Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

101쪽

gent, caudis abigunt. Amnis Olachas in Bithynia Bryagum alluit: hoc & templo & Deo nomen:

cujus gurgitem periuri negantur pati, Velut fammam urentem. Et in Cantabria fontes Tamarici inauguriis habentur. Tres sunt, octonis pedibus di-itantes. In unum alveum coeunt vasto singuli am-re. Siccantur duodecim diebus, aliquando vicenis, citra suspicionem ullam aquae , cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus. Dirum est, non profluere eos aspicere volentibus: sicut proxime Lartio Licinio legato post Praeturam: post septem enim dies occidit. In Iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur.

XIX. E diverso miracula alia dira. Ctesias in Armenia scribit esse sontem, ex quo nigros pisces illico mortem afferre in cibis: quod & circa Danubii

exortum audivi, donec Veniatur ad fontem alveo

appositum , ubi finitur id genus piscium. Ideoque ibi caput ejus amnis intelligit fama. Hoc idem Scin Lydia in stagno Nympharum tradunt. In Achajaad Pheneum aqua profluit e saxis, Styx appellatur , quae illico necat, Iit diximus. Sed esse pisces parvos in ea tradit Theophrastus, letales & ip

sos, quod non in alio genere mortiferorum fontium. Necare aquas Theopompus & in Thracia apud Cychros dicit : Lycus in Leontinis tertio die, quam quis biberit. Varro ad Soracten in fonte , cujus sit latitudo quatuor pedum : Sole oriente eum eXundare ferventi similem: aves quae degusta verint, juxta mortuas jacere. Namque & haec insidiosa conditio est, quod quaedam etiam blandiun-

102쪽

s6 C. PLINII SECUNDI

tur aspectu, ut ad Nonacrin Arcadiae. Omnino enim nulla deterrent qualitate. Hanc putant nimio frigore esse noxiam, utpote cum profluens

ipsa lapidescat. Aliter circa Thes alica Tempe,

quoniam Visus omnibus terrori est: traduntque

etiam aes ac ferrum erodi illa aqua. Prosuit ut indicavimus ) brevi spatio : mirumque, siliqua silves ris amplecti radicibus fontem eum dicitur, semper flosens purpura. Et quaedam sui generis herba in labris fontis viret. In Macedonia, non procul Euripidis poetae sepulcro, duo rivi confluunt, alter saluberrimi potus , alter mortiferi. . In Perperenis fons es , quamcunque rigat, lapideam faciens terram : item calidae aquae in Euboeae Delio. Nam qua cadit rivus, saxa in altitudinem crescunt. In Eurymenis dejectae coronae in fontem, lapides sunt. In Colossis flumen est, quo lateres conjecti, lapides extrahuntur. In Scyretico metallo arbores quaecunque sumine alluuntur , saxa fiunt cum ramis. Destillantes quoque guttae in lapides durescunt in antris Coryciis : nam Mierae in Macedonia, etiam pendentes in ipsis cameris : at in Coryco, cum cecidere. In quibusdam speluncis utroque modo, columnasque faciunt, ut in Phaussia Chersonesi Rhodiorum in antro magno, etiam discolori aspectu. Et hactenus contenti simus exemplis.

XXI. Quaeritur inter Medicos, cujus generis

aquae sint utilissimae. Stagnantes pigrasque merito damnant, utiliores quae profluunt existimantes :c ursu enim percussitque ipso extenuari atque pro-

103쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. . 9

ficere. Eoqtie miror, cisternarum ab aliquibus maxime protruiri. Sed hi rationem asserunt, quoniam levissima sit imbrium aqua, ut quae subire potuerit ac pendere in aere. Ideo & nives praeferunt imbribus, nivibusque etiam glaciem, velut assinium coacta subtilitate. Leviora enim haec esse, & glaciem multo leviorem aqua. Horum sententiam refelli interest vitae. In primis enim levitas illa deprehendi aliter, quam sensu, ViX potest, nullo par- ne momento ponderis aquis inter se distantibus. Nec levitatis in pluvia aqua argumentum est subisse eam in caelum, cum etiam lapides subire appareat, cadensque inficiatur halitu terrae. Quo fit, ut pluviae aquae sordium inesse plurimum sentiatur, citissimeque ideo calefiat aqua pluvia. Nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi ejus videri miror. apposito grandinum argUmento, e quibus pestilentissimum potum esse convenit. Nec vero pauci inter ip S e contrario ex gelu ac nivibus insaluberrimos potus praedicant, quoniam exactum sit inde, quod tenuissimum fuerit. Minui certe liquorem omnem congelatione deprehenditur , & rore nimio scabiem fieri, pruina uredinem , cognatis & nivis causis. Pluvias quidem

