvest. verb. irregularitas.

Secuda opinio est in cotrartu;vnde si Prima conclusio. Ignoratia inuincibilis, quae excusat ab illo peccato, propter quod imposita est censura, quae vero estriona,excusat ctiam a tali censura. sic Panormit. Felinus &alij citati a Couar. su p. imb ipsemet num. 9.ait,qudd excommU nicatus,qui probabiliter ignoraris se cilecΣcommunicatum , celebrat, non manet

116쪽

b. decimum s undecimum. Disput. V.

quamuis iste committat aliud peccatum, visi suscipit vel exercet ordines in concubinatu , tamen ii propter ignorantiam excusatur ab illo peccato, Propter quod est imposita censura, excusatur etiam ab illa; unde exconun unicatus , qui inuincibilitet ignorat se esse excommunicatum, si recipiat vel exereeat ordines non fit irrcsularis,atq; adeo sine ulla dispensatione potest ministrare; probatur essicaciter ex c. Apostolic de cleric excomunic. MDnor probatur ratione: Haec irregularitas solum incurritur ob culpam mortalem, ut omnes fatentur;ergo qui excusatur a culpa,excusatur a poena irregularitatis. Dixi, censura , qua vere estpoema : nam concluso non habet locum in irregularitate, quae non est poena, de incurritur sine peccato, ut et ia patebit in sol titione ad secundum. Secunda conclusio. Quado ignorantia non excusat ab eo peccato, propter quod est imposita centura ; quamuis nomo imuincibiliter ignoret ius imponens censu- Iri, non excusatur a tali censura, verbi gratia,occidit quis hominem scienter,vel ignorantia culpabili, & ignorat inuincibiliter impositam esse in tute irregularitatem, incurrit eam ; smiliter clericus sciens se eIse excommunicatum celebrar, quamuis ignoret inuincibiliter poenam

irregularitatis,incurrit eam.ita Panormit.& Felinus c. a nobis. de sentent. ex communicat. Cordub. 2. Quaestion. 2 3. verinsculo item a.& q. 17. in prin. Et ratione probatur: nam huiusmodi poenae non im-Ponuntur contra contumaces de rebelles Ecclesiae, sicut excommunicatio,sed contra committentes talia vel talia delicta, verbi gratia, homicidium vel administrationem ordinum, scientes se esse ex communicatos;ergo qui committunt illa,incurriant censuras,quamuis inuincibiliter ignorent Poenam. Ad primum respondetur cum Antoni. no sus.& Soto d. a a. q. I.ar. 2 ad 2. Adria.

quod Pontifex ibi non loquitur de ignorantia inuincibili, sed de culpabili; unde

in I . membro distinistionis loquitur de eo qui scienter in cotemptu in ecclesiasticae potestatis se fecit ordinari. in secundo autem loquitur de eo qui per ignorantiam culpabilem,cum quo mitius agitur. Ad secundum respondetur, quod illa non est irregularitas, quae sit vera censurare poena, etiam stado in Opinmne eorum, qui tenent irregularitatem esse vera censuram:& ratio est, quia talis irregularitas

no potest imponi, nis pro culpa propria;

quam solutionem colligo ex Nau a simili:nam c. I p. n. I AI .ait,quod suspeso,quae est vere censura, non potest imponi nisi pro culpa propria ; unde ait multos este impeditos a celebrando, qui tamen non

sunt suspensi suspensone, quae sit verε

censura,& s eelebrant,quamuis peccent, amn incurrunt irregularitate,quae sit vera censura dc poena, sed dicitur irregularis, quia non recipit ordinis executione, quia sicut Episcopus non habet illam , ita non

potuit eam communicare,cum nemo det

quod non habet;& in hoc ipse Episcopus est qui punitur in ordinato.

Duai TA TvR undecimδ , virum appellatio excuset ab incurrenda excommunicatione λ Quam quaestionem tractat Ioannes Gutierreet lib. Canonic. quaest. c.

