Thesaurus terræ sanctæ, quem seraphica minorum religio de obseruantia inter infideles, per trecentos & amplius annos religiosè custodit, fideliterque administrat. ... Authore r. adm. p.f. Didaco de Cea Agudensi Hispano, ..

발행: 1639년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ς α Liber Primus.

exuens moriturus, ut infra dicemus, agendo qdo pacto moriens Christo morienti similis extiterit. In vitae nuditate eamdem prae se tulit imaginem. Idcirco inspectante Asia sensi Episcopo, bonis omnibus nuntium remisit, propria veste se spolians,& nudus apparens. Quemadmodum Christus vet ablueret pedes discipulorum, iuxta Origenis mentem, suis se vestibus denudavit: Quin utrobique nonnulla

1nhonestatis species cerneretur: verum etiam nuditas

mysterjs opima caelestibus, ingentem significabat amorem, quo Christus Dominus ,&seruus eius Franciscus nuditatem, paupertatemque amplactebantur: Vnde sapienter di-taim a S. Augustino lib. . Consessionum c. 9. Multasacta, quae hominibus improbanda videntur, res omo Dei approb ia sunt, ct multa laudata af hominibus, Deo tene damna

Quarto, Franciscus vestimenta portauit Christi vestibus vilitate, imo, ut multi sentiunt, colore simillima. Indubita o Ψι,- tum Vcro est Christum Dominum vilibus, & pauperibus in-

dutum vestibus incessisse, quemadmodum S. Thom. opust. I9. cap. 8 I. aperte demonstrat. Et S.Chrysostom. de eodem locutus homil. 3 . in Ioan. ita habet:Nam quemadmodum inalys omnibus, ita in habitu vilem speciem praeferebat. Addit etjam Eutym. Indamenta Chisi viliora fuerant, quam latronum, qui cum ibo cruci i erant . Et vero Francisci

habitus vilis extitit, & Christi vestimento similis , veRνι bb. in antiqua legenda depingitur. ROdulphus, Tunicam Sancti Francisci ita describit. Tunica Ditii Francisci fuit pallentis , O cinericei coloris , qualem fuisse rinicam inconstitium Chrisi , quidam a mant . Fuit quoque

eruci formis , cuius longitudo terram non attingebat ; lati sudo vero manicarum ad extremos digitorum articulos perueniebat . Fuit ei vestis unica atque abiecta, ct ad pedes

. . ., desuem: nec turpe ducebat eam ferre, quamquam ei Primi , cipes conueniendi forem. Hac utcbatur ,sive vis frigoris,

hyemis insaret, μὰ ardor a latis . Caputiumque quadratum detulit, tantae quidem longitudinis, quod faciem operiret, qualem

112쪽

qualem habitum deferre consueuerunt agrestes homines illius Regionis, de quo quidam vates aptὸ admodum, ct eleganter cecinit .

Franciscus vero donum Diabile agresis Accipit, edi primum insignit amata Texta crucis, confuta de hinc simul aptat habenda

Tegmina dura sibi. Vt autem filios exteriori veste Christo similes haberet;& quam Pater in hoc similitudinem reserebat, eadem quoque in filijs eluceret, in cap. a. Regulae vestimentis uti vilibus imperauit . Et fratres omnes vestimemis vilibus in

duantur.

Francificus duodecim perfectionibus internam chra sit similitudinem retulit , quibus tota ipsius vita quasi stellis distinguitur , coro

natur .

Hristi Redemptoris nostri vita , tot virtutum sultillustrata fulgoribus, tantisque eius anima caelestis gratiae luminibus claruit ; ut stellas citius numeraueris . Inter omnes tamen duodecim maiorem ex se claritatem emittunt, ut aduertit Pilanus lib. a. conserm. 13. in quibus B. Franciscus animam suam Christi animae config xauit.

Prima

113쪽

s Liber Trimus.