aquas celerrime putrescere convenit, minimeque durare in navigatione. EpigeneS autem, aquam

quae septies putrefacta purgata sit, perhibet amplius non putrescere. Nam cisternas etiam medici confitentur inutiles, alvo duritias facientes , faucibusque : etiam limi non aliis inesse plus , aut animalium quae faciunt taedium, confitendum ha- C. Plin. Vol. V. ' G

104쪽

bent. Nec statim amnitim utilissimas esse, scutiet iec torrentium ullius, lacusque plurimos salubres maxime. Quaedam igitur & hujus generis aptissimae aliae alibi. Parthorum reges ex Choaspe Sc Eulaeo tantum bibunt: dc eae quamvis in longinqua comitantur illos. Et horum placere potum, non quia sint amnes, apparet: quoniam nec e Tigri, nec Euphrate, nec e multis aliis bibunt. XXII. Limus aquarum vitium est : si tamen

ῆdem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur: sicuti frigoris, tineas in fonte gigni. Ante omnia autem damnantUr amarae : & quae, cum

sorbentur, statim implent: quod eVenit TroeZene. Nam nitrosas atque salmacidas in desertis Rubrum mare petentes, addita polenta , utiles intra duas horas faciunt, ipsaque vescuntur polenta. Damnantur in primis fontes, qui coenum faciunt, quique malum colorem bibentibus: refert & si1 vasa aerea inficiunt, aut si legumina tarde percoquunt, si liquatae leniter terram relinquunt, decoctaeque crassis obducunt vasa crustis. Est etiamnum vitium

non foetidae modo, Verum Omnino quidquam resipientis , jucundum sit illud licet gratumque, Scut saepe , ad viciniam lactis accedens. Aquam salubrem aeri quam simillimam esse oportet. Unus in toto orbe traditur fons aquae jucunde olentis in Mesopotanaia , Chabura. Fabulae rationem asserunt , quoniam eo Iuno perfusa sit. De cetero aquarum salubrium sapor odorve nullus esse debet.

XXIII. Quidam statera judicant de salubritate, frustrante diligentia, qtiando perrarum ut i

105쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. 99

vior sit aliqua. Certior subtilitas, inter pares meliorem esse, quae calefiat refrigereturque celerius. Quin & hatistam Vasis, ne manUS pendeant, depositis stie in humum , tepescere assirmant. Ex quonam ergo genere maxime probabilis continget λPuteis nimirum , ut in oppidis constare video: sed his, quibus exercitationis ratio crebro haustu contingit, & illa tenuitas colante terra. Salubritati haec satis sunt. Frigori de opacitas necessiiria, utque caelum Videant. Super omnia observatio una, eadem & ad perennitatem pertinet, ut illa vado eXsiliat Vena, non e lateribus. Nam ut tactu gelida sit, etiam arte contingit: si etiam expressa in altum , aut e sublimi deiecta , Verberatu corripiat aera. In natando quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem. Neronis principis inventum est , decoquere aquam , vitroque demissam in nives refrigerare. Ita Voluptas frigoris contingit sine vitiis nivis. Omnem utique decoctam utiliorem esse convenit : item calefactam magis refrigerari , subtilissimo invento. Vitiosae aquae remedium est, si decoquatur ad dimidias partes. Aqua frigida ingesta sistitur sanguis. Estus in balineis arcetur, si quis Ore teneat. Quae sunt halisthi frigidissimae, non perinde & tactu esse se, alternante hoc bono, multi familiari exemplo colligunt. XXI 2 Clarissima aquarum omnium in toto orbe , frigoris salubritatisque palma praeconio Urbis, Marcia est, inter reliqua Deum munere Urbi tributa. Vocabatur haec quondam Auseja, sons at