6. Pro explicatione nota, quδd appellatio potest fieri ante latam sentetiam ex communicationis, vel post latam. Secundb, nota, qubd excommunicatio potest ferri iure &absolute, vel sub eonditione;abs ute, ut quando aliquis transgressus est i

gem comminantem ex comunicationem,

8c Iudex excommunicat illum, sub coditione,ut quado Iudex dieit, prHipio tibi sub excommunicatione latae sententiς, ut compareas vel restituas intra sex dies. Prima conclusio. Appellatio fusta post sententiam excommunicationis pure latam, non suspendit eam; ita Sylvest. verb.

117쪽

9 r. Secunda pars. Caput quintum.

ver.appellatio.n. 4.Nau. cap. 27. num. I F9. rum, quamuis Iudex dicat , nisi sitisse- Panormit. can. praeterea.el E. de appella- ceris Petro intra mense in ,ex nunc sis ex-tionibus. text. expressus c. Pastoralis, eo- communicatus , ita GutierreZ num. ao. dem tit. g. verum.& reddit rationem te- nam licet verbum, ex nune, sit praesentis xtus , quoniam excommunicatio secum temporis , denotat tamen futurum esse-

trahit executionem , idem est de interdi- ctum. Secunde, nota, quod licet ab aliis cto & suspensione ; ite Armili.& Nau. locis citatis , de de interdicto text. est cap. ad haec quoniam. de appellationibus. de

suspensione autem textus est cap.is cui.de sement .excomlnimicationis. in 6. verumeth quod licet haec appellatio non habeat effectum suspensuum. habet tamen de

uolutiuum,ita Sylvest. supta. Secunda conclutio.Appellatio suspendit declarationem excommunicationis, verbi gratia, iudex declarat me incurri L se excommunicationem latam ab homine vel a iure , ego appello a declaratione,

allegans qubd non feci id propter quod

erat imposita excommunicatio,vel qubdiactutu est dubium; talis appellatio su Dpendit declarationem , sic glossa recepta c. cupientes. q. quisit si per viginti. verbo, priuatus, de electione, in 6. Anget .verb. appellatio. . l. Nau. s. Const. de sentent.

excommunicat. conssit. I 2. dc consit. 2 o. num. F. unde talis denunciatus non est

vitandus post appellationem. fic Nauarta consi. i 2. Addit Nauar. consi. 2 o. quod licet a facto ucro notorio non possit appellari , tamen a sententia ludicis declarantis factu esse 'notortu, potest appellari,

quia Iudex posset hoc iniuste declaraste. Tertia conclufio. Appellatio post sententiam excommunicationis latam sub conditione, si fiat ante impletam conditionem, suspendit excommunicationem,

ita Sylvest. ver. excommunicati . I. q. I. Gulier reEnum. 24. & communiter Doctores; text.expressus dicto cap. praeterea. Ratio est,quia ante conditionis euentum haec excommunicatio non iniecit suas vires;vnde si post appellationem feratur e

communicatio,erit nulla cap. per tuas. lesentent. excommunicat. Sed circa hanc conclusio inem aliqua sunt notanda.

Primo : quod haec conclusio habet ve- sententiis appellandum sit intra tempus a iure praefixum; scilicet intra decem dies a prolatione sententiae ; at vero ab excommunicatione sussicit appellare ante impletam conditionem,quamuis appelletur post tempus praefixum a iure ad appellandum , sic GutierreZ n. 24. & allegat glossam dicto c. Praeterea. Francum, Decium, Couar. c alma mater P. I .f. o. Num. 44 dieit est e communem, contra Panormit. tenet Nauar. cap. 27. num. 272. g. II. &nuet dictum c. praeterea. Et ratio discriminis est, quδd ad excommunicationem requiritur contumacia , quae reperitur tempore impletae conditionis, & non retrotrahitur ad tempus, in quo prolata est sententia.

Duni TATUR duodecimδ, si conditio sit de non appellando , ut si Iudex dicat,

excommunico te , si festaveru , virum ampellando incurrat excommunicationem 3 Conclusio,qubd non incurrit, quia prius debet praecedere appellatio, & per consequens excommunicatio veniat post arpellationem, prout latius Sylvest. ver. e

communicatio. I . n. I 6.

