Historiae naturalis libri xxxvii

발행: 1783년

분량: 454페이지

출처: archive.org

분류: 약학

121쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. II

aphyen Graeci vocant, quoniam is pisciculus e pluvia nascitur. Forojulienses piscem ex quo faciunt, lupum appellant. Transiit deinde in luxuriam , creveruntque genera ad infinitum : sicuti garum ad colorem mulsi veteris, adeoque dilutam suavitatem, ut bibi possit. Aliud vero castimoniarum superstitioni etiam, sacrisque Judaeis dicatum, quod fit e piscibus squama carentibus. Sic alex pervenit ad ostreaS, echinOS, urticaS, cZmmATOS, mullorum jocinera. Innumeris hie generibus ad saporem gulae coepit sal tabescere. Haec obiter indicata sint desideriis vitae : & ipsa tamen nonnullius ii sus in medendo. Namque & alece scabies pecoris sanatur, infusa per cutem incisam : dc contra Canis morsus draconisque marini prodest. In linteolis autem concerptis imponitur. Et garo ambusta recentia sanantur, si quis infundat, ac non nominet garum. Contra canum quoque morsum

prodest, maximeque crocodili, & hulceribus quae ierpunt, aut sordidis. Oris quoque & aurium hulceribus aut doloribus mirifice prodest. Muria quoque, sive illa salsugo, spissat, mordet, extenuat, siccat. Dysentericis utilis est , etiam si nome intestina corripit. Ischiadicis, coeliacis Veteribus, in-1unditur. Fotu quoque apud mediterraneos aquae marinae Vicem pensat.

V. Salis natura est per se ignea, & inimica

ignibus, stigiens eos, omnia erodens. Corpora Vero adstringens, siccans, alligans: destincta etiam a putrescendo vindicans, ut durent ita per secula. In medendo Vero mordenS, adurens, repur-

122쪽

C. PLINI I SECUNDI

gans, extenuans, dissolvens. Stomacho tantum inutilis, praeterquam ad excitandam aviditatem. Adversus serpentium morsus cum Origano, melle, hysopo. Contra cerasten cum origBno, Aut cedria, aut pice , aut melle. Auxiliatur contra scolopen tras ex aceto potus : adversus scorpionum ictus , cum quarta parte lini seminis, ex oleo vel aceto illitus : adversus crabrones vero Vel VespaS, similiaque, ex aceto. Ad hetero craneas, capitisque

hulcera, & piis illas , papulasve, & incipientes Verrucas , cum sevo Vitulino : item oculorum remediis , & ad excrescentes ibi carnes , totiusque corporis plerygia : sed in oculis peculiariter : ob id collyriis emplastrisque additur. Ad haec maxime

probatur Tatiaeus, aut Caunites. Ex ictu vero su D fusis cruore oculis sugillatisque, cum myrrha pari pondere ac melle, aut cum hyssopo eX aqua calida , utque foveantur salsugine. Ad haec Hispaniens s eligitur, contraque suffusiones oculorum cum lacte in coticulis teritur. Privatim sugillationibus in linteolo involutus, crebroque ex aqua ferVenti impositus. Hulceribus oris manantibus in linteolo concerpto. Gingivarum tumori infricatus. Et contra scabritiem linguae fractus comminutusque. A- iunt dentes non erodi, nec putrescere, si quis quotidie mane jejunus salem contineat sub lingua, donec liquescat. Lepras idem , & surunculos, Sclichenas, & psoras emendat cum passa uva , eXem to ejus ligno, & sevo bubulo, atque Origano, ac sermento , Vel pane, maXime Thebaicus. Hic & ad pruritus eligitur. Tonsillis uvis cum melle prO-

123쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. I lydest. Quicunque ad anginas: hoc amplius, cum oleo dc aceto eodem tempore eXtra faucibus illitus cum pice liquida. Emollit & alvum in Vino mixtus innoxie : SI taeniarum genera pellit in Vino potus. stus balinearum conValescentes ut tolerare possint, linguae subditus praestat. Nervorum dolorem, maxime circa humeros & renes, in saccis aqua serventi crebro madefactus levat. Colum torminaque& coxarum dolores potus, & in iisdem saccis impositus candenS. Podagras cum farina eL melle Moleo tritus, ibi maxime usurpanda observatione,

quae totis corporibus nihil esse utilius sale & Sole

dixit. Itaque cornea videmus corpora piscatorum.