106쪽

C. PLINII SECUNDI

tem ipse Pitonia. Oritur in ultimis montibus Pelignorum : transit Marsos & Fucinum lacum, Romam non dubie petens. MOX in specus mersa, in Tiburtina se aperit novem millibus passi fornici-hus structis perducta. Primus eam in Urbem ducere auspicatus est Ancus Marcius, unuS e regibus. Postea Q. Marcius Rex in Praetura. Rursus

que restituit M. Agrippa. XXV. Idem & Virginem adduxit ab octavi lapidis diverticulo duobus millil iis pass. Praenestina

via. Juxta est Herculaneus rivus, quom refugiens Virginis nomen obtinuit. Horum amnium compZ-

ratione , differentia supra dicta deprehenditur, cum quantum Virgo iactu, tantum praestet Marcia haustu. Quanquam utriusque jam pridem urbi periit Voluptas, ambitione avaritiaque in villas ac suburbana detorquentibus publicam salutem. XXVI. Non ab re sit, quaerendi aquas junxisse rationem. Reperiuntur in convallibus maxime,& quodam convexitatis cardine, aut montium radicibus. Multi septemtrionales ubique parteS aquΟ-sas existimavere. Qua in re varietatem naturae 3peruisse conveniat. In Hyrcanis montibus a meridiano latere non pluit. Ideo silvigeri ab Aquilonis tantum parte sunt. At Olympus, Ossa, Parnassus , Apenninus , Alpes , undique Vestiuntur , amnibusque persunduntur. Aliqui ab Austro, sicut in Creta Albi montes. Nihil ergo in his perpetuae observationis judicabitur. XXVII. Aquarum sunt notae, juncUS , aut Brundo, aut herba, de qua dictum est: multumque ali-

107쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. rox

eui loco pectore incubans rana. Salix enim erratica, & alnus, aut ViteX, aut arundo, aut edera sponte proveniunt, & corrivatione aquae pluviae in locum humiliorem e superioribus defluentis, auo urio fallaci. Certior multo nebulosa exhalatio est

v . . . .

ante ortum Solis longius intuentibus: quod ex edito quidam speculantur, proni terram mento attingente. Es: & peculiaris aestimatio peritis tantum nota, quam ferventissimo aestu sequuntur, dieique horis ardentissimis, qualis ex quoque loco repercussiis splendeat. Nam si terra sitiente humidior est ille , indubitata spes promittitur. Sed tanta intentione oculorum opus est, ut indolescant: quod fugientes ad alia experimenta decurrunt, loco in altitudinem pedum quinque defota, ollisque e figlino opere crudis , aut peruncta pelvi aerea cooperto , lucernaque ardente concamerata frondibus, dein terra, si figlinum humidum ruptumve, aut in aere sudor, vel lucerna sine defectu olei restincta, aut etiam vellus lanae madidum reperiatur, non dubie promittunt aquas. Quidam & igne prius excoquunt locum , tanto efiicaciore vasorum argu

mento.

XXVIII. Terra vero ipsa promittit candicataribus maculis, aut tota glauci coloris. In nigra enim scaturigines non fere sunt perennes. Figularis creta semper adimit spes. Nec amplius puteum fodiunt, coria terrae observantes, ut a nigra descendat ordo

supra dictus. A qua semper dulcis in argillosa terra, frigidior in toso. Namque & hic probatur. Dulces enirn levissimas ciue facit, & colando continet sordes.

108쪽

C. PLINII SECUNDI

Sabulum exiles limosasque promittit. Glarea incertas venas , sed boni saporis. Sabulum masculum,& arena, & carbunculus, certas stabilesque & salti-bres. Rubra saxa optimas, speique certissimae. Radices montium saxosae, & silex, hoc amplius rigentes. Oportet autem fodientibus humidiores assidue respondere glebas, faciliusque ferramenta descendere. Depressis puteis sulphurata vel aluminosa occurrentia putearios necant. Experimentum hi

jus periculi est demissa ardens lucerna, si exstinguatur. Tunc secundum puteum dextra ac sinistra fodiunt aestuaria, quae graviorem illum halitum recipiant. Fit & sine his vitiis altitudine ipsa gravior