Quid ii appellatio tasta non prosequitur, sed relinquitur deserta Z Sylvest ver.

tum suspendit intra illud tempus , intra quod erat prosequenda, non tamen postea probat: nam alias Eccletia concedens in cap. solet. de sentent. excommunicat. in s. ii tum polle de nunciari excommuni catum, concederet posse mentiri. Contrarium est tenendu, se ilicci quδd licet appellatio deserta sit, vel appellati ni merit renunciatum,non incurritur excommunicatio etiam post illud tempus, in quo prosequenda erat appellatio , ita Gominian. dicto c. is cui . num. .& dicto

cap. licet. Couar. cap. alma Inater.P. . 3.

118쪽

I C.rium. 6.versicul. in hac autem. Angel. ver. appellatio. g. s.& citat Archidiac num Gutierrea itum. 24. & fauet multum

dictum cilicet. ibi tel alios dei in sententia doeuerit nullitate ; & probatur : nam ex quo appellatis legitima suit ante excommunicationem , postea illam suspendit, vide Geminian. dicto cap. licet. ubi multa tractat pertinentia ad serum ex

terius.

Ad sundamentum Sylvest. Reile respondetur , quod ista de nunciatio fundatur in praesumptione: nam ex quo deseruit appellationem, praesumitur non ha-.buit Ie legitimam causam appella di,quam solutionem colligo ex glolla magna in fine dicti cap. licet. & quamvis textus &Doctores citati, excepto GutierreZ, lo- . quatiar quando appellatio interposita estante promulgationem sententiae excommunicationis,ego tamen cum Gutierrca,

etiam loquor quando appellatio interposita est post latam sententiam conditionalem,& ante euentum conditionis.

Quid si non est iusta causa ad apstella

dum. Sylia est. ver. excommunicatio. I P.

num .citato, dicit primδ, quod non suspendit excommunicationem. Dicit secu- do. qu bd si reus post talem appellationem celebret, & Iudex postea pronunciet appellationem non tenere, manet irrcgularis. Hoe secundum dictum falsum est, ut

verbo, in ossiciis. cap. solet. de sentent. excommunicationis. in s. communiter recepta , re est text. optimus cap. ad praesentiam nostram. de appellationibus. secus erit in foro conseientiae, si ipse sciat appellationem no esse legitimam. ita Salcedo ad Beria. Diaz cap. 3 s. g. Nec etiam.&citat Nati . cap. cum contingat. rem ad . 3.

De primo autem dicto est maior difficultas : nam cum illo tenet Nau. in repetitione c. accepta. de restiti t. spoliatorum. opposit. 8. num. 3 s. ubi ait, cum qui bona fide appellauit credens esse iustam causam appellandi, excommunicatum elle,

Dub. XII.

si postea declaretur male appellasse.idem tenet glos Ia vlt. cap. solet. Geminia. cap. licet.de sentent excommunicat. in c. ubi allegat Innocent. & Hostiens. in c. significauit.de censibus. & fauet dictum cap. solet.&dictum cap. licet. Alij autem viri docti nostrae Societatis dicunt duo. Primo, qubd quamuis reus non habeat iiDstam causam appellandi,tamen si admissa est appellatio, non incurrit excommunicationem. Secundo dicunt, quod si non habet iustam eausam appellandi, nec admittitur eius appellatio, sed proceditur

contra eum ,& declaratur excommunicatus , incurrit eam, quoniam appellatio vitatur omnino nulla.

Ego quidem sentio primum dictum

horum Patrum solum habere veru,quantum ad forum interius, & supposito quod appellauerit bona fide, credens se habere iustam causam appellandi ; in sero autem exteriori tenenda est opinio glos Iae. Solum restabat disputare. virdm me

ius mortis excu1 et ab excommunicatione : sed commodius disputabitur capite sequonti.