Sed hoc praecipuum dicatur in podagris. Tollit de

clavos pedum : item perniones. Ambustis ex oleo imponitur, aut commanducatuS, pusulasque reprimit. Ignibus vero sacris, hulceribusque quae serpunt, eX aceto, aut hyssopo. Carcinomatis cum uva taminia. Phagedaenis hulcerum , tostum cum farina hordei, superimposito linteolo madente Vino. Morbo regio laborantes, donec sudent ad ignem , contra pruritus Quos sentiunt, ex oleo & aceto infricatus juvat: & fatigatos ex oleo. Multi de hydropicos sale curavere, fervoresque febrium cum oleo perunxere, & tussim veterem linctii ejus discussere. Clysteribus infudere ischiadicis. Hulcerum excrescentibus vel putrescentibus impositere. Crocodilorum morsibus ex aceto in linteolis, ita ut paverentur ante hic hulcera. Bibitur & contra opium ex aceto mulso. Luxatis imponitur cum farina & melle: item extuberationibus. Dentium dolori cum aceto

124쪽

118 C. PLINII SECUNDI

solus, & illitus cum resina prodest. Ad omnia a tem spuma salis jucundior utiliorque. Sed quicunque sal acopis additur ad excalfactiones : item smegmatis ad extenuandam cutem levandamque. Pecorum quoque scabiem & boum illitus tollit. Daturque lingendus : & oculis jumentorum inspuitur. Haec & de sale dicta sint. XLVI. 1. Non est differenda & nitri natura, non multum a sale distans : & eo diligentius dicenda, quia palam est, & medicos, qui de eo scripsere,

ignorasse naturam, nec quenquam Theophrasto diligentius tradidisse. Exiguum sit apud Medos, canescentibus siccitate convallibus, quod vocant halmyrhaga. Minus etiam in Thracia juxta Philippos, sordidum terra, quod appellant agrium. Nam quercu cremBta nunquam multum factitatum est, &jam pridem in totum omisitim. Aquae Vero nitrosae pluribus locis reperiuntur, sed sine viribus densandi. Optimum copiosumque in Litis Macedoniae, quod vocant Chalastricum, candidum, purumque, proximum sali. Lacus est nitrosus, exsiliente e medio dulci fonticulo. Ibi sit nitrum circa Canis ortum noveniS diebus, totidemque cessat, ac rursus innatat, & deinde cessat. Quo apparet, soli naturam esse quae gignat, quoniam compertum est, nec Soles proficere quidquam cum cesset, nec imbres. Mirum est & illud, scatebra fonticuli semper emi cante, lacum neque augeri, neque fluere. Iis autem diebus, quibus gignitur, si fuere imbres, salsius nitrum faciunt : Aquilones deterius, quia validius commovent limum. Et hoc quidem nascitur.

125쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. II p2. In F gypto autem conficitur multo abundantius, sed deterius. Nam fuscum lapidosumque est. Fit paene eodem modo quo sal, nisi quod salinis

mare infundunt, Nilum autem nitrariis. Hae cedente Nilo madent succo nitri XL diebus continuis,

non ut in Macedonia ) statis. Si etiam imbres affuerint , minus de sumine addunt : statimque ut densari est coeptum, rapitur, ne resolvatur in nitrariis. Sic quoque olei natura intervenit, ad scabiem animalium utilis. Ipsum autem conditum in acervis durat. Mirum , in lacu Ascanio, & quibusdam circa Chalcida fontibus, summas aquas dubces esse potarique, inferiores nitrosas. In nitro optimum, quod tenuissimum: & ideo spuma melior. Ad aliqua tamen sordidum, tanqtiam ad inficiendas purpuras tincturasque omnes. Magnus & vitro iistis, qui dicetur suo loco. 3. Nitrariae AEgypti circa Naucratim & Memphim tantum solebant esse, circa Memphim deteriores. Nam dc lapidescit ibi in acervis: multique sunt chl- .muli ea de causa saxei. Faciunt ex his Vasa, nec non frequenter liquatum cum sulphure coquentes in carbonibus. Ad ea quoque, quae inveterari volunt , illo nitro utuntur. Sunt ibi nitrariae, in quibus & rufum exit a colore terrae. Spumam nitri, quae maxime laudatur, antiqui negabant fieri, nisi cum ros cecidisset, praegnantibus nitrariis, sed noL- dum parientibus. Itaque non fieri incitatis, etiamsi caderet. Alii acervorum fermento gigni existima-Vere. Proxima aetas medicorum aph nitrum tradidit in Asia colligi, in speluncis , molibus distil-