. Prima Christi persectio, seti vimis, omnimoda sui abnea

ratio est, totalisque abiectio, quas ipse summopere coluit, ac dilexit, dicente Propheta: Vidimus eum despectum,&υ-. Dissimum virorum. Hoc est,ita abiectum,ut in serius descendendo tendi non posse videretur: & tales voluit esse quotquot in ipsius societatem sedarent; ideoque omnes ita exuatis. is. hortabatur. Si quis vult venire pori me,abneget metesim, tollat Crucem suam , O sequatur me Matth. I 6.Et vero Sanctus Franciscus persectam adeo sui abnegationem fuit amplexus , ut in alijs virtutibus alios, ct seipsum vicerit: in hac naturam pariter, & gratiam visus suerit superare. Nec ita facile occurret alius pro tam persedis abnegationis ex plo producendus, preter unum D.Paulum Apostolum,quem pariter, &B. Franciscum in Ecclesia Deus constituit,ut eorum exculationes amputaret, qui voluntatis propriae sectatores,& suae fragilitati metuentes persectam abnegationem, &omnimodam diuinae voluntatis sequelam reputant impossibilem. Falluntur tamen; quoniam, ut Optime ponde. rauit Augustinus, in ipso statim suae conuersionis exordio tam miram D. Paulus sui abnegationem praetulit, ut quasi propriae voluntatis expers, ac in diuinam reiectus, in ea sest ', verba proruperit. Domine quid me vis facere Actorum 9. Quasi ipse velle iam non habuerit, nisi diuinum. Cuius abnegationis exemplar adamussim aemulatus est S. Franciscus: unde sicut refert S. Bonaventura cap. I. maioris Legendae, cum Deo locutus, ut non suam in seipso, sed diuinam voluntatem csse testaretur,eadem D. Pauli verba usurpans, di- ρη ccbati Gidmis me Domine facere Θ Magnus certe, veraeq.

relignationis asseruison quo elucet quantum in serior hominis pars subiecta stetit superiori: & quam mira inter se coi cordia ad Dei obsequium coaluerant; ut caro simul , ct spiritua aequa promptitudine diuino famulatui subderentur. pulcherrime descripsit hanc harmoniam Sanctus Bonaventura in Legenda maiori cap. 3. uia enim, inquit, ad tantam deueneras puritatem,ut cars iratui, piritus Deo harmonia mirabili concordarent: diuina ordinatione Acbar, ut creia ra 4 Creato-

114쪽

creato=Is isseruiens volumati, ct imperio eius mirabilis'

subiaceret. Multimode vero sui abnegationem Seraphicus Pater o. sendit: a suis enim ciuibus impetitus, tanquam surdus non audiebat: partim est, hilariter, & iucunde ausculiabat. T ceo Patris verbera, de in Ordinis principio multa in ipsum, sociosque probrose dissipata, in quibus semper laetum, ut minime laesum aspexisses. Ad Sullanum fratre Illuminato associatus se conserens: dum ibi ludibriose exciperetur, plagis aeque & conuitijs oneratus in vincula detruderetur: magna cum hilaritate socio dixit: Conside Frater in Domino , in nobis impletur illud Euungelij: Ecce ego mitto vos cutoues inter lupos. Ouinam plane mansuetudinem vir Dei in improperijs ostendebat, ad Christi agni imaginem, qui coram tondente se obmutuit, & non aperuit os suum. Tertul- τὸ ι.ssilianus, Coram tondente, interpretatur coram Herode, de

quo dicit Euangelista. spretiit autem illam, idest Christum,

Herodes cum exercitu suo, ct illusit. cap. 23. Ecce tibi illusus a Sullani satellitibus Francisciis admirabilem sui abnegationem tanquam agnus modestissime praetulit. Neque hic tantum, sed in omni vitae decursu, dum calumnijs impeteretur, quod non semel accidit, mansuete respondebat: Talia decet audire filium Petri Bernardonis. Hominem se satetur Franciscus , dum pro sustentanda sui abnegatione ad parentem recurrit,seque Bernardonis filium appellat: sed re vera supra hominem vox ista est. Qui enim inter opprobria semetipsum abnegat,nec solum obmutescit,sed insuper exhilaratur, grateque respondet: Is supra naturam se extu. sit, persectaeque abnegationis culmen tenuit. Caeterum sicut S. Franciscus incalumnijs non mouebar tur,sic laudes,& encomta nullum ipsi pruritum excitabant: Quinimo cu de se aliquid honorificum memorari sentiebat, non mediocriter tristabatur Vnde socio, qui aderat, multa in seipsum vilia, & probrosa conij cere hortabatur: ct tunc incredibili iucunditate distentus conuitianti respondebat :

edicat tibi Deus Di ciarissime, quia su verissima loqueris .

115쪽

sis Liber primus.