De effectibus excommunicationis. Caput VI. DISPUTATIO L 'De effectibin extam nicationis in communi. SVPros r To quδd excomunicatio tam maior quam minor,valida & iusta habet aliquos ei sectus, DUBITATVR pri-mb. utrum excommunicatio nulla habeat aliquos effectus. Nota. quδd praemissis aliis diuisionibus excomunicationis p sitis cap. i .disp. r.excommunicatio est duplex, scilicet iusta & iniusta. Iusta est, qua fert is qui potest , propter quod , & qu modo debet. scilicet quδd detur a legitimo Iudice, propter peccatum contumacia: , Si sier ato iuris ordine : iniusta est,

cui aliquid horum deficit. Rursus iniusta est dupler, quaedam valida, quaedam in-

119쪽

is ualida & nulla. Valida est,quando solum deficit recta intentio ex parte Iudicis, ut quia procedit amore vel odio,& haec a nonnullis dicitur iniusta per accidens, vel quando deficit iusta causa ad excommunicandum , vel quando solum deficit iuris ordo, qui non est ellentialis. Pro quo

nota, quod iuris ordo est duplex, alter el- sentialis,alter accidentalis. Eslentialis est ille,quo non seruato excommunicatio est nulla,verbi gratia, si feratur excommunicatio absque ulla monitione, ut patctex dictis cap. s. disput. I.dub. I O. accidCn- talis est ille, qui licet n5 seruetur, nihil minus excommunicatio est valida, ut quando non praemittitur trina monitio, vel una pro tribus cum legitimis interuallis, sed unica tantum monitio, ut vidimus cap. .citato, Vel quando excommunicatio no fertur in scriptis, vel scriptum non continet expresse causam, propter quam sertur excommunicatio , vel non traditur scriptum ipsi excommunicato illud peteti,ut vidimus capit. a.disp. Vnica, dubio 3. Excommunicatio autem iniusta nulla contingit in multis casibus, quos ponit glossa cap. praesenti. de sent. ex comis municat. in 6.qui tamen ad quinque posisunt reduci. Primus est, quando ex communicas non est legitimus Iudex ex communicati. capit. nullus. de Parochiis. vel quando licet sit proprius Iudex ex communicati,tamen non est toleratus ab Ecclesia, vi quando est excommunicatus,

suspensias a iurisdictione,vel interdictus,& denunciatus talis, seu notorius clerici percusser; similiter est nulla, quando semtur a delegato excedete fines suae deleg tionis .capit. finali. de praebendis & dignitatibus. Vtrum vero sit nulla excommunicatio lata a delegato, qui copiam sui e commissionis petenti noluit dare bene

municati mis. consit. 9. & videtur inclinare in partem affirm.itiuam, quam dicit magis poste probari autoritate Innocet ij α usu, quam iure , & certe in oppositum adducit optimas rationes. Secundus est,

qui sextum.

quando semircotra tenorem petivilegiorum. cap.quanto. tu priuilegiis. unde e communicatio lata ab ordinario contra habentem priuilegium , ne excommuniacetur, est nulla, ctiam ordinario ignorante tale priuilegium, ita Sylv. ver. e conam unicatio. I. n. 6.Ad hunc casum reducitur, quando excommunicatio fertur

in odium mendicantium, sed sublicetur causa, ut quando in odium priuilegii medicantium . cuius virtute pollunt audire consessiones fidelium,ordinarius excommunicat omnes, qui antequam accedant

ad Eucharistiam , non sunt confessi proprio Parocho; istuna casum ponit Soto d.

i.licet sub aliis verbis,scilicet quando ex communicatio sertur contra priuilegium. excommunitati, & colligitur ex dicto e.

quanto. Tertius est, quando ex comm nicatio continet errorem intolerabilem,

ut quando sertur contra aliquem,eo quod fecit aliquod bonum , verbi gratia, quia dedit eleemosynam, vel quia non secit aliquid illicishm , aut impo II bile. c. venerabilibus.* finali.de senten. ex com municat .in 6.& can. qui praeest. I. quaest. s. vel si detur contra eum,qui secundum allegata & probata est innocens, ut si debitor excommunicetur pro debito, quod euidens est omnibus illud soluisse; vel si

cxciari unicatio maior seratur pro re minima. sic Soto calu 3. Quartus Ust, quando fertur praeterm illo essentiali ordine iuris, ut quando maior excommunicatio

fertur contra eos qui participant non quidem in codem crimine, sed in aliis

rebus in cum cxcommunicato ab eodem Iudice non nominando eos expressu prς- uia trina monitione, cum interuallo aliquorum dierum .cap. praesenti cap. constitutionem.de sentent.excommunicatio. in '6. de quo latius dicemus infra. Ad hunc casu potest reduci quintus, scilicet quando exc5 muniitio fertur post legitimam appes lationem .cap. ad praesentiam.deam pellationibus. Adde secundum nostram ten