126쪽

C. PLINII SECUNDI

lanS. Specus eos colycas vocant: dein siccant Sole. Optimum putatur Lydium : probatio, ut sit minime ponderosum , & maxime friabile, colore paene purpureo. Hoc in pastillis affertur. AEgyptium in Vasis picatis, ne liquescat. Vasa quoque ea Sole inare scentia perficiuntur. . Nitri probatio, ut sit tenuissimum & quam maxime spongiosum fistulosumque. Adulteratur in AEgypto calce: deprehenditur gustu. Sincerum enim facile resolvittir: adulteratum pungit. Calce aspersum reddit odorem vehementem. Uritur in testa C pertum , ne exsultet: alias igni non exsilit nitrum : nihilque gignit aut alit, cum in salinis herbae gignantur, & in mari tot animalia, tantum algae. Sed majorem esse acrimoniam nitri apparet , non hoc tantum argumento , sed in illo , quod nitrariae calceamenta protinus consumunt: alias salubres, oculorumque claritati utiles. In nitrariis non lippiunt. Hulcera allata eo celerrime sanantur: ibi facta, tarde. Ciet Sc sudores cum oleo perunctis, corpusque emollit. In pane salis vice utuntur Chalastraeo : ad raphanos AEgyptio : teneriores eos facit : sed obsonia alba & deteriora, olera viridiora. In medicina autem calfacit, extenuat, mordet, spississet, siccat, eYhulcerat. Utile his, quae eVocanda sint, aut discutienda, & lenius mordenda atque

extenuanda, sicut in papulis pusulisque. Quidam in

hoc usu accensum vino austero restinguunt, atque ita trito in balineis utuntur sine oleo. SudoreS nimios inhibet cum arida iride, adjecto oleo viridi. Extenuat & cicatrices oculorum, scabritias ge-

127쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. I 2Inarum cum fico illitum, aut decoctum in passis

ad dimidias partes: item contra argema oculorum. Ungues decoctum cum pasta in mali Punici calyce adjuvat: claritatem visus cum melle inunctum. Prodest dentium dolori ex vino, si cum pipere colluantur: item cum porro decoctum. Nigrescentes dentes crematum dentifricio ad colorem reducit. Capitis animalia & lendes necat, cum Samia terra illitum ex oleo. Auribus purulentis vino liquatum infiinditur. Sordes ejusdem partis erodit ex aceto. Sonitus & tinnitus discutit siccum additum. Vitiligines albas cum Cimolia creta, aequo pondere ex aceto, in Sole illitum emendat. Furunculos admixtum resinae extrahit, aut cum uva alba

passa, nucleis ejus simul tritis. Testium infaminationi occurrit: item eruptionibus pituitae in toto

corpore cum aYungia. Contraque canis imorsus,

addita & resina: initiis cum aceto illinitur. Sic & serpentitim morsibus , phagedaenis , & hulceribus

quae serpunt, aut putrescunt, cum calce eX Rceto.

Hydropicis cum fico lusum datur illiniturque. Discutit & tormina, si decoctum bibatur pondere

drachmae cum ruta, vel anetho , Vel cumino. Re

ficit lassitudines cum oleo & aceto perunctorum. Et contra algores horroresque prodest, manibus pedibusque confricatis cum oleo. Comprimit Scpruritus suffusorum felle, maxime cum aceto datum. Succurrit & venenis fungorum ex posca potum : aut si buprestis pasta sit, ex aqua, Vomitionesque evocat. His qui sanguinem tauri biberint, cum lasstre datur. In facie quoque exhulcerationes

128쪽

111 C. PLINII SECUNDI

sanat cum melle & lacte bubulo. Ambustis tostum, donec nigrescat, tritumque illinitur. Infunditur ventris & renium doloribus, aut rigori corporum, nervorumque doloribus. Paralyssi in lingua cum pane imponitur. Suspiriosis in ptisana sumitur. Tussim

veterem sanat flore, mixto galbano resinae terebinthinae , pari pondere omnium, ita ut fabae magnitudo devoretur. Coquitur, dilutumque postea cum pice liquida sorbendum in angina datur. Flos ejus cum oleo cyprino articulortun doloribus in Sole jucundus est. Regium quoque morbum eXtenuat in potione vini. Et inflationes discutit: sanguinis profluvium e naribus sistit ex ferventi aqua Vapore naribus rapto. Porriginem alumine permixto tollit talarum virus ex aqua quotidiano fotu: hulcera ex pituita nata cera permixtum : quo genere nervis

quoque prodes : Coeliacis infunditur. Pertingi ante accessiones frigidas nitro & oleo multi praecepere: sicut adversus lepras, lentigines : Podagricis in balineis uti solio nitri prodest, atrophis, opisthotonis, tetanis. Sal nitrum sulphuri concoctum in lapidem vertitur.