Quando verbconuitiatores deerant, qui persectam viri Dei abnegationem exercerent, ipse ut amplius au eret,coram magna populi frequentia defectus suos reserebat. Verux plane, & perfectus sui abnegator, cui nec opprobria leuilli imam commotionem, nec encomta pruriginem excitarunt.

Rogatus olim a quodam Monacho S. Gregorius in quo vera, & persecta abnegatio consisteret. Rogantem ad locum remisit, in quo plurima mortuorum ossa in cumulum aerecta visebantur, praecipiens, ut probra, & calumnias in ipsa iactaret. Pergit porro Monachus, calumniatur, & admittentem regreditur. Quem cum Gregorius interrogaret: Aia ossa inter opprobria aliquod commotionis signum praestiterint responditi Nullum plane. Iterum ergo abi, ct pro calumnijs , laudibus utere. Sequitur factus encoismiastes, qui anteii conuitiator extiterat. Caeterlim Ossa pari immobilitate ad conuitia, & laudes perstiterunt. Quos cum Monachus Sancto Gregorio retulisset. In hoc,res Ondit, vera, & persecta abnegatio constituenda est; ut quis quam, nec opprobi ijs turbetur, sed quasi nihil sentiens tanquam mortuus perseueret , nec laudibus laetitiam sentiat, utrobique sine sensui Quasi calumniae nullum dolorem , nec laudes hilaritatem extuderint. Mortuum n e dixerim Franciscum , an viventem Θ Prope sim mortuum

dicere, quem ita pei secte abnegatum inspicio, ut nec comuitijs, nec laudibus moueatur. Vivus tamen est, qui dum opprobrijs impetitur,gratiam refert: dum laudatur,seipsum deprimendo, laudis humanae pruriginem extinguit. Quid igitur ξ Angelum existimem: Angelus videtur dicendus squi sicut Angelus Dei, nec benedictione, nec maledictio ne mouetur: Quemadmodum olim Dauidi foemina Thecuites dicebat: Sicut enim A gelus Dei, sic es Domi smcus Rex, mi nec benedictione, nec maladiisione moueatur . a. Reg. Iq. At Franciscum carne, & corpore circumdatum video, quod ab Angelis prorsus alienum est. Ergo hominem appellabor At supra humanam naturam est tam

persecta sui abnegatio. Quapropter quoniam virum Oci ,

116쪽

Oput VII. g III. pr

hominem negare nefas est, hominem dicam propd diuinum, in quo vera Christi imago enituit, Redemptoris exemplar effectus, qui seipsum abnegauit: & omnes post se ituros ad persectam sui abnegationem exhortabatur.

Secunda Christi perfemo. SEcunda Christi persectio est, sanctissimae carnis ipsiue

maceratio, quam Dominus Iesus toto vitae suae tempore miris asperitatibus exercuit. Unde in flore iuuentarconstitutus non enim plusquam lustra sesquipergerat) 1 Pharisaeis quinquagenarius reputabatur,sicut ad illa Pharisaeorum verba auinquaginta annos nondum habes, ct Abraham vidisi. Ioan. 8. 3. Hilarius adnotauit. In hac Franciscus magnum etiam collocauit studium, & Christo similis euadere contendit, ut S. Bonaventura cap. I. maioris legendae aureis plane verbis depinxit. Mortificationi Omis inuigilabat attentius, ut Christi Crucem, quam interius fer bat in corde, exterius etiam circumferret in corpore. Et ideo mille modos excogitauit, quibus corpus affigeret, robur hiuenile detereret, sanitatemque abui meret, ut plane ab-siimpsit; semper valetudinarius, multisque,&grauissimis infirmitatibus circundatus . Mirum est quam se praebeat ingeniosam humana sagacitas, ut corpori indulgeat, quot pro ipso valente lenocinia, pro infirmo remedia excogita uerit. Ingeniosior tamen in macerando corpore extitit Franciscus , mille amigendi artes adinvenit; nec ex luxui

deditis tantum quisque corpus fouit, quatum ille discruti uit. Hinc illa inediae , & algoris patientia , hinc humi cubatio , lapide capite supposito : hinc vestitus asperitas, hinc ciborum ruditas amarities, & paucitas: hinc denique omnium delectabilium fuga , quam sic studiose tenuit, ut ad Christi imitationem nullum in cor-