aer, quem emendant assiduo linteorum jactatu eventilando. Cum ad aquam ventium est, sine arenato opus surgit, ne venae obstruantur. Quaedam aquae

vere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est: hibernis enim coiistant imbribus : quaedam Canis ortu, si1cut in Macedoniae Pel-Ia utrumque. Ante Oppidum enim incipiente aestate, frigida est palustris : dein maximo aestu in excelsioribus oppidi riget. Hoc & in Chio evenit, simili ratione portus & oppidi. Athenis Enneacru- nos nimbosa aestate frigidior est, quam puteus in Jovis horto. At ille siccitatibus riget: maxime autem putei circa Arcturum. Non ipsa aestate deficiunt, Omnesque quatriduo eo subsidunt. Jam vero multi hieme tota : ut circa Olympum, Vere primum aquis redeuntibus. In Sicilia quidem circa Messanam & Mylas hieme in totum inarescunt fontes: zestate exundant, amnemque faciunt. Apollonide in

109쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. 1οῖ

Ponto fons juxta mare aestate tantum superfluit, maxime circa Canis Ortuna : parcius, si1 frigidior sit aestas. Quaedam terrae imbribus sicciores sunt,

velut in Narniensi agro: quod Admirandis suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre pulverem.

XXIX. Omnis aqua hieme dulcior, aestate autem minuS, autumno minime : minusque per siccinates. Neque aequalis amnium plerumque gustus est, magna alvei differentia. Quippe tales sunt aquae , qualis terra per quam fluunt, qualesque herbarum, quas lavant, succi . Ergo iidem amnes parte aliqua reperiuntur insalubres. Mutant saporem & influentes rivi, ut Borysthenem , victique diluuntur. Aliqui vero & imbre mutantur. Ter accidit in Bosphoro, ut salsi deciderent, necarentque frumenta:

toties & Nili rigua pluviae amara fecere, m3gna pestilentia AEgypti. XXX. Nascunttir fontes decisis plerumque si

ViS, quos arborum alimenta consumebant: sicut ii Haemo obsidente Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent. Plerumque Vero damnosi torrentes corrivantur detracta collibus silva, continere nimbos ac digerere consueta. Et coli moverique terram, callumque summae cutis solvi, aquarum interest. Proditur certe in Creta expugnato

oppido , quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque qui in eo situ multi erant: rursus condito post sex annos emersisse, uti quaeque coepissent parteS coli. Terrae quoque motus profundunt, sorbentque

110쪽

C. PLINII SECUNDI

nquas: sicut circa Pheneum Arcadiae quinquies accidisse constat. Sic & in Coryco monte amniS erupit, posteaque coeptus est coli. Illa mutatio mira, ubi causa nulla evidens apparet: sicut in Magnesia calidas factas frigidas, salis non mutato sapore. Et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis qui fuerat ante dulcis , mutatus in salem est. Et illa miraculi plena , Arethhisam Syracusis simum redolere per Olympia : verique simile, quoniam Alpheus in eam insulam sub ima maria permeet. Rhodiorum fons in Chersoneso nono anno purgamenta egerit. Mutantur & colores aquarum : sicut Babylone lacus aestate rubras habet diebus X i. Et Borysthenes aestatis temporibus caeruleus fertur, quanquam Omnium aquarum tenuissimus: ideoque innatans Hymni. In quo & illud mirabile, Austris stantibus superiorem Hypanim fieri. Sed tenuitatis argumentum & aliud est, quod nullum halitum

non modo nebulam emittat. Qui volunt diligentes circa hoc videri, dicunt aquas graviores post brumam fieri. XXXI. Ceterum a fonte duci fictilibus tubis utilissi una est crassitudine binum digitorum, coma missuris pyxidatis, ita ut superior intret, calce Viva ex oleo laevigatiS. Libramentum aquae in centenos pedes sicilici minimum erit: si cuniculo veniet, in binos actus lumina esse debebunt. Quam surgere in sublime opus fuerit, e plumbo veniat. Subit altitudinem exortus sui. Si longiore tractu veniet, subeat crebro descendatque, ne libramenta pereZnt.

Fistulas denum pedum longitudinis esse legitimum

SEARCH

MENU NAVIGATION