XLVII. Spongiarum genera diximus in naturis aquatilium marinorum. Quidam eas ita distinguunt. Alias ex his mares existimavere, tenui fistula, spisi sioresque , persorbentes, quae & tinguntur in deliciis , aliquando & purpura: alias seminas, majoribus fistulis ac perpetuis. E maribus durioreS alias, quas appellant tragos, tenuissimis fistulis atque densissimis. Candidae cura sunt, e mollissimis recentes per aestatem tinistae salis spuma, ad Lunam.&priu-

129쪽

NATUR. HISTOR. LIB. XXXI. I 23nas sterminiur inversae, hoc est, qua parte adhaesere, ut candorem bibant. Animal esse docuimus, etiam cruore inhaerente. Aliqui narrant & auditu regi eas, contrahique ad sonum, eXprimentes abundantiam humoris, nec avelli petris posse, ideo abscindi ac saniem emittere. Quin & eas quae ab

Aquilone sint genitae, praeferunt ceteris. Nec uia quam diutius durare spiritum, medici assirmant. Sic& prodesse corporibus, quia nostro suum misceant:& ideo magis recentes magisque humidas : sed minus in calida aqua, minusque unctas, aut unctis corporibus impossitas : & spissas minus adhaerescere. Mollissimum genus earum penicilli: oculorum tumores levant ex mulso impositi. Iidem abstergendis lippitudini utilissimi: eosque tenuissimos & mollissimos esse oportet. Imponuntur & spongiae ipsae epiphoris ex posca : ex aceto calido ad capitis dolores. De cetero recentes discutiunt, molliunt, mitigant : Veteres non glutinant vulnera. Usus earum

ad abstergenda, fovenda, operienda, a fotu, dum aliud imponatur. Hulcera quoque humida & senilia impos1tae siccant: fracturae & vulnera spongiis utilissime foventur. Sanguis rapitur in secando, ut curatio perspici possit. Et ipsae vulnerum inflammationibus imponuntur, nunc siccat, nunc aceto aspersae, nunc vino, nunc aqua frigida. Ex aqua vero caelesti impositae, secta recentia non patiuntur intumescere. Imponuntur & integris partibus ,

sed suctione occulta laborantibus, quae discutienda sit, & iis quae apostemata vocant, melle decocto perunctis. Item articulis, alias aceto salso madidae,

130쪽

I 24

C. PLINII SECUNDI

alias e posca. Si ferveat impetus, ex aqua. Eaedem callo, e salsa : at contra scorpionum icthis ex

Aceto. In Vulnerum curatione & succidae lanae viacem implent, nunc ex vino & oleo, nunc eX eadem. Differentia haec, quod lanae emolliunt, spongiae coercent, rapiuntque Vitia hulcerum. Circumligantur & hydropicis siccae, Vel ex aqua tepida poscave, utcunque blandioribus opus est operiri veaut si1ccari cutem. Imponuntur & his morbis, quOSVaporari oporteat, ferventi aqua perfusae, eXpresse aeque inter duas tabulas. Sic & impositae stomacho prosunt, & in febri contra nimios ardoreS. Sed splenicis e posca, ignibus sacris eX aceto , eia sicaciores quam aliud. Imponi oportet sic, ut sanas quoque partes spatiose operiant. Sanguinis profluvium sistunt ex aceto, aut frigida. Livorem ab

ictu recentem ex aqua salsa calida saepius mutata tollunt, testium tumorem doloremque eX posca. Ad canum morsus utiliter concisae imponuntur ex

aceto, aut frigida, aut melle, subinde humectandae. Africanae cinis cum porri sectivi succo sanguinem rejicientibus haustu salis ex frigida prodest. Idem cinis vel cum oleo vel aceto fronti illitus ,

tertianas tollit. Privatim Africanae ex posca tumO- rem discutiunt. Omnium autem cinis cum pice crematarum , sanguinem sistit vulnerum. Aliqui raras tantum, ad hoc cum pice urunt. Et oculorum causa comburuntur in cruda olla figulini operis, plurimum proficiente eo cinere contra scabritias genarum, eXcrescentesque carnes, & quidquid opus

sit ibi destringere, spissare, explere. Utilius in eo

SEARCH

MENU NAVIGATION