117쪽

8 Liber Tyrimus

assiduos,& frequent istimas,hac illae que nudipes discurren do fatigationes, quibus Christum ex itinere fatigatum imi tatus, carnem edomabat. Quid nocturnas vigilias, de alia austetitatis exercitia, de quibus loquens Frater Aegidius dicebat auod F Beatus Franciscus habuisset corpus fanum, forte ivt i ead id quodpaenitentiae effeci et totus Maudus eum sequi non potuisset. Sed lucupletius est pro hac vitae rigiditate viri Dei testimonium: Qui morti vicinus a corpore tuo veniam postilis labat, seque in hac parte fratri corpori verba illius sunt, culpabilem dicebat, eo quod ipsuin male plusquam sors de

cuisset , tractauerat. Pro qua etiam produco Sanctum Do nauenturam in Legenda maiori cap. q. disertissunc loquen tem. Nuda bumus, requeHιusteritus eras lassato corpusculo, sp insedens, ligno,vel lapide ad capuet posito dormiebat, unica paupere contectus tunicae in nuditate Dominoseruiebat ct frigore. Interrogatus aliquando quomodo vesitu tam tenui se posset ab hemalis algoris at peritate tueri in spiritu ertiorer g ndiis supernae patria flamma per de derium conteger mur interius, facile portaremus. Et sicut in vestibus macer tionem coluit, sic in alijs quoqu e rebus, ut diximus, mir biliter exercuit. Attendens enim, ut ait idem Seraphicus doctor, illud A postoli verbum. Gi autem sent Chrisi, amnem suam crucί erunt cum vitidis, ct concupiscentis mi crucis armaturam suo ferret in corpore tanta disciplinae rigiditate sensuales appetitus arcebat, vivis necessaria sumeret sus: laturinam .

Tertia Perfectis

TErtiaperfectio, in qua Dominus Iesus suae imitationis

exemplum reliquit, est ieiunis obseruatio. Quod perquadraginta dicrum spatium pere git,quin toto eo tempore quidquam manducaret , Et cum ieiunasset quadraginta di bui , ct quadraginta noctibus Matth.4. B. vero Franciscua .

Christi

118쪽

aput VIL III. 99

Christi Saluatoris nostri vestigijs insistens, integra Quadragesimam ieiunio transegit, nec interim plusquam panis medietatem comedit , ut affirmat Pisanus, & alij multi consor 23. pari. a. Quinimo toto seia anni tempore quandiu vixit ieiunio se exercuit, multiplices instituens quadragesimas. Nam praeter illam, quam in deserto Christus ieiunando ab soluit i Et vir Dei in angustissima reclusus cella; quanta p terat cibi , & potus arctitudine superabat , aliam ab Assumptione Beatae Virginis usque ad Festum S. Michaelis in honorem ipsius Archangeli ieiunabat. Deinde ut refert Sanctus Bonaventura cap ρ. Legendae maioris. Apostolos omnes , praecipue Petrum, Paulum propter feruidam charitatem , quam habuerunt ad c hristim summo deuotione complexara. ob quorum reueremiam; ct amorem quadragesim perialis i itinium Domino dedicabar. Ultra quod a Festo omnium Sanctorum, usque ad Christi Natiuitatem , de maiorem Ecclesiae Quadragesimam,iuxta Regulam ieiunabat. Atque adeo si haec omnia ad calculos reducantur, quid aliud erit Sarini Prancisci vita, quam perenne ieiunium de Vnde me. rixo dixit citato loco Seraphicus Doctor. Non habebat ali risi pauperi ni duo minuta,corpus scilicet,ct animam, quod siet liberali charitate largiri. Sedoaee pro amore Christi sicos erebat continia, ut quasi omni t empore per rigorem ieiuna corpus, Oper ardorem deo Merijspiritum immolaret. Exi rius in atrio facri os holocativo ct in semplo interius con- . acremans Mimiama.

duarta Perfectio.

arta Christi Persemo admiranda ipsius patietia n

meratur. Vt en inarait, Petrus Apostolus. tam male inceretur maledicebat cum pateretiar ron comminabatur,

Sed insuper pro intersectoribus exorauit. Hanc etiam virtutem toto animi affectu coluit S. Franciscus; quoniam,vtiam supra tetigiarus,inter opprobria fluit, persecutiones ciuiu, Na , Sar

119쪽

1oo taber Primus.