120쪽

sententiam alium casum scilicet quando pistri; Se probatur: Iudex habet ius ad

nulla praecessit monitio, ut vidimus cap. dcterminandam unam vel altor uti par ι .disp.r .dub. I o.& tenet P. Henri. lib. I 3. tem, prout iudicauerit esse coi sine lim:

His possitis, breuiter respondetur ad quaestionem, quod excommunicatio nulla nihil operatur in foro interiori, imbraeque in extera ori,dum modo publicentur cause nullitatis, ut populus tibi persuadeat, vel persuadere debeat de nullitate .ut sic euitetur scandalum, ita Natiar. cap. 17.num. 3. in fine, & alij multi, quos reseti δκ sequitur GutierreZ Canon. qua stion. ap. . num. φώ.&tunc se potest publice gerere, ac si non elset lata ex communicatio , quia sententia nulla non est sententia. DuasTATVR secun db , virum excommunicatis iniusta valida habeat suos eschus 3 Prima conclusio. Ex communicatio ita iusta,ex eo solum qu dii deficit recta intentio iudicis, vel ordo iuris, qui non est Eslentialis, habet omnes suos risectus in foro interiori de exteriori, ita

tum ad ementialia non dimeri ab excommunicatione iusta. Sed maior dii scultas est de excommunicatione iniusta ex parte causae. Unde Secunda concluso sit. Quando causa est dubia ex utraque parte, si feratur excommunicatio in fauorem viaius partis,

ligat in conscientia a verbi gratia, Petrus& Ioannes litigant super fundum in Advocati insignes pro utraque parte dicunt iustitia esse pro illa parte, iudex praecipit

Petro sub excommunicatione latae sententiae,qtibd intra certum terminum tradat fundum Ioanni,tenetur obedire sub Uxcommunicatione in foro cxteriori, &eriam in interiori, si no appellet, vel quae- Iat alia remedia iuris, & si celebrat post

talem excommunicationem, erit irregu

latis, quantumcunque sui Advocati dicat talem sententiam esse iniustam, sic Solo

crgo eius sententia est iusta per consc-.quens illi cst obediendum;&, ut ait Soto, hic est proprius casus , de quo loquitu cGregor. quando dicit : Sentevtia Pactoris iuILt vel iniuna timenda est. Verum lino secunda conclusio intelligitur, quando iustitia cauta esset dubia quatum ad ius, quia ex utraque parte habet rationes de opiniones probabiles .at vero quando es.set dubia quantum ad fictum, Iudex reputans cste iusta ex salsa prassumpti . ne, ferret sententiam ex coiri unicationis contra Petrum , licet durante hoc dubio Petrus se debeat gerere ut excommunicatus in publico.& in secreto , tamen si in rei veritate causa iro fuit iusta,excommunicatio in rei veritate erit nulla,& noligabit in conscientia, ita videtur tenere

Scito artic. s. citatun fine ad a. 6 eam colligo ex Sylvest. vessi. sententia.q. II .&Medina Cod.de restit.q. ἔ. causa 7.versic.

quando autem. qui docent quod quando Lententia est declarat tua: licet sit lata se- eundum iura Se allegata de probata , non reddit securiam in conscientia illum, in cuius fauore lata est, si innititur falsi probationi, vel prae si implicani,quia talis sententia non aufert directum dominium, nec alteri accrescit ius; unde si postea constet de veritate, non est habendus pro

excommunicato, qua remis antea peccauerit mortaliter non obediendo, quia in dubio tenebatur parere, quod magis explicabitur dubio sequenti.

DUBITAT vR tertiδ,quando excommunicatio est iusta secundum allegata S probata, tamen qui excommunicatur reuera est innocens, utrum talis exis communicatio liget, habeat suos effect tis 3 Haec excommunicatio appellatur a Doctoribus iniusta,non continens errorem intolerabilem ; nam illa quae datur propter causato iniustam secundum allegata de probata, dicitur iniusta colatinens errorem intolerabilem.

SEARCH

MENU NAVIGATION