Saracenorum: Quinimo & germani fratris, quod durilis es hilariter sustinuit. In laudibus tristitiam, & in vituperati nibus admirandam praetulit surditatem. Testcm laudo Se

--. Bonaventuram cap. 6. ita loquentem: Stultum proinde iudicans mundanis extolli fauoribus , gaudebat de opprobos, de laudibus tri Habatur: malebat quidem de se vituperium audire, quam laudem. Nec alio verborum blandimento viri Dei animus temperari melius poterat, quam cum sera iniuriarum tempestas super eum grandinaret. Et vero non sentit opprobri j asperitatem in terra, cuius animus est in coelo. Sie atitem, ait, S. Bonaventura, eum charitatis excessiva deuotio sursum in diuina ferebat: ut eiusdem assectus benignitas ad naturae consenes, O gratia dilataret.

αuinta Perfectio

Vinta Christi persectio indefessa,& assidua est ipsius

operatio. Vnde apud Ioannem cap. 3 .dicebat Pater meus et que modo operatur ego operor . Nec

de manuali operatione loquebatur. quanquam & in hac sors se exercuit, Sanctum Ioseph Patrem suum putatiuum, in a te fabrili adiuuans. Vnde apud Marc.cap.6. dicebant non-- Atiis . nulli. Nonne hic es faber Et in hac etiam Beatus Fram ciscus assimilari studuit corporalibus exercitijs vacans rQuemadmodum filijs in testamento reliquit, dicens rLgo manibus meis laborabam , O alij Fratres volo μ- miser quod laborent, de laborisio , quod pertinet ad hin

salem. . .

Aalia tamen est operatio superior, videlicet praedicatio , ct animarum salutis studium. Ad quod Christus Dominusniaith. summopere intendit. Vnde apud Matth. cap. 9.& Marc.ε. dicitur. Et obcuibat Iesus omnes ciuitates, ct caIIesia docens in Synagogis eorum, Opraedicans Euangelium Regni: sed quam labori osus fuerit iste circuitus inicitiai nun potest, nisi loca

omnia

120쪽

omnia numeremus quae praedicando, & docedo peragrauit. Igitur ubi primum suam praedicationem incepit ; etsi ut

pluriinum Hierosolymis se teneret: Inde tamen egrediens per totam Iudaeam discurrebat. Nam praedicauit in Coro zaim, quae ab Hierusalem per septuaginta duo milliaria distat. In Gerasa etiam docuit, a qua tota regio Gerasenorum dicitur, Maiah. 8. ubi daemones ab homine eiectos permisit in porcos intrare, ac in mare praecipites agi. Haec ab Hierusalem per novemdecim milliaria disiungitur. In Hierico, in cuius ingressu caecum illuminauit Lucae I 8. Et x...ir. quindecim milliaribus ab Hierosolymis distat. In Sapha naum frequetissime prςdicabat,& diutius se tenebat Matth. q. num saepe alibi, Unde propter frequentiam Christi lipati ia dicebatur, ut interpretes adnotarunt. Haec ab Hie- Ioana. rusalem per octoginta milliaria remouetur. Eadem etiam

distantia separatus est mons ille Christi sermone, & qui que millium saturatione celeberrimus, qui utriusque conuiis vij spiritualis,& corporalis felici praesagio,mensa dicebatur. In hoc etiam non semel praedicauit. Mare Tiberiadis, & vr bes ibi exaedificatae, qua in litore, qua e cymba praedica tem senserunt. Et ut minimum locoru huiusmodi ab Hierusalem distentia sexaginta milliaribus perficitur. Bethsaidam per octoginta milliaria remotam Petri, & Andreae Apostolorum natiuitate faustissimam, doctrina, & praedicatione felicitauit. Decalopis regio est multorum milliariorum distatitia ab Hierosolymis disiuncta, decem urbes complectens,in quibus etiam docuit. Caesarea Philippi in Septentrionali Terrae promissionis termino constituta, di multis milliaribus separata, doctrinet ipsius fructum percepit. Hic celeberrima Petri consessio accidit, pro qua Ecclesiae caput. & Christi Vicarius institui promeruit. ln Sichar foeminae Samaritidis conuenersionς memoranda, & viginti sex milliaribus dist te, post illa putei, in quo fatigatus sederat, colloquia, duo.

bus dicbus moram traxit ;& secuta Samaritanorum num rosa conuersione praedicauit, Ioan. . Naym sexaginta

milliartha distat ab Hierusalm , in cuius porta situ .

SEARCH

MENU NAVIGATION